Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1779년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

M ANFREDIVS astr& publicis, & privatis , ut prudentiae , 8c co stantiae servierit. Convivia , liberosque jocos,

praesertim si cum amicis versiaretur , amaVit; nec facile invenias, qui sale , 8c lepore cum Mans redio potuerit contendere. Ex quo sebat , ut omnes ejus congressionem plenam

hilaritatis cuperent. Mirum i quod etiam illa, quae frigidiora erant, fierent narrante illo venustissima . Sed interdum visus est , quod in ejus laudibus non ponimus, dum nimium Vellet jocis tribuere, aliquid religioni detrahere. Uxorem duxit Theresiam a Sole sororem I sephi a Sole , qui merito in optimis sui aevi pictoribus numerabatur ; 8c ex illa tres suscepit liberos. Animo maximo, ne mortis quidem aspectu perterreri potuit , quam obivit III. Id. Octobris au. MDCCLXI. postquam diuturno conflictatus fuisset morbo. Hujus vis postremo tempore in intestina prorupit; cum--que febrim accesisse sensisset, Canonicum Herculem Mariam Zanottum ad se arcessiri jussit; eoque adjutore , & ministro, omnia, quae ad Beligionem pertinent, rite persolvit. Sepultus - est in Aede S. Μariae Μagdalenae, quam qui ingreditur, rediens in memoriam Eust

232쪽

ehii, Gabrielis, Heracliti, Sc Aemilii, Magda

lenae , 8c Theresiae sororum , Se fiatrum Mam rediorum, qui omnes eo loci conditi sunt,aum vix temperare sibi a lacrymis posse ar-hitror, cum cogitet viros , seminasque immortalitate dignissimas morte extinctas suisse . Fuit quidem Heraclitus Eustachio Sc Gabrieli, de quibus satis multa diximus aetate inferior sed par ingenio Excelluit enim in omnibus Nathematicis disciplinis, Sc praesertim in Μωdicina, quam a1 extremam aetatem summa opinione doctrinae exercuit. Mansrediis fratrihus addere debemus Aemilium, qui cum Societati Iesu nomen dedisset,i magnorum oratorum numero eth habitus . Erat etiam Graecis litteris doctus M poeta non insuavis ἀΜagdalenae , Sc Theresia non ignara: erant philosephiae, rerumque mathematicarum. Sic veto callebant muliebreia artes ac. praesertim illam , qua tela: pinguntur acu . Varianturque , ut parem nullam haberent Theresia

etiam versus faciebat sermon: Vernaculo, qu

bus nihil potest esse seisivius , Si urbanius. Sed satis de Mansrediis; ad reliquos enim se-

233쪽

M ANFREDIVS a M

De constructione Aequationum disserentialium primi gramdus. Auctore Gabriele Manfledio Phil. Doct. Bononiensi, Phia Psophiae, quae in patria est Academiae socio Ordinario. Illustris. atque ampus. Bononiensi Senatui. Bononiae ruis Constamini Pisariι, 17.I. in εα Iuvat hie referre clarig. Lessinitii epistolam, quam aἀMansredium scripsit, cum ab eo accepisset memoratum Ad

quationum librum.

Illustrismo O eetiberrimo mio Gabrieli Manstedio Gudefrido Guillelmus Leibnitius S. P. D. ΡRa munere egregio gratias α meo & publIeo nominα

tibi ago. Debebit tibi Italia, aliisque paucis, ne expers se elegantioris, profundiorisque Geometriae nuper apertae . Nec dubito, vestra ingenia magnos in ea progressus iactura , ubi semeI rectae viae institerint. Vobis totam proaee Algebram debemus, qualis hactenus habetur L nam cubici gradus resolutio Scipionis Ferrei, & biquadrati ei est Luia dovici Ferrarii. In Geometria sublimiore coeperant Praeclari aliquid agere Cavalerius & Torricellius ι sed eum in Ipsa initiis haesissent, alii eorum sta iis adiuti progressi sunt longius , tandemque res ad quoddam Analysios seu Calculi genus a me perducta est . Eam quis miretur multum abesse a persectione λ eum ne in Algebra quidem hactenus aliquis p Hice processerit ultra quartum gradum , aut saltem viam to

