Institutionum iuris canonici siue Primorum totius sacre iurisprudentiæ elementorum. Libri quatuor. Authore Francisco Antonio Phoebeo Societatis Iesu

발행: 1698년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

581쪽

Τis. 12.De quib.peentiaρ. urc. 37I misericorditer dispensare, ex est. c. I. er 3. eod. Si autem sententia excommunicationis lata non Berat , tunc furtiue ordinatus suspensus etiam erit a

suscepti Ordinis executione , sed post peractam poenitentiam dispensari poterit a proprio Episcopo , nisi alia imp

eiant, eX eod. c. I. Consonat etiam

Trid.θ1. 23. de res ea j. 8. ubi decerni- eur ve si quis ab alieno Episcopo ord netur absque testimonio Ordinarsi circa eius probitatem & mores,ordinans a collatione ordinum per annum , & Ο dinatus a susceptorum ordinum eXecu-eutione , quamdiu proprio Ordinario videbitur expedire , sit suspensus.

torum a

r. A LIa c Inum species breuia Iau tet hie cognoscenda, ea quae committitur a priuilegiatis qua tali- bus , atque consi stit in abusu priuilegiorum. Ad huius intelligentiam, praelibandum aliquid est circa naturam de proprietates priuilegiorum. a. Priuilegium generice sumptum est quasi quaedam priuata lex, ex c. Pr

ui Sia 6. vim 3. quia scilicet alicui pria

uatae

582쪽

1 a Instit)canon.lib.LV. uatae personae seu communitati vel loco eoncedit aliquid speciale contra , Vel' praeter ius commune . Differta dispei satione, quia nomine dispensationis solet intelligi concessio alicui facta contra. ius commune in ordine ad unum aliquem actum eXercendum , puta ad matrimonium contrahendum , quo actu po r1ito , cessat dispensatio: de ratione au tem priuilegis proprie accepti est vic cedatur ad aliquid operandum vel non operandum ordinarie & stabiliter prediter vel Contra ius commune , ut fatis indicat ipsum nomen legis , quae, per se

significat quandam stabilitatem & per

manentiam.

3. Prjuilegnim ita explicatum solenmultipliciter diuidi. Primo enim aliud est piluilegium reale , aliud personale svi sumitur ex l. Priuilegia .. I 6. mdiuer. reg. iur. Priuilegium reale dicitunquod immediate No directe conceditur rei vel ossicio , unde durat quamdiu durat ipsa res aut ossicium , & conseque ter transit ad successorem in eadem re vel ossicio. Priuilegium personale est quod immediate & directe conceditur Personae , unde illam non egreditur diacum ea expirat , ut constat ex cit. l. Priuilegia , Ur l. Sordidorum i 3. C. de excusatiouib. mtinerum . lib. 1 o. Aliqui etiam

.ssgnant terti in speciem priuilegi j s .

quam

583쪽

quam vocant priuilegium mixtum , quo nomine significatur ab ipsis ea species priuilegiorum , quae conceduntur alicui certo generi por1bnarum , puta Cleriacis , Religios is , filijsfamilias dic. itaut transeant etiam ad eos omnes , qui sucincestiue idem genus persis narum constia

aliunta

. Alia priuilegiorum diuisio est in

perpetua & temporalia. Perpetua di-Cnntur quae conceduntur absolute & ff. ne temporis limitatione , unde de se durant quamdiu IὶOl1 fuerint reuocata a Ad hoc genus reducuntur quae sine tei poris limitatione conceduntur personae

fictae , aempe corpori mystico seu politico , puta alicui ciuitati , uniuersitati, Collegio , Religioni , &C. & quae con- ceduntur personis certi generis quae communitatem constituunt; qualia pri- .uilegia diximus ab aliquibus vocari pria uilegia mixta : cum enim tales communitates & mystica corrira non deficiat, neque deficit priuilegium illis concessum. Temporalia autem priuilegia sinit,

restrictu conceduntur ad certum tempus , qualia nonnumquam esse solent,quae conceduntur singularibus per

sonis in indiuiduo s. Concedere priuilegia ille omnis& solus potest qui potest legem ferre sti In malaia suae dispositioni subiecta

584쪽

s 4 disiit, non.lib.IV. quamuis caeteroquin concessio priuilegiorum non siit proprie actus iurisdictionis,sed merae gratiosae liberalitatis. Hinc priuilegium concedi potest etiam non labdito , dummodo hic sit aliqua ratione inferior concedente : quamuis enim priuilegium sit quaedam priuata leX , attamen quatenus priuilegium est iro obligat priuilegiatum , & ideo relat ad eundem non est necessaria ita con cedente iurisdietio. 6. Rursus sicut habens potestatem legislativa potest concedere priuilegia, ita etiam potest priuilegia reuocare . Qua tamen in re distinguunt Doctores

