Institutionum iuris canonici siue Primorum totius sacre iurisprudentiæ elementorum. Libri quatuor. Authore Francisco Antonio Phoebeo Societatis Iesu

발행: 1698년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

ν6 f lit. canen. Lib. I. 7 Debet etiam C insecrator caput a N. manus ordinati Sacro Chrismate in , ungere a vi per Unctionem in capite in dicetur spiritualis Animae v iactio balf mo charitatis, per quam Episcopus di stigat Deum ex tota anima,& Proximum sicut se ipsum; per unctionem λute In In manibus spiritualis unctio oleo pie- tatis, per quam Episcopus operetur bonum ad omnes,maXime aute ad domesticos fidei, ex c. Unico de Sacν. unct. Vbi etiam forma narratur a Consecratore

inungente proferenda. His peractis Episcopus consecratus Rom. Ecclesiae , eiusque Pontificibus fidelitatis iurameH- tum praestare debet , iuXta formulam

pridi criptam in c. Ego η. De Iureiur. 8. Effectus peractae consecrationis ,

ex supradictis , est quod Episcopus p

sit in posterum non solum ea , quae sitiat Iurisdictionissu d & ea , que sunt Ordinis . Si quae autem inferiora beneficia antecedenter habebat, elapso tempore de consecrandis Episcopis a Sacris Canonibus definito, & adepta Ecclesiasticoruni bo rorum administratione, ipso

92쪽

De Authoritate, σ u 'illi. I. Vod tamen dictuin est, per consecrationem concedi

Episcopo potestatem ad omnia sus Dignitatis olficia, limitatio, nem patitur in Archiepiscopis , & Patriarchis, in quibus illud est peculiare ut plenitudinem cassicii sui non assequatur , nisi Pallium receperint a Summoe Pontifice ex c. msi pecialis I. De aut hor. 2 M. Pallit, unde eo nondum accepto ,

ferre Chrisma, dedicare Basilicas , Ordinare. Cleric Episcopos consecrare I c. Aod sicut 28. g. super eo. de olerii. & iuxta doctrinam Ostiensis in Summa de author συsu Pally omnia re- Iiqua, quae suae Sacrificio Missae non per ficiuntur α2. Elt autem Pallium insigne quoddam Archiepiscopi, vel Primatis ornamentum , de Beati Petri Corpore sum pium , eX c. signiscapi q. circa finem , De eleu. vel quia super Altare B. Petri benedicitur , vel quia a Rom. Sede confertur, figuratum admodum torquiς, Crucibusque distinctum, per quoci si

gnificatur Pontificalis Offcij plenitudo, D 3 cit.

93쪽

3. Debet igitur illud petere Archiepiscopus, & Primas quibus solis de Iure communi tribuitur, quamuis etiam sex Privilegio quibusdam Episcopis concedatur ) a Romano Pontifice , qui de prisca consuetudine illud nisi fortiter

postulanti non confert , c. Prisca a.dis. 1 oo. Et ut in hac re nimiae dilationis periculum caueatur, eX qua damnum aliquod in Ecclesiam redundaret, per Sacros Canones statutum est ut petere illud debeat intra tres menses a die consecrationis , si non fuerat antecedenter consecratus, aut a die confir

quin in poenam commissa sibi dignitate

petratum autem suis petitionibus Pallium antequam accipiat , Praestet nec essα est Rom. Pontifici fidelitatis , & obe dientiae iuramentum, Fideique profes

q. Cum autem significetur per PaIlium Pontificalis ossicij potestas plenitudo ut dictum est) , quae Archiepiscopis, & Primatibus non communicatur nisi personaliter , & in ordine alcertam Ecclesiam; inde fit concessionem Pallij esse personalem , & in ordine acteandem Ecclesiam: quare unuS Archiepisco-

94쪽

Cedere , aut commodare, nec Successor

uti potest Pallio sui Antecessoris , sed unusquisque cum suo Pallio sepeliendus

est,e X c. a. De Author. UT HA Pallij.Item eX eadem ratione non potest uti Pallio, etiam inter Missarum solemnia, e Xtra Prouinciam suam, c. Ex tMarum s. eod.

Et si contingat Archiepiscopum ab una Ecclesia Metropolitana ad aliam transferri , Pallio prioris Ecclesiae , quod penes se consertiare debet) amplius non utetur ; sed aliud impetrabit, ac postea

suo tempore cum utroque defunctus sepelietur , ut colligitur e X c. bone memo-ν . in fine De to lauat. P relat. & e X c. a. de aAthon. UT Uu Pally .

