Institutionum iuris canonici siue Primorum totius sacre iurisprudentiæ elementorum. Libri quatuor. Authore Francisco Antonio Phoebeo Societatis Iesu

발행: 1698년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

4s Instit. Canon. III. malam suisse a Summo Pontifice clare colligitur ex responsis Nicolai. I. ad

quaesita Bulgarorum cap. 92. ubi Sedes primarias vere Patriarchales dicit esse istantum Romanam , Alexandrinam , de Antiochenam ; Hierosolymitanam autem esse solo nomine , Se quoad signa honoris Patriarchalem , seruata propria

dignitate Metropoli , iuXta Canonem Concilij Niceni . Tandem succestu tem-voris , cum aliud circumstantiae suade-xent , in Concilio Lateran. IV. confirmata fuit ea dignitas ab Innocentio III.

riit , quod est ex eo Lateran. Concilis desumptum, ubi etiam decernitur Veliedes Hierosolymitana sit quarta Pa- riarchalis infra Constantinopolitanam, Alexandrinam, & Antiochenam Io. Similibus fere gradibus ad I'atriarchatum ascendit Episcopus Bizantinus, qui fuit ab initio suffraganeus Metropolitani Heracliensis in Thracia , ut Constat ex Galasij epist.. m. ad Acacium. ed cum postea Bizantio laeta esset ingens accessio dignitatis,translatione Im- Dexij per Constantinum,a quo Constantinopolis vocatum est; multum etiam a Pr cellentiae accessit eius urbis Episco-

Patui, itaut in Concilio Constantinopolit. I . decretum illud editum fuerit: Episcopu/ consio involim ι μως prior

62쪽

ἷonoris partessos Romanum Episcopum , eo quod Constantinctolis sit noua Roma. Huic tamen decreto siue per illud vere tribuerentur iura Patriarchatus , siue solum concederetur honoraria praeeminentia, quemadmodum olim concessa

fuerat Hierosolymitano restitit Roman Sedes, quae illius Concilij ea solum approbauit, quae contra Macedonium definiuerat, ut constat ex epist.II. . Gregorytib.6.

II. Similem quoque exitum sortitae est constitutio Concitu Calcedonensis,.qua, & Patriarchalis potestas, & supra reliquos Patriarchas insta Romanumis Pontificem pri minentia Constantinopolita me Sedi concessa fuit, attributia ei Dioecesibus Thraciae, Ponti , dc Asiae; cui coastitutioni constanter quoque obstitit S. Leo Canonum Nicenorum fortissimus Custos, ut patet eX eiusdem litteris 33. & sq. datis ad Imperatorem , & ad Anatolium Constantinopolitanum Antistitem , qui voluntata Sancti Pontificis aqvienerunt. Successis tamen temporis, quidam Anatolij Successores, quod haξtenus per Conciliorum decreta firmatum non fuerat, obtrunnerunt per Imperatorum leges,quibus,

adhqrendo praedictis decretis Concilii Constantinopolitani,& Calcedonensis,

statutum fuit, ut Episcopus Constanti-

63쪽

8 Instit. Canox lib. I. nopolitanus primus esset inter Patria chas in is Summum Pontificem , Vt Videre est in authent. Ecclesiast. titudis f. Ideoque sancimus. collat. 9. , quod statum tum utcumque fuerit omni validitate: Va-Cuum , insam tamen praebuit pluribus Constantinopolitanis Praesulibus iuruis sibi Patriarchalia conseruandi. Tandem post omnes istos irritos conatus, VariatiSPost aliquot saecula circumstanti js, Constantinopolitanae Sedi primus ille, infra Romanum Pontificem, Patriarchalis di gnitatis gradus indultus fuit a legitima Potestate , decreto Innoc. III. io Concit .Lateran.IV., quod refertur in supra

Cit. c. Antiqua a Dde priuileg ijs, ubi etiam

specialia quaedam Patriarchalium quam tuor Sedium priuilegia recententur 12. Praeter hos quatuor primario SPatriarchas, dantur etiam in Ecclesia Primates aliqui, quibus ex recepta loquendi consuetudine nomen Patriarchς

tribuitur. Quinam autem iIli sint, & in quibus regionibus , videri potest diminete narratum apud Anor. Inst. δο

64쪽

De potestate Episcoporum. r. T 1 Is circa varios Epiacoporum 1 gradns proelibatis, It non nihil etiam circa ipsorum iura, & potem statem breuiter e plicetur; notandum aeli eos omnes dis rre in aliquibus , in aliquibus conuenire. Pro quibus scien dum est , Episcopalem potestatem in uniuersum reduci ad tria membra . Qvq-dam enim Episcopo competunt iratione ordinis: quaedam ratione iurisdietionis: quaedam ratione dignitatis. Ita Aut de Burran cons. is., quod fuisse siepius approbatum a silpremis Vrbis Tribunalibus, testatur F dilectus Is . . de off

