Institutionum iuris canonici siue Primorum totius sacre iurisprudentiæ elementorum. Libri quatuor. Authore Francisco Antonio Phoebeo Societatis Iesu

발행: 1698년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

-i 6 Titulus Proemia lis Extrauagans vocatur ea Constitutio quae nondum posita eth in praedictis voluminibus , sed quasi extra vagatur , qualeN sunt Constitutiones Summorum Pontificum editae post compilationem, totius corporis Iuris Canonici, : quod nomea adhinc reti netur etiam a quibasdamConstitutionibus, quae componunt librunia, EXtrauagantium. intra corpus Iuris; quia scilicet tale nomen. habuerant antequam eidem, corpori adnecterentur, unde factum. eshut etiam postquam faetae sunt partes eiusuem. corporis in e s quafi possellione eiusdem nomini& Per-

leuerauerint

S. Ad huius. rei intelligentiam sciendum. est, a primis usque temporibus nascentis Ecclesiae, totoquo sequen-rium saeculoru cursu, plurimos Cataones

editos fuisse, vel ab ipsis Apostol is , veta Concilijs, vel a. Summis Pontificibus ad Ecclesiinicam disciplinam ominaris, quorum ut facilion Cognitio, praemanibus haberetur, diuersae a diuersis Au toribus compilationes faetidi sunt . Vt antiquiores omittam, , do quibus. videri posest Gibasi.to. 2 . de scient. Canom. lib. D

eollectio usu celebrIor , & approbat ν est, quae signi jcatur nomine corporis

32쪽

De Iure can. in genere . t

Iuris Canonici , constatque Decreto Gratiani, Decretalibus Gregorij, Sexto Decretalium , Clementinis , & volumine Extrauagantium . 7. Decretum Gratiani dicitiar volumen a Gratiano Monacho ordinis S. Benedicti compilatum, cui operi doctas Glossas nonnulli Doctores addiderunt. Quia vero in hoc Volumine , praeter decreta Summorum Pontificum,& Conciliorum , quae vim Canonis procul dubio habent, intermixta leguntur alia plurima, vel eX Sanctis Patribus, vel ex alijs Interpretum fragmentis , Vel etiam ex iure ciuili petita: controuertitur inter Doctores utrum illa omnia, & singula quatenus translata sunt in hoc volumen censeri debeant canonigata,hoc est vim Canonis aquisiuisse i/ Iii qua controuersia actirmativam sententiam tradiderunt aliqui Canon istae , quos reseri , & sequi

videtur Fri .in cap. 2.de rejcr. N. 41. D scontrarium tamen est plurium aliorum sente talia,quos refert, & sequitur o anch. de matrimbibo .d p. .num. s Stiar. de leg. lib. 4. cap. s. num. 6. alij que plures , quos etiam sequiaurRota apud Pe iam Ee-cij. 8 o. qui docent singula apud Gratianum reperta referenda esse ad Autho res suos ex quibus desumpta sunt, tantumque authoritatis habere quantum

ipsi Authores merentur, nisi sint a Sum

33쪽

i 8 Τistilus Proemialismo Pontifice canoni Iata , seu approbata in aliquo Canone , ut etiam tradit Gug.

ιν actatus. In foro tamen externo singula citari possimi , & solent ad causa rum decisionem , & obseruari ac si es sent Canones Ecclesiastici.

S. Decretum hoc Gratiani intrex praecipuas partes diuiditur, quarum prinaa continet Io I. distinctiones in Plures Canones, sta capita sub diuisas. decunda pars continet 36. Causas sub diuti as pariter in plures quaestioneS , SC anones, seu Capita: excepta quaest. 3. causae 33. quae continet tractatum de poenitain 7. distinctiones per Canones, seu capita diuisum . Demum tertia pars Decreti continet quinque distinctiones diuisas in Canones, vel Capita agentia. de Consecratione. 9. Secunda pars corporis Iuris C nonici est volumen Decretalium , quae

dicuntur Gregorij IX. quia illius iussu

colIectae sunt ex varijs rescriptis , &Constitutionibus Summorum Pontificum, Conciliorumque decretis per Sanctum Raymundum de Pennasori ordinis S.Dominici Capellanum , & Pqnitentiarium eiusdem Pontificis , cuius voluminis Glossator est Bernardus Parmensis. Diuiditur autem in quinque li- . bros continentes Titulos, & Capita ,

