Institutionum iuris canonici siue Primorum totius sacre iurisprudentiæ elementorum. Libri quatuor. Authore Francisco Antonio Phoebeo Societatis Iesu

발행: 1698년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

εs Instit. Canon. Lib.I. rota eligendi potestas mansferatur , it ut quem illi elegerint sit ab omnibus acceptandus, ex c. Causam 8. σcit. cap. Quia propter I. de elect., s. Per scrutinium denique fit, cumprq sentibus omnibus , qui debent, &volunt, & possunt commode inte1 es e , assumuntur tres de Collegio fide digni , qui secrete, & sigillatim vota cunctorum diligenter exquirant, & ia scriptis redacta mox publicent in communiequo facto, & collatione habita ille censeri

debet electus, in quem omneS, Vel maior , & lanior pars Electorum consentita. Ex eod. c. ιιa propier: Consensus enim maioris , & fanioris partis Capituli censetur consensus totius Capituli , ex cap. r. De his quae sunt a maiori parte Capituli , Ur l. quod maior i9. f. ad

6. Quod si contingat aliquem illorum , qui ius eligendi habent, absentem esse , is vocandus est, si commode possit , ex c-in Genesis 1 alijsque Te electo Quod si ea vocatio sine legitimae causa omi illa fuerit, & Electio celebretur aliquo Electore contempto, poterit ille agere ut annulletur talis electio a Superiore, ad quem eius confirmatio perti neret, ut eXpresse desumitur, eX c. Quod sicut 28. de elect. cap. Bonae memoriAEs6.Eoa. Debet enim unicuique ius suum

82쪽

Τis. 4. De Disc. ele' g seruari ad regulas aequitatis , cui mirum in modum. Ecclesiasticae leges studiierunt. Potest tamen Elector ille non , Vocatus renunciare contemptui propter bonum pacis consentire Electioni iam factae; in quo casu electio a superiore annullanda non erit, si caeteroquin sit Ecclesiae utilis canonica, eX

7. Huic eidem singulsrum iuri sese uando, quantum Ecclesiae utilitas patitur, datum est i ut si quando Elector at quis absens sit in loco , unde commode . Possit debeatque vocari, sed iusto aliquo, impedimento detineatur ne venire pomst ius habeat constituendi Procurawvem, qui eius nomine suffragium det ire sexutinio ita tamen; ut saltem sine ν coinsen sub Capitularium)inProcuratorenaenoi1 assu uiatun nisi unus aliquis de Capitulo, juXta teXtum eXpressum in es cap. uia propter a in elerii. Ur c. Si qui eod. in s. In quo casu Procurator ille duo suffragia dabit, . unum nomine proprio,. alterum nomine procuratorio, uni eidem lue personae, . Vt praecipitur in eod. cap. S1 quis , quia b utroque nona inetenetur eligere quam indicat digniorem: nisi tamen constitutus sit, Procurator

cum spectabi mandato dandi suffragium certae personae; tunc enim sussragia licite diuidet, unum diuidet tamquam

83쪽

ε 3 Instit. Canon. Lib.I. Procurator : illi certae personae pro qua habuit speciale mandatum , alterum alteri nomine suo , eX eod. cap. Si quis b.

Porro cum vnus .

S. Circa qualitatem person ς elige dae , illud specialiter attendendum est , ne aliqua eligatur , quae laboret impediumento Canonico. Duplicis autem generis numerantur eiusmodi impedimenta . Aliqua enim sunt in quibus , nec solet, nec debet dispensari , quia imp diune utilem , & honestam administrationem Praelaturae , qualia sunt imperi tia litterarum , infamia nominis , alia que multa quae recensentur in cap. v aliqtio vit. di . si . Alia autem sunt, quae eandem administration om non impediunt , unde potest in illis , ac solet a Superiore dispensari , ut V .g. de fectus natalium cap. Innotuit 22.de elere. vinculum alterius EpiscopatLIS , cop, vis. de I ostulat. Praelator. aliaque plura , quae videri possunt apud Ioan . ur. in eod.

c. vlt.

