장음표시 사용
51쪽
que bellicis dispositis: neque solum communi, sed etiam propriae utilitati inservivit , cum non pauca hujus rei occasione ad naturalem historiam pertinentia collegisset, plurimaque scitudigna observasset. Hac de re omni plures epistolas scripsit ad Ioannem Μariam Lancisium , quae minime in vulgus sunt editae. Descripti nem etiam secit totius orae maritimae, quae est in dominatu Romani Pontificis, hancque affabre in tabulis delineatam Clementi XI. obtulit. S, milia sere praestitit cum consultus de dirigendis Rheni aquis, valles Bononienses invisiuset. Liber enim extat cum hac inscriptione ς Moria sisera naturale delia palii deI Bolomese, in quo conficiendo non mediocriter usus est opera viri d stillimi Iosephi Μontii. Hoc labore incitare se posse speravit doctos homines ad naturalem historiam totius agri Bononiensis contexendam. Et quidem ipsi per ed, tissima Bononiensium & Μutinensium alpium juga iter facienti, ut locorum situs 9 intervalla , totiusque regionis adspectum notaret , quod sibi necessarium esse putavit ad praeclarum opus de fructura telluris organica co1Isiciendum, comitem se praebuit Dominicus
52쪽
Μ A R R I L I U S. 42G manus Galeatius, qui omnia, quae natu ratis historiae erant, collegit, collectaque Variis habitis sermonibus ad Instituti Academ cos diligentissime exposuit. Dicere solitos GDleatium , Montium, Stancarium , Μanstedium, aliosque accepimus, nunquam se minus otiosos fuisse , quam dum versabantur cum Μarii Eo ; qui quidem cum videret majorem in dies
singuIos consiliorum suorum fructum Voluptatemque cives tuos capere, nullum locum praetermittebat monendi, agendi, providendi. Iter in Aegyptum cogitabat, ut inde praeclara multa ad suum ornandum Institutum adsportaret. Mox mutato consilio , quod Adriaticum mare piratarum excursionibus esset infestum, cursum in Britanniam & Bataviam eadem docaussa direxit. Fuit in eo inexhausta aviditaqrariora noscendi, comparandique, nec satiari. potuit, quamvis fortuna abunde faverit illius desuleriis. Nec solum magnam rerum natura lium ex America praesertim advectarum copiam , sed & libros omnis generis, Sc typo9 ad novos imprimendos secum adsportavit. Retulit quoque decus & gloriam ex iisdem regionibus , quod in Regiam Societatem Angli
53쪽
42 ALOYSI Us FERDDIANU. eanam fuerit ascriptus, quod cum summis vitis Newtono, Hallejo, Boerhaavio M Muschembroehio amicitiam inierit, quodque faci te typographos invenerit, qui magnificentissume imprimendam susceperint Physicam maris distoriam Gallico sermone a se consectam, Semiod multum ceteris antistare videtur, opus is Danubio Pannonio uesico. De his duobus operibus nonnulla summatim attingendi locum hunc opportunum esse arbitramur . Mirantur plerique quid caussae fuerit, quare i
scriptus sit liber physea maris hisoria , cum
potius specimen physicae maris historiae apis pellari debuerit. Non enim omnia, quae ad hujusmodi historiam pertinent, persecutus sue rat Μarsitas , nec persequi poterat, cum circ Provinciae Si occitaniae tantum litus versa. ius suisset. Initio operis de maris fundo agit, quem ita continuatum M terrae junctum esse dicit, ut mirabilis quaedam si series Sc pr
portio rerum in universo terrae globo. Μarbet alvei strata a maris fundo usque ad mon- tium vertices ordinata crassitie protendi assise maverat , quod postea retractavit , cum comin
