장음표시 사용
31쪽
ao ALOYSIUS FERDINAND sare, M praesto esse omnibus in rebus Aloy- t 69o. sio Badonae Principi, cui commissa fuerat Humgarici belli administratio. Saepe quidem a cidit , ut hic magnitudinem cognitionis Sc am is in Marfilio admiraretur , qui ad traduce dum exercitum ter quaterque pontem in Danubio Sc Moravo incredibili celeritate secit, vias in dissicillimis locis stravit , castra Sc arces praeclaris operibus munitionibusque seriit; qui aliquando cinctum periculis exercuetum celeritate consilii explicavit ; Sc qui in il-Iustri victoria, quam . Caesaris arma ad Nais. sum reportarunt, Sc in tuenda Transilvaniae Possessione , quam deserendam plerique jud, cabant , ostendit prae ceteris quam 8c praelio strenuus esset, Se consilio bonus; quae quidem duo raro in uno homine sociantur,
quod alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem adferre plerum
ri 9 ' que sola at . Inclinatis paullulum , culpa magis hominum quam helli sortuna , rebus Caesaris, visum est necessarium, Britannis 8c Batavis, qui se pacincatores offerebant, aures praebe re. Quo in negotio non minus quam in bello utilis suit Caesari Marsilii opera. Quotquot
32쪽
luerunt Britanniae Regis Legato congressibus Adrianopoli primum, postea Boantii cum Tureis adsuit Marsilius , simulans se ejusdem Legati scribam. Venit Viennam, ut de iis, quae agitata suerant, doceret Caelarem , qui belli
fortunam iterum tentandam esse putavit, a tequam propositae pacis conditiones accipere
tur . Commissum est praelium prope magnum Varadinum, deque committendo Marsilius Caesaris ad Aloysium Badenae Principem man
data detulit. Quamvis satis prospere res pro cesserit, non tamen pax eo tempore propter machinationes praesertim Gallorum, quorum intererat incitare Τurcas in Caesarem , eo
secta est. Non putavit Marsilius ejus conficiendae spem esse abjiciendam , qua de cause 1692. si plures menses Byzantii est moratus , quos praesertim consumpsit in studio rerum naturalium. At ubi res iterum agitari est coepta , unice in hanc intendit animum, omnes captans occasiones Caesaris utilitati & gloriae prospiciendi. Inter haec Viennam By-etantio iterum Venit, quod nunquam secit bter, quin vitae periculum adierit. Sed non
possum Randri ς sum non dolere, quod ei
33쪽
majora semper a suis, quam ab hostibus suerint poricula. Incidit prope Lippam in Ger-- manorum turmam, qui Turcas insequebantur.
Faciunt in eum impetum; tres, quos in co mitatu habebat, homines obtruncant; ipse vero & amicum se, 8c Caesarianum esse frustra clamitans, gravissime in capite vulneratur . Ut agnovit illius turmae ductor Marsilium totus cohorruit , errati veniam suppliciter petiit, nihilque non egit ut vulnera sanarentur. Dum tempus consumebatur in agistanda pace Viennae M Byzantii, bello ut antea te terrimo flagrabat I ungaria; dolebatque maxime Marsilius novo tum nutitiae gradu decoratus, novaequae gloriae avidissimus.
