장음표시 사용
41쪽
mani cum primos Gallorum impetus sustinuiΩsent brevi in summas angustias adducti sunt. Tum sortasse dolens Praesecius se non paruisse consiliis Μarsilii, desperansque de subsidiis, quae a Badenae Principe petierat, rem ad consilium detulit. Senserunt omnes 1ibi praeter honestam deditionem nihil esse reliqui, missique ad hostes sunt, qui de conditionibus agerent. Badenae Princeps , ubi de Brisaci d ditione cognovit, deditios ignaviae accus
tos caussam dicere coegit. Damnatum captis te arcis Praesectum, poenam sequi oportuit. Id suit XII. Kal. Μartias an. MDCCIV.
quo die etiam Μarsilius gladium suum , quem tot victoriae nobilitaverant a cariabsee fractum, seque omnibus honoribus achonis spoliatum vidit. Iniquissima haec bellorum conditio est , prospera omnes sbi vindicant , adversa uni alterive imputantur. Sed illa ignominia non fregit animum Marsilii. Viennam petiit sperans adeundi Caesaris facultatem
sibi datum iri, ab eoque impetrandi alii ut judices causiam recognoscerent. Sed tantum potuere malevoli, ut ei omnis aditus interclusus fuerit, perinde ac si factum ipsius plenum
42쪽
ΜARsILIUS 3 resset flagitii atque dedecoris. Hac spe praecisa , postquam plures menses sustra Viennae consumpserat, in Helvetiam se contulit; ubi vulgato libello pro sui de sensione , quam apud
Caesarem non potuit, eamdem caussam egit apud omnes . Ipsi Gallorum Praefecti cum Brisaci arcem cepissent, totamque , ut fit, perlustrassent, sanctissime testabantur non de
huisse illam pro militari jure defendi, quod
idem Vobanus, homo , si quis unquam a- Iius , belli peritus affirmabat . Sed quaestio exercita aspere ex paucorum libidine, in qua homo , qui ad gloriam virtutis via grassatus fuerat, ita se gessit, ut ostenderit se non fortunae egere, quippe probitatem , industriam, alias bonas artes neque dare, nequcteripere posset. Post haec Lutetiam Parisiorum veniet ; M liberalitate ac beneficio Ludovici Μagni ea accepit, ut nihil perdidisse, sed dignitate, gratia 'honore auctior esse videretur . Sed haec quamvis honorificentissima,
8c ad judicandum de illius moribus ac fastis
in axime idonea, non tamen perinde amabat, ac vitae statum , in quo remotus a studiis ambitionis otium 8c tranquillitatem unice sequi
43쪽
s 2 ALOYSIUS PERDINAND. posset. Locum quietis plenissimum sore put vit Montem Pessulanum , ibique aliquandia consedit: sed cum ibi quoque salutaretur , appeteretur , diduceretur a multis , abdidit sese in amoenum Sc salubre oppidulum Provinciae, quod non longe a Massilia abea . Casesen vocant. Ibi agrestem pene, jucundam tamen degebat vitam iis voluptatibus fruens,
quas natura abunde nobis comparavit, quae
que homine philosopho haud sunt indignae. Oblectabat se cultione horti, in quo multae
erant arbores sua manu satae, imitans exemplum Cyri Minoris Persarum Regis ingenio
atque imperii gloria praestantissimi, cui nihil
eam regale videbatur, quam studium agri colendi . Amoenitates orarum M Iitorum adambulationes illum invitabant : delectabatur piscatu , tum ad pisces , tum ad quaelibet marina corpora captanda cmaris enim physicam historiam conscribendam susceperat Sc ita vivebat eum infimis , ut pari jure cum iis sociari se velle videretur , nullumque retineret vestigium pristinae dignitatis. Cum Μassiliam aliquando venisset, essetque in portu, naVbgiam eo Ieceater appulsum considerans, ins
44쪽
MARS ILIUS. Vῖter remiges, quorum multi orant Turcae , forte agnovit eum, qui se olim in servitutem redacham manicis, pedicisque singulis nosi hus vinciebat. Vicillan Turcae Marsilium agnovit, & adspectu hominis, quem olim male habuerat, perterritus , summi illa genibus , ululantique voce opem ejus implorare , Sc in quas incidisset miserias, ostendere. Non priu&ille conatus est misericordiam Marsilio commovere , quam hic est misericordia captus. Itaque, qua Potuit, pecunita captiVum donavit ,ες per eos, qui rei maritimae in Gallia prae rant, libertatem eidem a Rege impetravit.