perisset, eadem, quo magis ad maris funduin
54쪽
M A R S I L I U S. 43Vergunt, eo crassiora, ta e contrario illa tenuiora esse . quae montes in superficie aquarum maris extantes essiciunt . Eorumdem stra
torum lapideam materiem investiganti perspe-μim est. eam magis ac magis durescere, quo ab aquae superficie longius recedit. Non iis num , sed duplicem maris landum esse dicebat , alterum primigenium, sormatum alterum ex concretione diversorum corporum, quae vel in ipso mari nascuntur, vel aliunde illo deseruntur. Μultum quidem elaboravit Marsilius, ut id certa demonstratione omnibus probaret. De aquarum marinarum natura & motu pluribus in secunda &. tertia o peris parte disseruit, neque minimum dubitat earum amaritudinem bitumini, quod reside, re dicit in venis alvei, & per aquam dissolvi, attribuendam esse. Tentavit bitumen ab aqua separare. Id cum frustra esset conatus, inj, eere ei dubitationem debuisset, aut omnino. esse , aut tantum non esse, quantum huicessiciendae amaritudini necessarium esse vide tur. Felicius salium naturam pervestigavit, in iisque caussam, quam quaerebat notum est enim eamdem praecipue pendere ex illo mo
55쪽
44 ALOYSIUS PERDINAND. rini salis genere, cujus basis, ut chymici loquuntur, est terrea probabilius invenire potuisset . Quartam operis partem marinis plantis assignavit, illas in molles, lignosas & lapideas distribuens. Retulerat in primam classem ramulum quemdam floribus ornatum , quem postea esse cognovit verum scyllae florem casu in mare delapsum, & corallii ramis, aliisque marinis purgamentis irretitum. Ceterum marinae plantae plures ipsi occurrerunt, ut algae, suci, aliaeque molli substantia donatae , in quibus non secus ac in terrestribus plantis semina propriis vaseulis, seu capsulis contenta observaVit. Haec potissimum in myrio phyllo pelagico Clusi, quod Νeptuni palmam nuncupavit, ut Sc in variis sucorum speciebus deprehendit. Μarinis plantis, si algam excipias, radices denegaVit, quod omnes partes earum , apertis scilicet viarum osculis, id sibi ex aqua maris sumere posse diceret, quo alantur es vigeant. Non equidem inficior marinas plantas plerumque fibrosa radice, qualem in terrestribus videmus, destitutas esse; habent tamen propemodum singulae peculiarem quamdam latam atque crassam basim pro
56쪽
MAR SILIUS. 49 earumdem magnitudine, quam aut radicem esse , aut radicis vices gerere facile dixeris. Quod ad alteram marinarum stirpium classem pertinet, plures sane a se diligenter observatas numerat, neque has lythophytorum , ut Τourne sortio placuit , sed cheratophytorum nomine ex Boerha avii sententia appellandas esse judicavit. Lythophita tertiae classi reservavit; quodque inter ea corallium specie deceptus eminere putavit, plurima de eo tradenda suscepit. Gloriabatur praesertim se primum omnium flores in corallio vidisse , qua de re plurimum laudatus est ab Academicis Pariliensibus, quibus inventum suum communicavit . Saepe is quidem observaverat corallii ramusculos , si statim ac mari extracti sunt, in vasculum vitreum aquae marinae plenum conjiciantur, illico flores albos ex omni parte emittere praeter modum exiguos, & in stellarum modum figuratos. Cum de floribus amplius non dubitaret, investigare voluit num esset aliqua inter hos flores
humorum communicatio. Turget enim corallium recens succo quodam lacteo, qui circulationem ei videbatur nonnullam indicare.