Σ. Ratione. rdinis ea competunts quae numeratur in c.qtiamuis ui 3.68.vis

delicet, esse ordinarium Ministrum Sacramentorum Confirmationis, & Ordianis, Chrisma conficere, sacrare oleum Infirmorum , quae sunt de Iure Diuino , seu exd nstitutione Christi Domini annexa ordini Episcopali: item compo tit Virgines consecrare , Templa, Altaria, Sacella, Vasa, & Vestes ; quae do Iure Canonico sunt Episcopis reser

65쪽

so Iustit anon.tab . I. 3. Ratione Iurisdictionis omnia reliqua competunt, quae spectant ad regimen subiecti Gregis, qualia sunt v. g. beneficia conferre, causas audire , punire delicta , Synodum cOSere , aliaque similia. Vbi obiter pro intelligentia Sacrorum Canopum notandum est, inter huiusinodi spectantia ad . Iurisdictionem Episcopalem generice acceptam aliqua dari,quae speciali vocabulo dicuntur pertinere ad legem aDiarces anam; aliqua autem , quae speci liter quoque pertinere .dicuntur ad te

gem iurisdictionalem , de qua diuisione

sermo est in ruit c. Miuctus 18. de s . Ord. alijsque Iuribus , Ad legem Diaeceiam nam spectare dicuntur, quae non eXtenduntui ad Regulares quamuis cStero quin non eXemptos a potestate Episcopi, seu in quibus Episcopus obligar 'non potest Regulares, sed Clericos tantum saeculares, ut tradunt Doctores ζXc.1 . O.q.I. Quae autom extaduntur etiam ad Regulares non exemptos, dicuntur pertinere ad legem iurisdictionalem s.

3 2., Vbi eXponit in Particulari quaenam sint in quibus Episcopus possit aut non posit Regulares non exemptos oblim

q. Demiun ratione dignitatis Dpi scopo conuenire dicuntur ea, in qui bus

66쪽

Τit .3.De potest.Disc. s 3bus nec Episcopalis ordo, nec ulla Iurisdictio exercetur; sed sunt potiuS quaedam signa honoris, aut priuilegia dignitatis Episcopalis. s. Circa potestatom ordinis , ei- de inque ordini annexa de Iure Diuino, unus alio Superior Episcopus esse non

potest , quemadmodum circa potestatem Presbyteratus unus Presbiter alio supuxior esse nequit: omneS enim aequa-Jiter possunt valide ministrare ea Sacramenta, quorum sunt Ordinaris Ministri,

Puta omnes Presbyteri aequaliter valide. Consecrare , omnes Episcopi . aequaliter valide ministrare Sacramenta Confirmationis , SE Ordinis, & sic de reliquis Iure Diuino annexis Ordini Episcopali, quae per potestatem mere humanam a nemine auferri possunt, nec ullatenus limitari quoad actus validitatem. Dixi quoad actus validitatem ; secus enim est . quoad licitum potestatis usum , qui per Potestatem humanam coarctari potest , imo .& in totum suspendi, ut accidit . quando infligitur poena suspensionis, de . qua sermo est in pluribus iuribus sub um

spesionis limitatur in particularibu Episcopis quoad subditos suos , quibus tantummodo regulariter ministrare licite possunt Sacramenta Confirmationis, &Urdinis , ut suis locis infra notabitur a C a ubi

67쪽

si Instit. an OnIib. I. ubi de his Sacramentis sermo erit. Qua-ce quoad hoc unus Episcopus amplio rem habet potestatem quam alius , pro maiori amplitudine Dioecesis , & numero subditorum . Idem procedit in reliquis ex Institutione Canonica pendentibus a potestate ordinis Episcopalis , quae illud insuper habent, pendeant ab humana potestate Eccle- iastica etiam quoad actus validitatem, quia Ecclesia pollet Epilcopum priuaro facultate valide conlecrandi Templum,

clesiis a g. cum duobus seqq. de conseco, disi Ecclesias ab Arrianis Epi.

scopis consecratas , iterum Consecram

pricipitur . Idem dic de reliquis simi

6 Circa potestatem iurisdictionis

maior est in supradictis Episcoporuta a gradibus anaequalitas. Id ut clarius elucescat , notandum est totam eiusmodi potestatem Episcopale considerari posse, vel inaordine ad per nas, vel in ordine ad res, super quibus exercetur . 7 Personae eidem potestati subiectae sunt quotquot existunt intra fines Di cesis Episcopalis , nisi per speciale pxiuilegium sint exemptet, siue sint C letici, siue Laicii cum eo tamen inter Vtro sequo discrimine, quod Laici subdantur