. Pr terea quia Archiepiscopi, Se Primates vocati sunt in partem 1ollicitudinis , non in plenitudinem potestatis , c. Ad honor m 4 de anthor. Ur HuPallij ; idco etiam in Prouincia sua nec somper nec ubique uti possimi Pallio , sed tantum odo intra Ecclesiam , cortis quibusdam diebus ilemnibus, ut desu

mitur ex c. cum sis s. cit. c. id honorem

4. eod. iuncta ibidem Glosia,ubi eos di- . e S enumerat. Solus enim Rom. Pontifex cum siti assiimptus in picnitudinem Ecclesiasticae potestatis , in Misiarum Solemn ijs Pallio semper utitur , ru ubique

ex eod. c. Au honorem .

95쪽

uDe Os kio Archidiaconi , Archipresbiteri ,σ Vicar b Episcopi. I. A Mplitudo muner Is Epist palis, cui adaequale perseipsos obeundo ipsi Episcopi pares eta non possinit, exigit Adiutores, aliquOS,. erui sollicitudi11is partem in se suscipiant, vicariamque Episcopis operam administrent . Propterea in Iure Canonico plures eiusmodiAdiutores concessi sunt, qui generali vocabulo appellari possunt Epi oporum Vicarij,de quibus in hooetitulo krmo erit. a. Multiplex igitur est in Ecelesia o Vicariorum Epitcopalium genus. Aliqui enim sunt Vicarij ab ipso Iure constituti, quia scilicet Dignitatem habent, cui

de Iure communi annexum est munus Vicariae, Unde per hoc ipsum quod eam Dignitatem obtineant= eiusdem quoque muneris potet talem sortiuntur , quamuis communiter non nomine Vicaris, sed eius Dignitatis, quam habent, apPellentur . Huius generis est Archidiaconus ,

& Archipresbiter Alij suntVicarii constituti ab homine , qui videlicet munus

habcnt Vicariatus non in consequenti

am alicuius Dignitatis quam habeant,cui de

96쪽

TD. r. De of Archis Archist Stade Iure communi munus illud annexum sit; sed immodiate & direete ex speciali commissione facta ab homine , nempe ab Episcopo : atque isti sunt, qui simpliciter , S sine addito appellari solent Vicain,& aliquando etiam dicuntur OG

ficiales Episcoporum c. 2.De consuet. in s. 3. Later utrumque hoc Vicariorum,

genus illud inter reliqua discrimen est quod constituti a Iure de sensiunt Ecclesiae nomine proprio , habentque Tribunal distinctum a Tribunali Epsicopi, Vi1- de ab ipsis ad Episcopum appellari potest. Secus accidit in ijs , qui sunt ab homine constituti Vicarij generales, qui Ecclesiae seruiunt alieno nomine, Epis copi videlicet, a quo Vicar ij facti sunt, eorumque Tribunal est idem ac Tribu nal Episcopi; ac propterea ab ipsis. ad Episcopum non appellatur , quia appel latio nonnisi ad Tribunal distinetum iit'

terponitur, c. 2. De consuet. in 6.

q. Inter Vicarios a Iure constitutos, primus dignitate de Iure communi est Archidiaconus, cuius institutio a pri mis usque Ecclesiae t cmporibus nata est . Tempore enim Apostolorum constituti sitiat Hierosolymis septem Diacon Lipsis Apostoliis stub ordinati , quorum cura e siet eleemosinas Fide ibus distribuere, aliaque praestare , quae recensentur ii in libro A evum Apostolorum: illorun in

D 3 autem

97쪽

82 Instit. Canon li3. I. autem primus, qui reliquis antiquitate praeiret , vocari coepit Archidiaconus . Ad huius similitudinem in reliquis quoque urbibus statutus postea fuit totidem Diaconorum numerus subordinatus Episcopis , & Archidiacono eorum primo fuit specialiter cura commissa inuigilandi, ut reliqui Diaconi rite quae sui

muneriS erant exequerentiar. Progressu tamen temporis eius potestas longe maior effecta est, cum ei attributa fuerit generalis authoritas tum supra inferiores Clericos , tum etiam lupra Presbiteros, atque Archipresbiteros , quamuis eisdeinferior sit in Ordine , unde maior post Episcopum , & ipsius Episcopi Vicarius haberi coepit, & Episcopi oculus appellari , eo quod ad ipsum spectare coeperit loco Episcopi per Episcopatum prospicere. & quet corrigenda viderit emendare c. ad baae 7. alijsque Dess

Archid.