9. Laborans aliquo primi generis impedimento nullatenus nominari potest ad Praelaturam: laborans autem simpedimento secundi generis , eligi non potest , sed postulari , hoc est non potest ab Electoribus nominari cum sverbo Eligo , sed solum cum verbo PO- 'μιρ , ex cop. unico de postulat. Pr Iag. in

84쪽

ε. Debet enim a Superiore peti dispell- satio pro impedimento canonico , quo laborat persona nominata, quae petitio dispensationis indicρtur per Verbum Postulo. Io. Quemadmodum autem cum pedviam Electionis proceditur , illa cense tur legitime electus , in quem omne S svel saltem maior, & senior pars Electorum consenserit, ita pariter cum proceditur per viam postulationis , ille censetur legitime postulatus in quem maior& sanior pars totius Capituli conuenerit: nisi tamen eleetio cum postulatione concurrat, hoc est itaui una pars suffragiorum Capituli postulet v narre personam , dc alia pars eligat aliam : in quo casu Vt praeualeat postulatio requiritur ut postulautes si ut saltem duae tertiae partes Capitulia sicut contingeret V. g. si ex 13. Cano uiciso Io. postularent unam personam o & 3. eligerent aliam. Si enim postulantes talem numerum snon adequent, SI eligentes 'exeedant unam tertiam partem Capituli, praefertur Electio, ut decernitur in c. scriptum c. De Ele . qui casus est specialis, in

quo prς fertur id quod fit a minori parte

Capituli, cum in c terti communiter actus Capitularis non valeat, nisi qui a maiori Capituli parte decretus est. Cuius ratiis esse potest: qui postulatio est

85쪽

o Instit. canon. lib. I. modus prouidendi extraordinarius qui

nititur gratia eX c. Bong memorie 3 &c. Postulationem s. De postulat. Praelat. Electio autem est modus prouidendi ordinarius , & magis in Iure fundatus : minus igitur .requiritur , Ut electio praeualeat contra postulationem , quam Vt . Vna electio praeualeat contra aliam electionem : atqui ut una electio praeualeat Conpra aliam electionem requiritur, &sussicit x; illi consentiat maior pars Ca-

Pituli : . ergo ut .elemo praeualeat contra postulationem sumit minus quam maior pars Capituli , & .ideo .statutum fuit vi in tali casu sussiciat uligentes LX- .cedere Vuam tertiam partem Capituli ... o. Electio , .de qua hactenus .dictiam est , sonsistens in suist ijs LX- Pressis per ver bumaligo, .est essectio lato modo sumpta. Caeterum electio pro

Pria , & Capitularis habetur per decretum electionis , quod ab eo qui praeest Capitulo, vel qui fuerit ad hoc aCapitu- Io deputatus , ferri debet is .& promulgari nomine. omnium Capitularium sta-:xim ac publicata fuerint suffiagia scruti- vij , iactaque illorum collatione repertum pro una , eademque persona sum- Cientem suffiagiorum numerum conuenire , ut desiimitur ex c.cum post petitam με. Sc c. Publicato 18. De elect. Quoctidem pariter seruandum est , cum pro-

86쪽

Th. V.De Difc confr.σ consecr. 7 Icessam est per formam compromissi, iu- Ata textum eXpressiun in c.Acut a I. eod. in s. Ia. Hactenus dicta , quemadmodum & dicenda, procedunt circa electionem Praelatorum inferiorum: non enim omnia locum habent in electione

Summi Pontificis , pro qua aliqua specialia statuta sunt , quq videri postulat i nc. Licet is . De elect. c. υbi periculum 3. eod. in s. alijsque constitutionibus relatis in Caerimoniali continente ritus electIonis Romam Pontificis edito iussu Gregoryn XV. ac praesertim in dupliei constit. eiusdem Gregor. XV quarum Vna incipit AEterni Patris, altera Decet Ro-

.manum Pontificem .

consecratione .

I. Tr Lectionem capitulariter fa- IT ctam sequitur Confirmatio , quae a Superiore petenda est , hoc est de Iure recentiori a Summo Pontifice , cui quemadmodum in reliquis regionibus referuata est omnium Ecclesiarum Cathedralium prouisio ; ita & pro ijs locis ubi adhuc electio fit per sumagia Capitulariuui , re se uata est confirmatio fa-

87쪽

et instit, C n. Iib. A Elae Ebectionis , ut supra dictum est Ilia,

a. Ea confirmatio de iure antiquiori statuto in c. amssi c. De Lledi. in s. intra tres menses a die qua electus consensit electioni suae , si nullum impedimentum obsisteret, peti debebat vel ab ipso electo vel saltem ab Eleetorsbus a aut a Procuratore electi , ut explicat Glos. in cit. c. quam sit. v. petere, ubi etiam asserit satis fuisse , si Amicus ele-eti , quamuis sine eius mandato , eius nomine peteret , & olectus ipse eam petitionem .ratam haberet intra tempus il larum trium mensium , quia milhabiti

nem retpotrahi, oe mandato non est dubium comparari c. I o. de reg. Iur. in c.