234쪽

isus progrediendἱ ostenderit. Tu quidem elegant; , atque uatili eompendio sparsim exposita complexus es, ut facilius appareat, quid adhuc desideretur . Aequationem differentialem , quam sub finem operis construis ita resolvere soleo: sit θ r r vν, posito v, Se 3 dari per x utcumque. Fiet

tandem erit y b----dκr b-- Optem autem regressu facto Catalogos exhiberi aequati inum differentialium tractabilium, ut, oblata aliqua , coitituere faciIius possimus primo aspectu, an se in potestate . Sed mari me prodest artem exerceri per problemata , veluti si quῖssbi proponat in superficiebus dat ἰs minimam a dato puncto ad datum ducere, aliaque id genus . Per problemata enim ,

di ingenium acuitur, & scientia augetur, atque in usus transfertur a

Ceterum mih7 semper gratissimum erIt, tuo vel amicorum tuorum beneseio discere, quid apud vos in provehendis scientiis geratur. Nam Ac anatomiam pulchre apud vos e eoli video. Sed Medicina ipsa ubique adhuc squallet , nee reperta satis ad usum accomodantur . Itaque felicioribuasaeeulis, idest quibus homines & maxime Principes, magIarem suam curent, transcribere haec oportet. Quod superest vale, & save. Dabam Ilannoverae Io. April. I os.

ri ii Pa di Prinino, da eis sese dvo la visita deuo fesso

. . et

P. Diuitiam by Cooste

235쪽

Breve schedia, a geometrico per ta eostrugione di una gran arae des equaalom aegerentisci deI primo grado. Extat in Volamine XVIII. det Giomale dei Letterati s Italia. Sositione ae ian Problema apparienente at Calcolo tire grate . Extat in Volumine II. de Supplementi al Gio ale de Letierati P Italia . Extant in Commentariis de Bononiensi Seientiarum, αArtium Academia haec Mansredii opuscular De forintilis quibusdam integrandis Tom. I. De eliminandis M aequatione arcubus carcularisus, O Ila Tom. II- Pare. III. De inveniendia datarum formularum irrationalium recipro

ris Tom. III.

236쪽

llas IOANNI BAPTISTAE HORGAGNI GANGELUS FABRONIUS S. D. A Maerer sane tecum ago, mi Morgagni, quod non verear te meis litteris, meisque nugis frcquenter adeo interpellare. Sed mihi ignoscas velim , qui habeo excusationem mulsis, iisque insignibus notis perspectae humanitatis , ac benevolentiae erga me tuae. Tantum non intelligo, quae te caussae impuderint ad istam in me volantatem suscipiemdam . Fortasse opinio aliqua eruditionis: sed magnopere timeo , ne te aliquando poeniteat erroris, mecumque agas ex Aedilitia ediero ad redissendum , quasi vitiosum aliquid, aut morbosum pro sano emeris. Mihi crede, nil aliud in me est, quod tuta amare possis, nisi animus tui benevolemi mus, ab ambitios , sucosque amicitia prorsus alienus, ingenuus, apertus , O in honesta stadia propensis. Hujus meae propensionis signum tibi erit, quod in

maximis recentis muneris occupationibus vitam Bamtolomaei Beccarii Romae a me institutam O pem fecerim , O, quantum potui, edolaverim. Hanc adra mitto , ut singulis in ea contenta perTendas ; 6

237쪽

quaecumque tibi videbuntur, corrigas ; quod poteris facile , O propter praestantiam litterarum O judicii , O propter singularem amicitiam, quam ab ineunte prope aetate inter te, O illum praeclarum virum usus, consuetudo, O liberalium studiorum societas, ac similitudo copulavit; unde Peaarii ressi non plane , magna saltem ex parae cognitae titiosi Lbent. Multa quidem hujus conjuncionis δε- disti testimonia in scriptis tuis, multa vicissim rotiquit Beccarius , quem plarimi etiam saepe omriantem audierunt, se a primis adolescentiae an- aris exemplar habuisse Morg ignium suum in omni re praeclara gerenda , O ducem, O praeceptorem in anatomicis Iliadiis excolendis: bona enim praeterita grata recordatione renovata sapientes in primis delectant.. tale; Meque amare Perge , i, certuribi persuadet te a me mirifice O amari, O coli. Horemiae XI. Kal. Sext. MDCCLXVM.