Nihil hoc facto, siquid judico, praeclarius, quod multorum triumphis non dubitaverim
anteponere. Porro Sapientia, omnium saliarum opinionum te moritate vanitateque dirempta,
certissimam se ducem praebuisse Marsilio vid hatur in otio ac solitudine Cassis , ubi duobus& amplius annis suit. Caussa illine discedendi jussa fuerunt summi Pontificis, qui cum hel,
tum adversus Caesarem suscepisset, ejus principatum penes Marsilium esse volebat. Αrce G. sui ab agris M a villa fuerunt L. Quiutius Cincinnatus, M. Curius, aliique plures, ut ea
45쪽
34 ALOYSIUA FERDINAND. rum jussu exercitus ducerentur; quod quidemiis accidit gloriosum. Sed minime laudem consecutus est Μarstius ex sua evocatione ; quinimmo indecoram ipsam non dubitabis dicere, si spectes, quibus imperandum fuerit copiis, eum quo dimicandum hoste, qui belli apparatus , qui demum illius exitus fuerit. Μelius quidem Μarsilii famas consuluissem , si haec silentio praetereunda esse putassem. In his malis hoc tamen honi est assecutus Μarsiius, ut in patriam redierit, cui postea ita vixit, ut in ea
Ornanda omnem suam curam, cogitationem,
operam posuisse visus fuerit. Iamdiu in animum induxerat de scientiarum atque artium Instituto condendo , qua institutione quinque praecipue facultates augere atque amplificare Volebat, astronomiam, chemiam, naturalem hi storiam, physicam, Sc militarem architecturam, quod has ceteris studiis & artibus antecedere judicaret. Incredibile est, quae 9 quanta ad eam rem collegerit, occasionem nactus itinerum suorum . His addidit magnum librorum
numeriam, & antiquitatis monumenta quaedam , ut nihil relinqueret, in quo aliquid eruditionis & doctrinae esset. II ac supelissi,
46쪽
ΜAR SILIUS. 3 sic domum suam ornavit, in qua speculam etiam astronomicam desiderari noluit. Exae discationi praefuit Eustachius Mansredius, cui Μarsilius rerum suarum ex Germania adu Chaerum dederat procurationem , tum ad illius, tum ad aliorum usus. Ex hoc tempore Marsilii aedes magna quotidie doctorum hominum frequentia celebrari coeperunt, Se dum sibi ob hanc rem ille gratularetur . eorum misereri sortem videbatur, qui pecunias profundunt in
eas res , quarum memoriam aut brevem , aut
nullam omnino relicturi sint. Migravit postea ob lites & jurgia cum fratre M propinquis e propria in alienam domum , in quam e vitias suas sic appellabat instrumenta ad pra stantissimas excolenda dileiplinas transtulit. Ipse rationem ordinis & disponendarum rerum praeseripsit; & quoties majori quadam opus esset vel arte, vel diligentia , habebat doetis.