68쪽

Tκ.3.2De potest. Disc. tantum in ijs , quae concernunt Animae forum, & quoad eausas , & delieta spectantia ad Tribunal Ecclesiasticuin , a quo puniri possunt Ecclesiasticis poenis atque censuris ; at Clerici subiecti sitiit etiam quoad caulas ciuiles , & omnia crimina,pro quibus iudicari non possimia potestate laica, ut inferius eXponetur, ubi de Immunitate sermo erit. 8. Res eidem Iurisdictioni subiectae sunt Ecclesiae, Parochiae, Monasteria, Xenodoehia, aliaque pia Ioca, nisi specialiter exempta smi, ut constat eX lG tit. de religiosis domibus in 3. Decreta l. Item res, & iura eorundem Iocorum :necnon beneficia omnia intra propriam

Diaece sim existentia, quorum institutio,. re destitutio, hoc est collatio , & priua tio de iure communi ad Episcopum pertinet, eXceptis ijs , quae Summo Pontifici reseruata sunt, aue ex consuetudine, vel priuilegio alteri inferiori Collatori,

iuxta textum in c. nullus omnino II. 16.

q. 'de qua re etiam insta recurret sermo in hac prima parte Institutionuin ivbi de Ecclesiasticis benefici s tractabitur, & in secunda parte , ubi agetur de rebus Ecclesiasticis . 9. In his omnibus omnesEpiscopi co-Deniunt quoad propriamDi cesim.Illud tamen discriminis est inter ipsos , quod simplices Episcopi eam totam iurisdi

69쪽

s Instit. Canan. Lib. I. ctionem habeant limitatam finibus Di -

. cesis , extra quam ius dicentibus non paretur impune,ex c. a.de constit. in 6. At

Archiepiscopi iurisdictio pluribus . ta easibus expressis in iure extenditur 'etia extra propriami Diaecesim , thmi super Episcopos sulffraganeos, tum super subditos Suffraganeorum suorum, tum si per res Suista ganeorum, potestati subie

Io. Quod attinet ad Episcopos Sun. fraganeos , potestatis est Archiepiscopalis ipsos cogere ad Prouinciale Concilium quolibet saltem triennio, iuXta ,

praescriptum Trident. ses- χε de reform. . cap. a. eidemque praeesse, ut colligitul ex c. r.dist. 3 Item curare debet Archiepiscopus ut Suffraganei, apud suas E clesias resideant, & super eorumi absen . tiam inquirere , itaut si eos absque legitima causa non residere repererit, debeat applicara fructus fabricq. Ecclesiae,. aut pauperi bus loci, & crescente contumacia. de nunciare Summo Pontifici, ut deceunitur a Trident.ses. 23. de reform. p. r. , R a Pio IV. in Constit. Ioia quae incipit De salute Gregis. Praeterea ad Archiepiscopum spectat curare , Ut Suffraganei suo munere rite fungantur, debitamque iustitiam suis sibditis administrent, de quibus iuribus alijsque pluri- .mis videri potestiuaranta in Jumma uia

70쪽

Τ it.3. De potest. Episc. I S IIarij υ. archiepiscopi authoritas , ubi plures casus enumerat,in quibusArchiepiscopi authoritas extenditur supra Sus.

fraganeOS. II. Vnum inter reliqua notandum

est, de iure recentiori aliqua esse derogata a potestate, quae antiquitus Archiepiscopo competebat. Eius generis est potestas confirmandi Electum in Episcopum, de qua serina eli in ι- cum dilectus 32. de electis alijsque iuribus. Eiusidem quoque generis est authoritas eligendi Episcopum pro casu , in quo ab

inferioribus electoribus celebrata non fuisset electio, intra tres menses iusto impedimento cessante , quae authoritavconcedebatur ita c.ne pro defectu T. de

ψiamuis non ita semper in more fuerit, antiquiori siquidem tempore in praedi cto iiegligentiae casu potestas, eligendi non deuoluebattir ad Archiepiscopum, sed ad Papam , ut constat ex c. dilectus

filius i a. de conceis r.eben. Nunc tamen uniuersaliter neque potestas confirmat

di electum in Episcopum , neque Pote stas ipsum eligendi in ullo casu Archiepiscopo competit: nam prouisio omnium Ecclesiarum Cathedralium de iure communi est Summo Pontifici reseruata , Ut videre est in Regulis Cancellariae Apo

stolicae; & etiam pro ijs locis, in quibus Q 4 adhuc

SEARCH

MENU NAVIGATION