장음표시 사용
21쪽
privilegia tueatur, & inedia sit inter regem& populum , ubi magnae copiae magnaeque divitiae ab unius voluntate pendent , & ubi imperanti beata subditorum populorum vita minime sit, quasi scopus , ob oculos posta 'Undecim menses Byzantii suit Marsillus , re-Veniensque domum iter per GraecIam & Dalmatiam iacit, ut has quoque regiones cognitas haberet. Non pauca notavit de statu Ecclesiae Graecae sub Turcarum Imperio, illiusque ritibus & usibus, haeque de re epi stolam sane longam scripsit Iacobo Patriar chao Hierosolymitano. Dedit sc operam, ut eadem serme cognosceret de Armenorum Eeclesia , quae in scriptis reliquit. His itineris hiis inchoasse videtur Marsilius gloriae curis sum ; cumque ejus desiderio ita esset commotus, ut vehementius haud potuerit incendi,
statuit fortunam tentare, merens stipendia eo in bello, quod Leopoldus Caesar adversus Turcas rerum Pannonicarum caussa susceperat. viennam priusquam proficisceretur, ad urbem remeavit, ub; honorisce a Sueeorum Regina acceptus fuit. Habuit quoque mandata magnis de rebus a Cardinali de Luea
22쪽
m A L I υ g te innocentii XI. Pontificis a studiis; cumque Mediolanum venisset, multum iuvit consiliis suis hominem , qui illi urbi praeerat ad muniendas quasdam Μediolanensis imperii arces ,
8c ad avertenda magna , quae Cremonae ab
Padi aquis impendebant, pericula. Per omnes militiae gradus brevi tempore ad praesectoram , non alia re, quam sua ipse virtute coinmendatus , pervenit. Fuit enim hoc semper propositum Marsilio noscere Sc describere rogiones , ubi militabat, nosci exercἱtui Sc ducibus, discere a peritis. sequi optimos, nihil appetere jactatione , nihil ob formidinem recusare , 8c omnia studiose , scite ae sdeliter agere. Militavit primum in Hungaria seeleratorum sede ae regione, qui adversus Caesarem , Duce Emerico Tehelio, arma sumpserant. Itaque non minus ab his, quam a Tu cis , qui magno exercitu in hoc ipsum regnum irruebant, timere debuit. Iussit Hermanni prinis i 68ticipis Badenae , qui militari consilio praeerat, invisit regiones eas, quae a flumine Arabo alluuntur, deque iis defendendis quaecumque seri in rem esset, ad consilium scripsit . Commissum quoque ei fuit , ut insulam Arabam
23쪽
majoribus operibus ac praesidiis ipse muniret, qua de caussa cum in colloquium sacpe Venisset cum primoribus Hungaris , qui a Caesare stare videbantur , cognovit statim in eorum fide nullum esse praesidium, spemque ponendam. Hac de re docuit Lotharingi actDucem , qui exercitum , cui praeerat, prope Taurunum collocaverat , ab eoque auxilia petiit. Νulli vero pepercit industriae, quo. paucOS, quoS secum habebat, IIungaros obnoxios fidosque faceret Caesari: admonet alios officii, alios periculi & ignominiae r rogat omneS , ut meminerint, quae aliis temporibus perpeti Hungari a Turcis debuerint. Conflixit cum hoste in palude Asvagana, ipsumque terga Vertere coegit. Quo successu laetus majoraque animo agitans audit totum Tu carum exercitum flumen Arabum, ipsis laventibus Hungaris, transiisse ; in occurrentes re giones cum serro & igne invadere ; de se, de Caesaris exercitu , de Hungarorum fide ego desperandum. Ita ab suis relictus , aut verius proditus, petiit ab eo , qui Capsu ari praeerat,
ut in arcem admitteretur ; nec minus repulsam ab co tulit , quod homo improbus e num
24쪽
ΜAR SILIUS. ' I3'stiero esset conjuratorum. Itaque cum quo se verteret non haberet, incidit in manus Tartarorum , a quibus in hostilia castra ductus est. Venalis captivus, qui deformis erat ob multa accepta Vulnera tum a Tartaris, tum ab ipsis IIungaris aegre emptorem invenit, nec nisi septem argenteis nummis, quos illi Iallaros vocant, emptus est ab Achomate Temesivariae praesecto. Quo tutior Vita ejus es