238쪽

J cobus Bartholomaeus Beccarius Bononiaci

in vitam ingroessus est VIII. Kal. SextiLan. MDCLXXX M. cii in parentes habuisset Ro- meum Beccarium , Sc Flaminiam Macariniam. Multa puer, eaque non communia ligna dabat pudoris , atque ingenii; brevique ab hominibus Societatis Iesu imbutus fuit iis artibus , quibus imbui solet puerilis aetas , ut hi manitate excolatur , 8 ad majora veniat paratior. Laelio Triumphetto duce, in Phil sophia plurimum processit, incitabatque gen rolbs condiscipulos studio suo, quo in num ro fuerunt Ferdinandus Ghedinius, Sc Heraclitus Mansredius, quos consuetudine sua se sibi devinxit , ut neminem ii perpetuo habuerint cariorem . Ex omnibus autem Philosophiae partibus illam praesertim coluit, quae in naturae investigatione , contemplationeque versatat; Sc adhuc adolescentulus tam peritus erat rei herbariae, naturalisque historiae.

239쪽

BARTHOLO M. BECCARIUs ast vit aetatem vinceret. Cum an. Μ DCXCVIII. Dominico Pasio interprete , elementa Geometriae , & Trigonometriae attigisset, adeo exarsit amore rerum mathematicarum, ut harum

nudia non solum in adolescentia , sed etiam in adulta , Sc in senili aetate , ia maximis quoque aliarum rerum occupationibus diligenti me exercuerit. Ad earumdem vero scientiam comprehendendam plurima adjumenta habuita Victorio Francisco Stancario, Gabriele Man-fredio , Antonio Leprotto , Sc Francisco Maria Zanotio, quos omnibus ossiciis semper prosecutus est, cum eos in praeceptorum suor hunnumero duceret. Philosophia , Sc Mathesi instructus Beecarius venit ad medicinam, tr

diditque se in disciplinam Iacobo Sandrio,

viro in ea facultate excellenti, qui e schola Nalpighii prodierat. Quanta diligentia, quantaque animi, & ingenii contentione Beccarius facultatem illam excoluerit. ad quam eum inprimis natura serebat, satis explicari non potest. Quidquid a Praeceptore audiebat, in animo , tamquam in saxo, insculpebat: diu noctuque pervolutabat medicorum libros , quos probatissimos esse acceperat: veniebat

240쪽

23o B ARTIIo Lo ΜΑΕ Us frequens in nosecomium S. Mariae de Μor- . te , ut Varia morborum genera diligenter examinaret , utque multa perciperet a Ioanne Baptiita Μorgagnio in contemplanda admirabili membrorum animantium fabrica; requis rebatque congressus, sermonesque illorum omnium , a quibus aliquid se discere posse sperabat. Huic rei opportunissimam se praebuit Beccario domus Sandrii, quod in illam concesserat Academia Inquietorum, de qua multa narravimus in Eustachii Mansredii vita. Ille igitur tantam proficiendi occasionem non dimisit; cumque Academicis esset cognitus multis doctrinae, Sc ingenii signis, facile ab iis obtinuit, ut in illorum album referretur . Principio explicavit in hoc doctorum Virorum coetu cogitationes quasdam suas, quibus oppugnabat spiritum nitri aereum, quibusque ratio

nem reddere conabatur is, Ut Vocant, attractionis , quae est in corporibus electricis . Μos erat Academicorum , ut eo uterentur dia

sputandi genere, quod angustis, & exilibus syllogismis continetur, quoque nihil erat iis

temporibus communius. Aegre admodum se ad hune morem accommodabat Boccarius, .

SEARCH

MENU NAVIGATION