s. Quod autem haec tanta potestas , R iurisdietio potius Archidiacono concessa merit , quam Archipresbitero ita superiori Ordine constituto , inde Or-rum habuit , quod Presbiteri per Sa-Cramcntorum administrationem pascendis populis essent destinati, a qua cura sine populorum detrimento remoueri Mon poterant di quare congruentius fuit,

veruchi diacono ab ea obligatione sol

98쪽

Git. 7. De Off. Archid. Archip.rec. 8 3to generalis illa iurisdictio mandaretur . o. Quod attinet ad particularia , ad quae de Iure communi Archidiaconi iurisdictio extenditur , videri possunt distincte numerata in toto tit. De O . Archid. in Decretalibus , ubi inter caetera eius curae committitur praeesse Clero , de inuigilare eius conuersationi , executioni ossiciorum , atque doctrinae c. I. Paraeclarum sollicitudinem habere easque ordinare , c 7. audire iurgia singulorum exceptis causis grauioribus, quae ab Episcopo cognosci debent , eod. c. 7α de ter tio in tertium annum, si Episcopus non potest , imo & semel in anno , eoque Dequentius , si necessitas exigat , Ecclesias sui Archidiaconatus visitare , &cuncta , quae emendatione indigent ad vicem sui Episcopi corrigere , & emendare a c. I σ 6. repraesentare ordinandos Episcopo , eosque e Xaminare necnon promouendos ad Beneficia, quorum etiam corporalis institutio an Archidiaconum pertinet , c. 7. Ur item custodire vasa Ecclesiae c. . ea demum aquae ad publicam Euangelij lectionem, totiusque Ecclesiastici ossicij recitationem pertinent, prouidere a c. χώ7. Sed & ibidem numerantur etiam aliqua , quae a potestate Archidiaconi sunt eXcepta eidemque prohibita . Huius generis sunt dare litteras comme

99쪽

datitias ad Ordines, c. 8. committere alicui curam Animarum, A q. excom municare, c. s. iurisdictionem exercere in Monasteria intra sui Archidiaconatus terminos constituta , c. . negotia demum expedire adeo ardua , ut absque maioris sui praesentia nequeant termina ri , c. 7.

S. Hactenus dicta de Archidiaconi

potestate procedunt de Iure communi , ut indicatum est. Caeterum pro partici laribus Ecclesijs consulenda est praescrupta singularum consuetudo , per quam augeri potesti vel imminui , vel etiam prorsiis auferri iurisdictionis potestas , ut colligitur eae c. . eod. tit. De Off. Archid. Quod idem intelligendum quo que est de inficio , & potestate Archia presbiteri , ad cuius considerationem snunc est procedendum. 9. Alter igitur Episcopi Vicarius a Iure constitutus est Archipresbiter , quo

nomine venit primus inter Presbiteros, nonunquam etiam Decanus appellatus, cap. Ad haec , De ino Archid ac. Sicut enim Archidiacono de Iure conam

ni commissa est iurisdictio in ijs , quae

pertinent ad forum cXternum , Ut eriplicatum est; ita Archipresbitero de in Iure communi concussa est cura pro ijs quae concernunt Diuinoruni celebrationem , Officium Sacerdotale , ac forum a Poenitentiale. Io .Est

100쪽

Τi . . De V Archid. Archipay c. 8SIO. Est autem duplex Alchipresbiter : alter Urbanus ; alter foraneus iIue ruralis . Urbanus est , qui in Urbe

degens praeest in Ecclesia Cathedrali, vel Collegiata. Ruralis seu foraneus, qui extra ciuitatem praeest in Ecclesia , Parochiali, seu Plebania .

II. De officio Archipresbitera Vrbani serino est in c. cium . & in ΡMian eritim 2. De . Aνchipresb. ubi in , eo constituitur ut diligenti cura prouideat vitam Saccrdotum, & Ministerium in communicatione Corporis & San-

suinis Christi Domini curet ut in Sacrario Eucharistia Christi propter infirmos non desit, quibus etiam prouideat, 2 prouidendo praecipiat Sacerdotibus , ne forte sine Conressione, vel confirmati ne Corpoxis & Sanguinis Christi Domini moriantur; Confessiones peccatorum excipiat quamuis nunc ad hunc finem sit institutus in Cathedralibus proprius Poenitentiarius , ex decreto Trid. I

x . de refor. c. 8. : item Baptismu Inia rite conferri curet, aliaque praestet, quae in citatis capitibus recensentur. Absei:- te autem Episcopo , ad ipsum speciat eius vice Oiscium inchoare , benedicitiones presbiterales dare in Ecclesia is, Fontes benedicere, cuncta demum prouidere, quae Sacerdotum ministerio per

SEARCH

MENU NAVIGATION