34쪽

De Iure Can .iu genere. 19

In quorum primo agitur de Ministris Ecclesiae , eorumque electione , ordina tione, ossichs. usque ad titulum 3 q. ac deinde sub finem eiusdem. libri subnectuntur principia iudiciorum. In secura' do libro agitur de Iure quod p cipue 'est circa Iudicia Ili tertio libro de Clericis,, necnon de quibusdam quae sunt Clericis Laicisque communia. In quarto de Sponsalibus , & matrimonio. In quinto de. criminibus,& poenisi . Quae omnia breuiter indicantur veteri illo versiculo quinque vocibus. ccnstante , quae totidem libris Decretalium suo Ordine correspondent: Itidexcludaciin merui. onsatia. Crimen ..1O-: Tertia pars Corporis Iuris Canonici est sextus Decretalium,iussu Bonifach VIII. compilatus opera, & studio Guillelmi Archiepiscopi Ebrecat nensis, Berengarii Episcopi Biterrensis, di Richardi de Senis S- R. Eia Vicecancellaxij ex pluribus Pontificum. rescriptis Conciliorumque decretis , quae emamnauerant post editum volumen Decreta lium antiquarum Gregorij. IXia cuius Operis Glossator est Ioannes Andreae.

Bononiensis . Vocatur autem Sextus squia additus fuit quinque antiquioribus libris Decretalium Gregorij, quamuis etiam ipse diuidatur in quinque librosccutinentes similiter titulos ex Decro-

35쪽

Io Titulus Progmialis talibus Gregorij desumptos, & capita. II. Quarta pars corporis Iuris Cainnonici sunt Clementinae, & volume aEXtrauagantium. Primae sunt Constit tiones Clementis V. editae in Concilio Viennensi, quibus Glossas addidit praedictus IoannesAndreas simique similiter diuiset in quinque libros continentes titulos ex Decretalibus Gregoris de senseptos, & capita .

Ia.. Volumen Extra rogantium subdiuidῖtur in stuas partes, in quarum prima continentur Extrauagantes IoannivXXII. quibus Glossas addidit Zenaeli . nus de Cassanis ; in altera autem sunt Extrauagantes diuersorum Pontificum post Sextum emanatae , qui bas Glossati apposuerunt Ioannes Μonachus , Guillelmus de Monte Lauduno , Sc IoanneSFranciscus de Patrinis. Ratio autem quam Extrauagantes dicantur , paulo sup rius indicara est. 13. Istae sunt partes ex aut hortiade Pontificia receptae componentes corpuS Iuris . Aliae Constituti ones Summorum Pontificum,& Conciliorum post illarum omnium compilationem emanatae Vim etiam Canonum habent, vocarique possunt EXtrauagantes , quia quodammodo

Vagantur extra idem corpus, Utpote 'HOndum in unum volumen si ib congruistitu lia ex authoritate Pontificis compi

36쪽

De Iure ean. in genere 1 rlatae,quamuis authoritate priuata Petrus Matthei Iurisconsultus Lugdunensis, earum plures compilauerit . & sub proprijs titulis in quinque libros distribuerit , quos vocavit septimum Decreta.

lium sIq. Totum hoc Canonicum corpus componitur partim eX sacrarum Litterarum praeceptis , partim eX Summorum Pontificum Constitutionibus Conciliorumque Decretis, partim ex Sanctoruni Patrum sententijs , partim demum ex aliquibus statutis legum ciuilium : cum eo tamen inter haec omnia discrimine quod praecepta facrarum Litterarii,Summorum PontificumConstitutiones,Conciliorumque approbatorum decreta habeant per se vim legis Ecclesia1Ηcar; at statuta legum ciuilium secundum se , quamuis obligent , & observentur etiam in foro Ecclesiastico , supposito quod neque Canonicis decretis neque bonis

moribus aduersentur, eX c. I noMi πωσδε ntinesatione, iuncto c. a. alij que die. o. attamen vim non habent Canonis Ecclesiastici , nisi quatenus in aliquam ConstitutionemCanonicam translata sunt , & assumpta tamquam sua a Summo Pontifice, iuxta illud Iustiniani in kr C .de veteri Iure enuc Omnia no-st facimus quibus authoritatem nosνam

37쪽

22 Τitplus Pνoemialis 13. Idem proportionaliter dic de ijs Sanctorum Patrum sententijs , 'uae translatae sunt in volumina Decretalium& a Summo Pontifice approbatae: sic enim cum alijs Constitutionibus Pontificiis parem Iuris authoritatem habent, quod illis non competeret , si mediante