set, se gregarium militem simulavit; & quidem
vilissima quacque munia faciebat, Se eo tem pore quo Vienna obsidebatur, ipse stramentorum fasceS, ceteraque ad opus necessaria sc- rebat. Interea repentino metu perculsi Tureae edicunt, ut omnibus iis captivis , qui aetale ultra XVI. annum progressi in dominatu ei sent suorum , caput praecidatur. Saluti
consulere se posse fuga speravit Marsilius , deprehensoque favit fortuna, quod obtinuerit se XXIV. talIaris emi a duobus fratribus Bosniensibus, quibus majoris spem lucri pro
libertate recuperanda ostenderat. Fugato Tu caruin exercitu a Poloniae Rege , Marsilius quoque alligatus ad equum fugere cum dominis coactus est, sugitque octo Sc decem
25쪽
r ALOYSIUS FERDINAND. continuas horas nudis pedibus, interdum tra-
flus per dumeta vepres, ta ita afflictus impetu sugentium Sc labore suo, ut exanimmatus aliquandiu jacuerit. Quo cum in itatu esset, parum bsuit, quin jussu illius, qui exercitum ducebat, cum aliis captivis necaretur; nec nisii magnis precibus Dominorum ab imminenti periculo liberatus est. Post id consedit aliquandiu Budae, ut valetudini comsideret, δέ quoad potuit castra, urbem, quo nempe situ, moenibus es arce munita esset exploravit. Inde per longa, infesta & devia I 683. itinera in Bosniam ductus est ; sed priusquam libertatem redimeret, Sc ad suos redire posset . infinita incommoda perpeti, wmaximas disticultates vincere debuit. Evasiti addem aliquando,
non mediocri numerata pecunia , eumque reducem atque, incolumem magnis charitatis significationibus patria excepit. Qua in urbe cum honestum sequi otium posset, non tulit cupidus gloriae animus; neque Vero tot ae rumnae , quibus antea suerat exercitus, avertere hominem a tentanda iterum ac periclitanda militiae fortuna. Itaque cum suos
1684. salutasset, ad Caesarem rediit. a quo benigne
26쪽
acceptus est, missusque ad exercitum, qui iis diebus ob initum foedus inter Caesarem , PO- Ioniae Regem , Venetorum Rempublicam Pontificem adversus Turcas, Budam oblidebat . Nemo extitit, quin Μarsilii consilia propter militaris rei dc regionis peritiam maxime in hac oppugnatione utilia fore speraret.
Nulla sane monuit peropportune, eaque stre nue, quantum in se suit, executus est. Rebus tamen Caesaris non contigit, quem Opta
bat exitus , ipsoque, dum obsidio duravit, bis
morbo correptus est, ac toties Viennam con
cessit, ut valet ludini prospiceret. Ibi jussus in- frumentorum bellicorum fabricae praeesse, multa experiri potuit, quae valuere ad hujus modi artem perficiendam; extantque adhuc plures epistolae ejusdem ad Vincentium Vbvianium de varia vi, Sc essectibus pulveris bellici, caussisque hujusce varietatis. Post haec I 68s. curam babuit muniendarum arcium Strigonii Vice gradi, qua re persecti ad exercitum
conVolavit. Porro ejus opera magni semper fuit Lotharingiae Duci, qu tum maxim usus est cum Neosolii arcem expugnaret. Gram viter ibi vulneratur, sebrique corripitur Mar-
27쪽
16 ALOYSI Us TZRDINAND. lius, quas calamitates ratientissime tulit , quod non ad valetudinem minuendam, sed ad gloriam augendam accidisse sibi diceret. Itaque cum primum ingredi coepit, non magis sibi quam Caesari convaluine se existimans ad omnia pericula princcps ciso non recusavit. ΙΙanc magnitudinem animi praesertim o-I685. stendit, cum ineunte Iunio renovata est Budae obsessio, in qua tanta virtute ac prudentia legeti it ut assirmare non dubitem factum esse
in primis opera Martilli sua enim uniuscujusque virtuti laus debetur ut illa munitissima urbs cum toto Turcarum praesidio in manus Germanorum perVenerit. Urbem relictam
direptioni & lucendiis ipse quoque ingres iis