σ sse inter priuilegium concessiim subdito , & inter priuilegium conces sum non subdito , quod priuilegium concessum non subdito , 3c ab eo acce-Ptatum , non potest a concedente reuocari pro libito , quia se habet tamquam patulia donatio legitime acquisit 39 'rinceps autem priuare non potest non subditum rebus legitime acquisitis . E Pnuerso priuilegium concessum subdi-ro potest ab ipso concedente reuocaris sit priuilegium gratuitum sistens in Pura ratione priuilegij , idest facultatis de licentiae contra vel praeter ius sommune , quia quod Princeps per Pri

liberaueri; subditum a PrAEc Pto

585쪽

Tit. 2-prruit . exe6ι. σα , e pio legis, non facit quod non possie Iterum illud Idem p ceptum eidem im Ponere, in quo aequivaleter consistit reuocario priuilegia. Dixi si Aprimis titim

Aratui mσc. secus enim accidit si prumlegium concessum sit per contractum onerosum aut lucrativum, in quo casu

pry libito reuocari non potest o quia

etiam Princeps tenetur seruare pacta faeta cum subditis. Videri potest Euar. e leg. lib. 8. c. 37. 7. A e uocatio priuilegij fieri potest,aachte vel e resse. Tacite fit, quando aliquid agitur vel statuitur a Princip sit contrarium priuilegio & sin aeriuilegh derogatione vel abrogatione suosiurae. non possit et in quo casu si Princeps habeat notitiam priuilegh, de .hoc non obstante actum illum faciat i compatibilem eum priuilegio , 'censetur virtualiter Velle reuocare priuilegium, vel totaliter & in perpetuum si aetus illa contrarius sit absolute Incompatibilis in toto priuilegio eiusqtie permane . tia ἰ vel particulariter & ad aliquod tempus , si praedictus actus contrarius habeat dumtaxat partialiter & ad te Ius limitatam contrarietatem . Dixi Si Princeps habeat notitia priuilegij. Si eritin ignorantia priuilegis interueniat , aut 3a praesumi positi in Principe, tunc par etita priuilegio contrarium non Nuo

586쪽

catur priuilegium , ut clare sumitur ex c. r. de const. in s. Vbi Boni f. VIII. declarat Rom. Pontificem non reuocare tacite per suam legem ea quae potest: probabiliter ignorare , nisi eXpre1sec ueatur in ipsa lege : quia videlicet cum tali ignorantia non coniungitur Virtu lis voluntas , quae in incognitum ferri non potest.

8. Expressa reuocatio priuilegij est quando fit verbis expressis siue in specie& in particulari , siue saltem per clausulas generales , Ut cum dicitur V .g. non ob stantibns quibuscumque priuileg dis oec. quales clausulae generales regulariter sufficiunt ad tollendum quodlibet particulare priuilegium , quia in toto partem

non est dubium contiueri , c. 8o. de reg.

itir. in 6. Dixi regulariter: quia sunt ali. quae limitationes in ordine ad aliquas species priuilegiorum , quae non tolluntur per eiusmodi clausulas generales , sed debet illorii specialior mentio fieri. Talia esse censentur priuilegia quae continentur in corpore Iuris , adeoque non sunt tantum priuilegia , sed etiam leges Publicae,&Canones, unde pro illo. Tum derogatione opus esset clausula saltem in genere derogatoria legum aut Canonum , ut colligitur ex Glof. com

587쪽

t y. De priuit. r. exte Iegio . Item eius generis 1 t priuilegia, quae in 1ui tenore continent ut reuocari non pollini, nisi fiat expressa eorum mentio de verbo ad verbum,aut aliquid simile . Ad idem demum genu S reducuntur priuilegia eoncessa per modum contractus , quae nonnisi ex grauissima causa reuocantur, ubi eorum reuocatio est in praeiudicium terti; in iure acquisito & iustitiae , quod praeiudicium non praesumitur nisi eX primatur , ut doceta ianor.in c. Veniens I9.de procris. n. 2.9. Praeter reuocationem quae se tenet e X parte Principis , ammitti quoque potest priuilegjnm per renunciationen , quae ab habente priuilegium fiat vel expresse vel tacite, exceptis tamen ijs priuileg ijs quae concessa sunt in fauorem totius ordinis aut Communitatis , quibus renunciari non potest a persona priuata , Ut constat ex c. Si diligenti ta. de foro compei.Item exceptis ijs priuileg ijs, quae continent etiam ius tertii, cui per talem renunciationem praeiudicaretur , vi est exemplum in c. Cum tempore f. de

o. Loquendo igitur de priuilegiis renunciabilibus , illorum renunciatio fieri potest vel expresse vel tacite. EX- presse fit quando quis habet formalem

voluntatem satis expresse exterius de- glaratam abdicandi a se totum his & fa-B b cui