simos Viros, quorum opera uteretur. Sed patriae charitas, Sc gloriae amor c gloriam enim. as quam a pueritia inflammatus suit, omni cura atque industria consequebatur ad majora etiam facienda stimulabant Marsilium. tagit itaque cum Senatu de ani versa supellect-
47쪽
le civitati donanda , ampliori nobiliorique in
loco disponenda, de nova extruenda astronomica specula, de elaboratorio chymico parando , deque Doctoribus creandis, qui studiosis adolescentibus praeessent. Ut favere Senatum vidit Μarsilius optatis suis, Romam evolavit, quo a Pontifice approbationem Scsubsidia obtineret. Is erat Μarsilius, ut non lente essicere posset quod sibi proposuerat. Et
cum res aliqua in animo illius Versabatur , non sinebat eum respirare & requiescere, nisi persee a fuisset. Itaque hortari, monere& orare eos omnes non destitit, quorum operam utilem esse putabat ad rem conficiendam , quam brevi eo adduxit, ut Pontifex vehementer cupere Videretur. Cum inter eos, quos oportebat, convenisset de conditionibus donationis, haec facta est ineunte an. Μ DCCXII. coram Laurentio Cassono Cardinali Bononiae Legato &. Iosepho Μaria de Vari Petramellario Iustitiae Vexillisero. Atque haec quidem ultima Instituti origo fuit. Neque multo post empta domus totius urbis facile n hilissima , in eaque disposita omnia , quae ad astronomiam, physicam , naturalem historiam,
48쪽
8ρ militarem scientiam faciunt, assignatusque locus continendis libris, Sc antiquitatis monumentis , coepta edificari turris astronomica, Creati Prosessores, ceterique , qui Instituto inservire debebant, alia plura necessaria prae Parata, quibus omnibus non intersuit solum, sed etiam praesuit Μarsilius. Sic condito BD
situm, de ad jugendis illi binis Academiis , quas
domi suae constitutas habebat, Marsilius cogitare coepit. Appellabatur altera Inquietorum , quae unde originem traxerit , qua de caussa
philosophiae se dicaverit, quas mutaverit sedes, quasque habuerit vicissitudines ex iis intelligi potest, quae in vita Eustachii Man-fredii persecuti sumus. Altera Academia ad picturam, & quae huic finitimae sunt, st
tuariam Sc civilem architecturam pertinebat, quod Μarsilius eos, qui in his artibus excellerent , ad se convocare consueverat. Quo primum tempore hujusmodi conventus celebrae xi coeperunt id fuit an. ΜDCCX. magno animi Sc orationis impetu ille praefatus est ad Academicos suos, ut in suam quisque ar tem toto pectore incumbere vellet, Sc acceptam a majoribus gloriam conservare . Nihil
49쪽
η ALOYSIUS FERDINAND. honoriscentius visum est accidere posse Instituto, quam si binae hae Academiae penitus implicatae in eo insiderent, nihilque utrique aptius, quam si societatem inter se facerent. seseque mutuis auxiliis adjuvarent. His rebus gestis, una vox erat omnium, excellentem Marsilii in amore patriae virtutem ea praestitisse, miae, a nemine unquam potuissent sperari. Neque solum ad tempus maximam utilitatem attulit Marsilius, sed etiam ad exemplum. Pli res enim datis magnificis muneribus, aliqua ex parto in societatem laudum ejusdem venire postularunt. Pro tantis meritis, Sc ad memoriam singularis beneficii conservandam decrevit Senatus Μarsilio statuam celeberrimo in loco ponere. Sed id se nullo modo passurum palam & publice declaravit, idque tanta oris, di voeis constantia, ut sui exoraudi cunctis spem ademerit. In tanta Mamilii gloria ea a ciderunt , a quibus firmum ipsius gravemque animum , tamquam fluctum a saxo stangi pene oportuit . . Nam.frater Sc propinqui non sellam domo, quam cum eo communem habebant, sed etiam omnibus bonis spoliare eumdem conabantur. Augebat ejus aegritudinem,
50쪽
MARA ILI Us 39quot se da sertum M oppressum ab iis Videret, a quibus minime conveniebat , quosque a crudeli judicio deterrere debuisset familiae dignitas, studium suum erga illos Se civitatem universam. Ad litem perorandam Romam Venit; cumque Pontifici caussam itineris exposuisset ab eo ampla subsidia habuit, quibus stilures prospiceret nam nec domestico dolore, nee cujusquam injuria ab illo unquam potuit abduci & dignitatam suam tueretur. Non multum quidem egebat homo philos mus , qui majorum continentiam diligebat. hujus saeculi insolentiam vituperabat; egebat ramen, cum bonorum omnium possessiona privatus suisset. Mandavit quoque Pontifex Bononiae Legato, ut auctoritate & consilio caussam componeret; ne pateretur litigare se tres, Sc judiciis turpibus conflictari; nihilque gratius sibi sore significavit, quam se Μarsilium otiosum reddidisset. Ejus enim opera uti Volebat in arcendis ab litoribus Pontificiae ditio. nis-Africanis piratis, quos recentes victoriae Turcarum in Peloponeso intoleranda audaciae arm verant. Consuluit huic malo Marsillust actis copiis, turribus aedificatis, tormentis