57쪽
6 ALOYSIUS FERDINAND. Rem ergo voluit experiri. Quare cum duos
coralliorum ramulos recens e mari eductos
ligaminibus sericis in multos orbes revolutis artassime constrinxisset, conjecit in vasculum,
quod antea marina aqua repleVerat. Continuo flores inter vincula serica per totos ramos prodierunt. Quae res Μarsilium docuit nulla circulatione fieri ut flores exirent, nec ullam esse inter ipsos humorum communicationem. Observationes Μarsilii hominum studia ad eamdem rem inquirendam incitarunt. Sed non una suit omnium sententia. Radicem
alii corallio dabant, alii eripiebant: oadem de floribus ratio erat, ik de succo lacleo , quem qui agnoscereiit, vereri se dicebant, re Marsilius succi lactei guttulas cum viderit, vidisse se flores putaverit. Etenim cum soramina in corallio ex omni parte pateant quamplurima , eademque perexigua , Sc ad stellae similitudinem, si succus lacteus undique per haec soramina se prodat, guttae singulae Μassilianos flores sic expriment , nihil Et similius fingi possit. Sed ne veras esse Rea
murii & Bonii suspiciones Sc veras quidem
58쪽
tum neque flores retinebimus, neque similia. tudinem succo tribuemus ullam; omnia in sectis dabimus. Assirmaverat Μarsilius nullum corallium e mari extrahi duplici col rum varietate distinctum, quaeque circumseruntur ramis partim albis, partim rubris artificioso quodam tinctii colorem album d xisse . Verum cum ad piseatum Postremo rediisset, unum tandem vidit corallium in duos
ramos , alterum album, rubrum alterum d
stinctum. Sic persuasit sibi, quamvis pleraque eorallia sint ruhra, esse etiam posse quae alba natura sint, & alia aliis innasci. In eo etiam se ipsum corrigere debere putavit Μar- filius , quod assirmaverit corallia sub mari adhuc delitescentia sic semper posita esse, ut hasis sursum, rami deorsum spectent. Non est dubitandum quin si quatuor operis partibus, quas modo percurri, Vel potius pene prae
ci) Imperatus omnium primias a n. Is corallium cet raque hujusmodi corpora ad animale regnum, ut dicitur, Pertinere docuit. Εjus sumentiam ren-avit Peysionessius a 2 27. sed nullo certo allato argumento, quod postea abundeseeit Iussieus. Vid Aia oti familias δει Pla flues Part. I. in Praes P. I 37.
59쪽
48 ALOYSIUS FERDINAND. terii, adeo multa sunt in iis memoria digna, quae huc transferri meruissent, quintam asdidisset Μarsilius de animalibus, quae in mari nascuntur & vivunt, majorem etiam inge nil industriae laudem consecuturus fuisset. Epitomen ipse totius operis complexus est epistola quadam ad Christinum Martellinium
Venetum , quae eli in manibus hominum; eademque serme non multo antea exposuerat suis in commentariis Parisma Scientiarum Academia, cui exemplar operis miserat Marsilius. Id quidem plurimum valuisse arbitror, ut is in eamdem Academiam cooptaretur; quodque competitor erat Ascalonensium Dux, utrumque in Academicorum exterorum, ut vocant, numerum reserri jussit Ludovictis Rex, ita tamen ut nullus electioni locus esset, cum iterum vacua fieret sedes. Haec benignitas
auxit in Marsilio desiderium typis opus illud
committendi, nuncupandique Academiae , cum vellet in maximi beneficii memoria vir gratus& pius cognosci. Non mediocre vero Operi ornamentum accessit ex Praefatione Boerhaa-vii, qui suavissime in Μarsilium effunia vid tur, summis adeo laudibus conatus illius M
60쪽
ΜARSILI Us 4'Inventa in caelum offert. Illa porro laus est Marsilii maxima primum omnium ci
res novas & admirabiles investigata; evindemque rei novitate perculsum , in contemplanda naturae fabrica, partiumque cohaerentia similitudineque terra marique conquiren da , nulli labori pepercisse , ut rebus obscurissimis lumen afferret. At quamvis multa sint praeclara in ejus scriptis , non tamen concesserim Boerhaavio naturae scientiam per e uir valde proVecham , cujus rei hanc caussam fuisse puto , quod syllemata sacile amplecte Tetur, quod in una re minimo separatim S patienter elaboraret, quodque nimis multa animo comprehendendi indulgeret ardori . Nec
vero ardor iste in otio solum , sed & in ipsi, bello apparebat , quanquam ita magna rei militaris esse occupatio soleat, ut non multum, Ducibus praesertim, relinquatur temporis. Sed
i Robertus B Iaeus Disserta conem de sendo maris anare Marsilium scripserae. Exposuit in ea quae percunctando Noverat a nautis & piscatoribus, sed haec nil aIiud probant nisi inaequalitates esse in ipsb maris sindo . Cetera quae sunt alieujus momenti frustra in hoc libro quaeras , ex quo eonjiei potest Illum inchoatum potius, quam periectum Riumino philosiopho fuisse .