.ca translatione , & approbatione Summus Pontifex illas non fecisset suas ;quia tunc tantummodo post Summorum Pontificum Conciliorumque decreta

secundum pro decidendis causis locum

haberent, ut constat eX c.a.dis. ao. quia scilicet ad condendam legem non tam

scientia quam iurisdietio necessaria est. 16. Quod autem attinet ad Conciliorum decreta, distinguendum est utrum sint decreta Conciliorum uniuersalium, .an Conciliorum Particularium. Decreta Conciliorum uniuersalium a Summo Pontifice approbatorum habent per se vim Canonis uniuersalis , siue reperiantur inserta in Corpore Iuris Canonicit hue non reperiantur ibidem inserta: at decreta Conciliorum particularium secundum se sunt Canones particulares , eam tantum dioecesim , seu prouinciam obligantes , yxo qua particulare Concilium congregatum fuit, nisi tamen aia sumpta sint a Summo Pontifice , & facta tamquam sua , quemadmodum sua fecie ea quae reperiuntur inserta in libris De-

38쪽

De δε re can. ia genere 2 3 cretalium , iuxta illud praecitatum: omuim nostra facimus quibtis authoritate nostram impartimur . Ratio istorum est: quia vis & extensio legum dependet avi &extensione iurisdictionis, siquiclem extra territorium ius dicenti non paretur impune, ex cap. a. de consit. in s.

Vis igitur Canonis uniuersalis procedere non potest nisi ab habente iuriis ictionem uniuersalem supra totam Ecclestam: atqui solus Summus Pontifex, &solum Concilium generale a Summo Pontifice approbatum habet iurisdictionem uniuersalem supra totamEcclesiam; Concilitam autem particulare habet tantummodo iurisdictionem supra dioecesim , vel prouinciam pro qua congregatum est : ergo solum ea quae Summus Pontifex , & quae Concilium generale approbatum decreuit, aut quae Summus Pontifex facit sua, vim habent Cano alis uniuersalis. s. IV.

i. A D clariorem istorum intellia I x gentiam, sciendum est nomine Concilij in Ecclesia nihil aliud intelligi, quam Conuentum Episcoporum , aut etiam aliorum, qui de iure ,

39쪽

α Titulus Pro mialis vri priuilegio, vel consuetudine admItti debent, legitime congregatum, ad statuendum collatis sententijs super re bus emergentibus, quod verum , aut utile iudicauerint. Rursus sciendum est , plures esse eiusmodi Conciliorum , seu Conuenitium species in Ecclesia s.

Aliud enim est Concilium particulare , quod subdiuiditur in Dioece sanum, Provinciale , &Nationale; aliud Concilium generale, a. Concilium dioecesanum est quot Iii sua particulari dioecesi congregatur ab Episcopo, ex Presbiteris sui Episcopatus , quibus ipse Episcopus praeest.

3. Concilium Prouinciale vocatur ad quod vocantur omnes Episcopi suffraganei unius Prouincis, quibus praeest Metropolitanus, seu Archiepiscopus , cuius generis plurima reperiuntur in svoluminibus Conciliorum. q. Concilium Nationale est ad quod' vocantur omnes Archiepiscopi, S: Epis copi unius Regni , vel nationis , quibus pri est Patriarcha, vel Primas eiusdem is Nationis , qualia sunt multa Concilia Romana , Toletana , & Africana , quae

Iaonnunquam vocantur etiam generalia,

quia videlicet generatia sunt relate actillud Regnum , seu nationem , qua uis absolute , & quoad totam Ecclesiam non sint uniuersalia.

40쪽

De Iure Can. in genereas S, Demum Concilium generat. quod etiam appellatur OEcumenicum,

hoc est totius Orbis Christiani, est, ad quod vocantur Episcopi totius Ecclesis, qui possitiit, & debent eidem intereste nisi legitime impediantur , & cui praesidet Summus Pontifex per se , vel per

suos Legatos . Eius conuocatio spectae unice ad Summum Pontificem , Ut con stat ex tota dist. 17. apud Gratianunias squemadmodum, & unice ad Nummum

Ρootificem spectat eiusdem confirmatio, sine qua eiusdem Canones nullatenus, Ecclesiam obligatent, quam consirmationem requiri etiam pro Concilijs Prouincialibus de cisiim fuisse a Sacra Coi

gregatione in Florent. α' Ianuen. die 2ψ.IMιν 1173. refert eruditissimus D. PGδnataeu. Consult. Canon. io m. q. sensuit.

6. In hac confirmationis necessitate fundatur celebris illa generalium Conciliorum in Ecclesia celebratorum diuisio , quorum aliqua dicuntur simpliciter approbatas alia simpliciter reprobata; alia partim approbata , partim reproba ta . Primi generis sunt , quae simpliciter

Confirmata fuerunt authoritate Summi Pontificis. Secundi generis , quae ab eadem authoritate penitus sunt reiecta . Tertij demum generis, quae partim con sumata sunt, vidulicet quoad aliqua zaz-B licu-

SEARCH

MENU NAVIGATION