quod essent impedimenta, quae prosectionema ερ a. suam in illud regnum retardarent. Cum se iis expediisset, venit in castra, judicaruntque duces, quibus summa imperii commissa erat, illum opportune advenisse . Μolitus in primis est cum labore operoso & molesto, ne obsta rent Danubii Sc Dravi eluviones ad contrahendum exercitum in planitie, quae est inter Danubium ipsum & Tibiscum. Hoc facto , si Perorant alia impedimenta, cum deliberassene
34쪽
MARS ILIUS a 3 imperatores Petervaradinum progredi; sed i ta omnia virtute Marsilii, cui natura ipsa libenter parere videbatur, superata sunt. Μ,
rabilis praesertim erat industria illius in ave tendis fluminibus , ac non semel celeritate i credibili eo rem deduxit, ut quae cum altitudine tum rapiditate aquae vix pede tentari posse putabantur , possent tamen atque auderunt milites transire. Interea de obsidendo Tauruno , quod in hostium potestatem reciderat , consulitur, ad quam rem faciendam minime inclinavit sententia Marsilii. Intelligebat enim frustra id tentatum iri, quamdiu ho-ses Temesvariae consisterent. Exitus comprobavit veritatem illius consiliorum cI cumquo obsidione relisia, exercitus sese Petervarad, num recepisset, quo firmius esset hujus arcis Praesidium, mandatur Μassilio , ut illam novis
ci Da ed imparino, ita scriptum reliquit mrsilius, ἀposteri tae per chividere Betrado conviene fas piatoni di tu ea la ripa di Temifiar, comisciando talia dirutura deae Is a Ai S an posta ut minus dei Savo, sino alla diritrura del
35쪽
ρή ALOYSIUS PERDINAND operibus muniat , ac vetera inllauret. Id pra i itit antequam exercitus in hiberna mittere-δψ9 tur, ipsoque cuin sua cohorte Pesti hyemavit, nae statio eidem ad contexendum opus de vegetatione metallorum fuit peropportuna.
Primo vere Tibiscum ab hostibus de sendit, sepsitque magnis operibus locum , quo Mare- Iealcus Caprara castra posuerat: majora etiam hisequentibus temporibus acturus, ob quae
commodiori in statu res fuissent Caesaris, si
sua valuissent consilia. Haec inclinatio rerum eo tempore accidit, quo maxime a Turcis ti-I69s. mendum esse videbatur. Etenim illorum regnum occupaVcrat Mustapha II. homo, iaquo multae bonaeque artes animi Sc corporis erant; florens aetate , acri ingenio , patiens laborum , satis providens, helli haud ignarus , firmissimus contra pericula Sc insidias, qui magni interesse putavit tantas videri Tur- eici imperii facultates , ut si quid esset in bello detrimentum acceptum , non modo id brevi tempore sarciri, sed etiam majoribus adaugeri copiis posset. Huic IIungariam cum magna manu ingredienti obvius suit Frid. Augustus Elactor Saxoniae, sortissiimus sane Dux,
36쪽
vi foedus cum Cesare ea conditione sanxerat, ut ipse summo cum imperio exercitui praeelnt. Multum hunc opera Sc consilio j vit Μarsilius; & quamvis non semper pro speros habuerint exitus arma Caesaris, nun quam tamen non debita virtuti Marsilii praeeonia Elector impertivit I . Sed haec quo e rant honorificentiora, eo magis iram invido rum , quos multos habebat Μarnius , acce derunt. Ex his nonnulli erant occulti, alii palam Sc prave invehebantur in illum, nec
dubitavit is , qui in ipsa Μarsilii cohorte proximum post eum tenebat honoris gradum , criminari tribunum suum Columnellum didimus apud summum belli magistratum de nimia duritie ac crudelitate in milites , deque debita militari aerario pecuniae se in- via. Favit ejus accusationi inimicus Marsilii Staremberghius, qui eidem magistratui praeerat. 'At homini, qui Sc ceteris ornamentis , ic ex
37쪽
stimatione justitiae & innocentiae semper flO- . ruit, facile suit hujusmodi accusationes dissi-I697. pare: tales etiam fuerunt declarationes Caesaris in ipsum , ut ex inimicorum malevolentia non calamitatem, sed gloriam reportasse