Quod si nihil horum intra tale tempus factum esset , eleetio penitus irritabatur. At de Iure recentiori , cum aliquorum Iocorum vicinitas minus temporis exigat , & aliorum distantia plus exposcat; decretum fuit a Nicolao III. in c. cupientes 16. De elect. in 6. ut elechis , cuius confirmatio ad Romanum Pontificem pertineta. intra unum mensem a die consensus praestiti suae eleetioni, ad Apostolicam Sedem iter arripiat, & quo Citius commode potest, attenta locorum distantia, cum omnibus actis, iuribus, de munimentis suis &processus suos Contingentibus . cosam Rom. Pontifice Ta

' sillast

88쪽

TA.V Disc. confis. re consec. Isistat confirmationem pediturus. Qui Ninen immediate a Summo Pontifice ii Episcopos sunt creati abique ulla praemula Capituli eleetione , aut designati et ne dec . nulla alia coufirmatione opus habent , quia ea Episcopatus collatio vim habet elecitionis, Institutionis , &Confirmationis. ut post Panor. notat

S. Impetratae confirmation effectus est, ut clectus acquirat ius in re, & per fectum quasi dominium in Praelatura , fiatque ratum spirituale coniiugium interissum, & Ecclesiam, quod prius per

electionem erat tantummodo initiatum, ut dicitur in c. . De Translat. Episcopiis Sine litteris tamen Sedis Apostolicie de sua promotione , S confirmatione testantibus ad suam Ecclesiam accedere νProhibetur , bonorumque Ecclesiasticorum administrationem accipere, sub grauibus poenis e XpressS 4n extrau. 1 .dctelect. inter commMn. ad tecta insuper o- milibus prohibitione , ne ipsum absque talium litterarum ostensione iecipiant , aut ei pareant vel intendant.. q. Sed neque acceptis eiusmodi litiateris, Se ostensis potest: eo ipso quidquid est potestatis Episcopalis ab electo, &confirmato administrari: non enim p te si aste Censccrationem edi erce IC ia is

o usae

89쪽

Instit. canon. Zib. I. quae sunt Ordinis, puta Fideles confimmare , Clericos ordinare , Sacrum Chrisma conficere , Virgines, Templa , Altaria , Vestes consecrare; sed 1olum ea quae sunt Iurisdietionis , qualia sunt excomunicare, suspendere, ii terdicere , corrigere , punire, Visita re, Synodum congreὐare, Beneficia conferre , causas audire a &cognoscere , leges ferre , aliaque similia quae consecrationis ministerium non deside-xant, iuxta textum in c. Transmissam 11. de eis L

3. Vt igitur quis pleno iure suscepti

Episcopatus fruatur , consecretur ne cesse est, per quod cosummatur spiritu te coniugium inter ipsum, &Ecclesiam , quod prius per electionem, con firmationem erat tantummodo initiatum& ratum, eX cit. c.' De translat. Misc. Debet autem ea consecratio fieri intra tres menses , nisi forte inexcusabilis ne cessitas coegerit ordinationis tempus amplius prorogari, ut ex Conc. Calcedon. decernitur in c. Quoniam 2 drss. s. & recentius a Trid. se . a 3 De re r. cap. 2. Vbi insuper in poenam adijcitur , vi si electus, & confirmatus munuS consecrationis intra illud tempus no suste- perit; ad fruetitum perceptorum restitutionem teneatur , &si intra totidem menses postea id facere neglexerit, sit

90쪽

Tit. V.De Episc.conser. Ur consecr. I sipso iure priuatus Ecclesia, quod statutum ibidem extend itur etiam ad S.I . E. CardinaleS. 6. Huic consecrationi tres Episcopi Interesse debent de Iure ab Apostolis constituto ex c. Porro I. di 66. ubi Anactetus Papa asserit Iacobum Apostolum fuisse ordinatum in Hierosolymitanum Antistitem a Petro , Iacobo, &Ioanne Apostolis formam dantibus successoribus silis, ut minus quam a tribuSEpiscopis nullatenus Episcopus ordinetur. Ex Apostolica quoque traditione dimanauit , quod ea consecratio non nisi die Dominico perficiatur , Ut testa-

nico s. disi. s. Tribias igitur Episcopis . die Dominico congregatis , hora tertia Diuinum Sacrificium fieri debet, descrutinio seu e Xamine praemisso, prout praescribitur in c Qui ij nus 3.άist. 23.

celebrari preces , e X c. Ordinationes Episcoporum a. dis s Inde ad ordina-- tionem proceditur, in qua debent duo Episcopi manus imponere , & ixenere Euangeliorum codicem super caput, &verticem ordinandi uno super eum sun dente benedictionem, reliqui omne SEpiscopi , qui adsunt, manibus suis

Caput eius tangere , eX c. Episeopus 8-disi, et a proferendo illa verba: Accipe . Iiritum Sanctiam . G c.

D a Debet

SEARCH

MENU NAVIGATION