588쪽

s78 Inst. non. Lib IIII. cultatem priuilegij: tacite autem cum huis aliquid facit aut omittit , cui actioni aut omiuiom connexa sit vel ex natura res , vel ex dispositione iuris amise

ai. Sub hoc genere tacitae renunciationis includitur amissio illa priuile-gij , quae habetur per non usum eiusdem priuilegij: est enim sententia satis r cepta , priuilegium aliquod amitti pex

eius non usum longo tempore , Puta .decennio , continuatum libere etiam quando se obtulit occasio illo utendi , ut videre est apud Inuo c. Panor. in. π alιos in c. Cum accessissent 8. de constit &apud Iuristas cum Bars. in L DIO C. de dIAer.refc . I l. t de nundis. Quam tamen' doctrinam non esse uniuersaliter

intelligendam de quolibet priuilegio , sed solum de aliquibus, docet Glu, prin

legiorum species: aliqua sunt quae praecise dant facultatem aci aliquid , di non .tendunt in vitius alterius gravamen a squalia sunt v. g. priuilegia celebrandi ante auroram,absoluedi a casibus referuatis , comedendi carnes in diebus prohibitis &c. alia sunt quae redundant ingravamen & Ont: saliorum, ut puta privile

589쪽

Τit. i 3. De priuit.er exces erc. S 79Milegium imponendi tributuna,exigendi decimas, vi 1itad i Monasteria eXepta &c. Priuilegia primi generis censent non ammitti per praecisu no usum, quibus etiam fauet regula illa tradita a Pa r. in cap. Icannes 7. de Cur. conIV. n. 9. quod quando leX non necessitat ad agendum, sed solum dat facultatem ad agendum, non tollitur per .noia usum, & quod in his quae sunt merae facultatis , 11ola inducitur consuetudo, quam regulm probauit etiam Sacra Rora dec. 1 i5. n. p. 2. recent. At alterius generis priuilegia , quae tendunt in alioIum gravamen, docent amitti si quis illis longo tempore non utatur , etiam quando est occasio & facultas utendi, ad quod facit i. Eps de nundin. iuncta ibid. Glos. v. tem

12. Ratio disparitatis est: quia culea priuilegium alijs o 11erosum cum habet pracriptio: ij enim in quorum gravamen .aut seruitutem priuilegium is cederet , quamdiu priuilegium non e-Xercetur, sunt in quasi possessione suaelibertatis; unde si talis possessio continuetur usque ad spatium temporis quod ad legitimam praescriptionem requiritiae, robur acquirit ex titulo eiusdem. .raescriytionis . At circa priuilegium pure facultatiuum, & nulli onerotum nullus est qui contra illud praescribat in

B b et quia

590쪽

sso Ins7ιt. Canon. lih. IV. quia sicut per tale priuilegium nemo grauatur , ita per eius non usum nemo dicitur reponi in quasi possessione luselibertatis ; ubi autem nulla posthssio est, ibi locum non habet ulla praescriptio,vi

13. Quod dietu est de non usu priuilegij, debet cum proportione etia intelligi de cotrario usu: quia etia in hoc videtur habere locum illa distinctio inter priuilegia alijs onerosa Ze inter priuilegia nemini onerosa, quod priuilegia alijs

onerosa iamittantur per cotrarium usum tanto tempore Cotinuatum, quantum requiritur ad prescriptionem, puta si quis habens priuilegiu non soluendi tributa, Toluerit tamen longo tempore , puta decennio aut etiam longiori, quantum . satis est ad praescriptionem ,' in eo casu ciuiirtat totaliter priuilegium , quamuis quamdiu praescriptio impleta non fuerit amittat solum fructus priuilegij quoad actus particulares titulo cuiusdam tacitaeae enunciationis, quam censetur facere privilegiarius pro eisdem actibus , lupposito quod priuilegio renunciare possit: priuilegia autem , quae nemini sint

onerosa, numquam totaliter amittantur per solum contrarium usum etiam longo tempore continuatum , quia circa

Mius generis priuilegia non habet locum

Prae

SEARCH

MENU NAVIGATION