est, non ut aurum & gemmas, sed ut Orientales codices conquireret. Νon paucos congessit, tenues fortasse reliquias bibliotheeae Corvinae, quam integram adhuc extare VR-nus rumor jactabat. Hic serme unicus suit fructus, quom ex hujusmodi victoria cepit. Nam fructum virtutis, nempe gloriam, sibi magna ex parte usurparunt exercitus ductores, qui hac una in re consensisse videbantur
ut famam Marsilii imminuerent. Extitit otiam qui
28쪽
MARS ILIUS II qui labem ejus dignitati falsia crimiratione adspergere tentaret, quod indignum atque i tolerandum visium est ipsi Caesari et non tamen severe pro rei indignitate punitus est invidus 'accusator, quod esset in eo summa auctoritas atque amplitudo. Hac in accusatione non tam id laborasse visus est Marsitius, ut qui ei Oh- Ire labant , refutarentur a Caesare, quam ut animum sapientem Sc fortem ostenderet, sicut sua moderatio 8c gravitas aliorum magis infamaret injuriam. Declaravit vero Caesar quantum considerot virtuti fideique Marsilii, cum datis ci litteris sua manu scriptis, Loth ringiae Ducem justit illius opera praesertini uti in iis, quae apparabamur, rebus. Itaque raro Marsilius a Ducis latere discedebat, fui que non sultum spectator, sed particeps ctiam immortalis gloriae, quam ii Ie consecutus cst ob victum dispersumque Turcarum exercitum, redactamque Transilvaniam in Caesaris potestatem. Adsuit etiam Carassae ad oppugnae iionem Agriae , S. egit cum eo, qui Praesectus erat arcis satis enim Turcicam linguam callebat de oppidi deditione. Tot victoriis laetus Caesar voluit de iis docere sum 1688.
29쪽
18 ALOYsIUS FERDINAND. inum Pontificem non tam ut gratum se ostenderet illi, a quo non mediocria subsidia acceperat , quam ut nova ad bellum continuandum obtineret. Ad hanc rem delectus est Μarsilius, de quo malevoli sparserunt rumores non delec um . sed dimissum a Caesare ipsum fuisse. Verum eos mendacii convicere tum quae a Pontifice facile impetravit, tum nova, quae ad eumdem a Caesare habuit ma data. Spectabant haec Archiepiscopatum Coloniae Agrippinae, quem deserri Clementi Bavariae Principi maxime optabat Caesar, non tam ut benevolo faveret, quam ut inim, eum Gulielmum Furstemberghium repelleret. Erat hie Argentorati Archiepiscopus, sed ambitio quaedam, hortationesque Gallorum ad alterius insulae studium eumdem duxere . Favebant ejus honori suffragatorum multi ,& vel ipse Archiepiscopus Coloniensis, qui eum libi decrepito dari adjutorem postulabat. Sed id fieri non poterat sine Pontificis permissit, ad quem magnopere solicitabatur a Galliae Rege. Hic enim e re sua esse putabat deditum obstrictumque sibi habere eum, cujus dominatus ac ditio in interiori Germa-
30쪽
ΜAR SILIUS Isnia esset. Non est credibile quanta dexterit te rem egerit Marsilius; neque hanc modo . :Verum etiam alia, quae a Caesare habuit mandata , ad optatum exitum perduxit. Non mediocriter valuit ad conciliandam ei Pontificis benevolentiam expositio tum rerum gestarum in Hungaria , tum illarum, quas ansemo agitabat Caesar, inter quas erat deliberatio Taurunum obsidendi. Ea res felicissime e Venit, duce BaVariae Electore; sed cum dis. sensiones essent ortae inter hunc & Lotharin-giae Ducem , qui dulcedine quadam gloriae commotus particeps ejusdem laudis esse voluisset, Martalius sua prudentia est it, ut trulorum animi pacarentur, laudatusque plurimum a Caesare fuit, quod in istam pacificationem sese interposuerit. Erat ille quidem is, trique Imperatori acceptissimus. sed praesertim amabatur a Lotharingiae Duco. qui etiam petiit a Caesare , ut secum habere posset et figmΜarsilium , cum in expeditionem Rhenanam ipse proficisceretur . Sed fortuna non alium dum stinasse Marsilio videbatur campum , in quo