videretur. Nec solum verbis, sed etiam factis, frementa licet Staremberghio, declaravit Caeser quantum fideret Μarsilio. Hunc enim de pacis conditionibus, quae iterum propo nebantur , consuluit , voluitque iis adesse .a698. quibus legationem pacificatoriam dederat. Mirabilis utilitatis fructu in praebuit Marsilius tum ipsi Caesari, tum Venetis in hoc dissicillimo negotio , cujus tractatio ad triginta sere me ses ducta est. Inter haec Carolo vitio , ubi co loquia de pace habebantur, semel interum que Viennam concedere debuit. Nunquam putasset in periculum vitae se committere iteta 699. hujusmodi suscipiens . Sed paratas a potent, bus viris insidias offendit, quibus profecto interfectus suisset, nisi eum noctis tenebrae , proditorum error, , famuli mors illaesum servassent. Haec M alia perpeti debuit pro sua virtute, proque suo singulari perpetuoque
studio in ret Caesaris. Pace iacta, cum cOI
38쪽
stituendi essent imperii Turciei fines in Hunis garia & Dalmatia , legatus ad eam rem Μartilius a Caesare deligitur. Fuit haec illi legatio cum ad nominis famam splendidissima,
tum vero peropportuna ad magnitudinem animi ostendendam. Dalmatiae fines perlustrans in tu ovi locum venit, qui non longe aberat ab Oppidulo, ubi eum captum duo Turcae in vinculis detinuerant. Sciscitatus de his, ut eos vivere intellexit, venire ad se jussit. Pavidi primum accessere, postea ejus humanitato confirmati opem ab ipso petere non dubitarunt. Vitam enim in egestate degebant; neque ex ea pecunia, quae pro Μarsilii libertate soluta suerat, ad eos quidquam Praesed i fraude pervenerat. Commiseratus illorum sortunam Marsilius, quos habebat nummos dedit ad illam sublevandam. Neque hoc contentus scripsit ad eum , qui maximam secundum Regem potestatem habebat Turcae Visirem vocant etiam atque etiam rogans, ut illorum patrocinium suscipere vellet. Viis virtutem hominis admirans plus fecit, quam ille petierat, Turcasque illos singularibus beneficiis auxit. Interim cum negotium, cujus caussa venerat, de consti-
39쪽
a8 ALOYSI Us PERDINANO. mendis imperii Tureici finibus seliciter magnasque cum gloria consecisset, Viennam ad Caesarem rediit, ineunte anno MDCCI. ab eoquo praemium prudentiae, fidei virtutisque accepit , magister equitum dictus. Paullo post bolici inter Caesarem Gallosque exorto, Μarsilius quoque rediit ad arma , optimisque consiliis misrum quantum profuit Iosepho Romanorum Regi ad oppugnandam Landaviam. Sed noeesse suit dicero ea, quae minime placuerunt Badenae Principi, a quo illa oppugnatio minus seliciter incoepta fuerat. Porro ita eradnatura comparatus Marsilius , ut nunquam
praecidere sibi potuerit quamdam licentiam libertatemque loquendi; & hoc in primis v debatur gloriari, quod sine amore , sine cupi ditate , sine odio, sine invidia judicaret. Ηλmores esse non poterant sine multorum os-fensione, qui illius perdendi omnes occasiones captabant. Saepe , ut diximus, de illorum insidiis triumphavit; postremo a fortuna, mini me vero a se ipso desertus cedere, fascesquo summittere coactus est. Sed ab initio res est ordienda. Galli exercitum in fines Germano Tum introduxerant, a parteque significabant set
40쪽
Μ A R S I L I U s. as velle Brisaci arcem, quam Germaniae januam appellare solebat Richelleusius Cardinalis, obsidere atque oppugnare. Collocatur Marsilius eum sua cohorte in praesidiis ejusdem, itatamcn ut principatum teneret Comes Arcus ejusdem arcis praesectus, perpetuusque Μar-slii inimicus: ex qua conjunctione discordias ad utrumque evertendum fatales obventuras invidi sperabant. Neque eos spes sesellit . Cum intelligeret Marsilius, si Galli adventassent, angustissimo loco suturam rem esse Propter propugnatorum tormentorumque helticorum paucitatem, Sc commeatus inopiam . litteras ad exercitum mittere non destitit, quibus de rerum statu, quos oportebat, d ceret ; auxilia peteret, sine quibus teneri arcem diutius posse omnino negabat. Nihil impetravit . Neque tamen animum despondit, intentusque ad obsistendum non minus apertis inimicis, quam insidiosis amicis, multa sane orportune 8c fideliter fecit. Haec Arcum irruetabant , qui nihil a Gallis timendum esse dicebat , eoque res processit, ut poenam iis
minitatus sit, qui Μa filii dictis audientes fuissem. Arx interim obsidione clauia . Ger-