Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1779년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

BECCARI Us 232

uixque serebat praestantia ingenia in iisdem

sere semper haerere quaestionibus, quae ad dialecticam , aut ad Metaphysicam pertinebant; neque imitari exemplum illarum Academiarum, quarum omne studium versabatur in physicis, & mathematicis facultatibus tracta dis, illustrandisque. Quae dum quaereretur, nemo poterat suspicari, eum conqueri odio quodam, aut ignoratione adductum illarum

Terum , quas plerumque Academici agitabant. Sic enim, ut acta Academiae testantur, res metaphysicas , eas praesertim, quas recentioris Philosophiae principes Cartesus, Malebra chius , Leibnitius , aliique tradiderunt, excOIuerat, sicque tenebat, ut explicare docte , si vellet, Sc profiteri facile posset. Erant eodem, quo Beccarius, sensu non pauci quoque alii Academici; praeibantqua omnibus Ioannes Baptista Morgagnius, Eustachius Mansredius ,& Victorius Franciscus Stancarius, quorum opera tandem iactum est, ut Academia, e eusio Seholasticorum jugo, novum, utiliusque

amplecteretur philosophandi genus . In hac instauratione placuit eligi duodecim Academicos qui ordinarii dicti fuerunt, atque inter eus

242쪽

a a B ARTO Lo ΜΑΕ Us partiri, qui Naturalem historiam , qui Ch Inicam , qui Anatomen , qui Medicinam , qui Physicam , quique demum mathematicas fa cultates , quantum possent, illustrarent. Qua in partitione data est Beccario Naturalis hist ria, cui quidem sic satisfecit, ut diligentiam

admirarentur omnes , ingenium cognoscerent Exposuit in ingressione muneris curiosa multa de Bononiensi arena quadam, quae primuS Omnium observaverat. Erant inter haec innumerabiles testaceorum exuviae, quas, ut 8LCetera marina corpora , quae passim occurrunt , certissima diluvii monumenta esse non dubitavit. Hanc Vero sententiam ut Academicis persuaderet, ad eos retulit de Wodva

di libro , qui inscribitur : Specimen geographiae physicae , undique spargens do Strinae suae lumen. Neque multo post accidit, ut ad Paternum montem se conferret una cum Ferdinando Marsilio , alii 'hie Academicis, quo cognosceret principia gypsi, aliaque ad historiam naturalem pertinentia: Quibus in rebus excutiendis vidit esse quaedam , de quibus antea idem Marsilius salse scripserat. Verum hiemore magnorum virorum , qui sapientiam p

243쪽

BECCARI Us a 33 sitam putant non in pertinacia , sed in amore veritatis, se de errore doceri, ab eodemquo revocari non modo facile passus est, sed etiam vehementer laetatus. Summum, quo Beccarius tenebatur , desiderium magis magi

que proficiendi in studiis Philosophiae invitavit cives suos ad mandandum illi publici Doctoris munus . Primus muneris graduS, queman. MDCCIX. ascendit, fuit Dialecticae interpretatio , quam sic explevit, ut omni cum veterum , tum recentiorum praesertim doctrina

discipulos suos expoliret. Hoc quoque se debere putavit studiosis litterarum , ut iis domum suam aperiret, quasi ludum universae quidem Philosophiae, sed illius in primis, cui proposita est naturae investigatio. Ea inter tales quidam fuerunt casus , quibus Inquiet rum Academia ab excitata fortuna ad inclinatam , ac prope jacentem descivit; & ne plane ad interitum redigeretur, secit duorum hominum diligentia Beccarii , & Dominici Gu-smani Galeatii, apud quos tum summa rei erat. Recuperavit illa demum pristinam suam dignitatem eo tempore, quo conjuncta Insituro fuit. Qua tu conjunctione multa nova Prae i

244쪽

234 BARTO LOIIAE Usstripta sunt, illud in primis, ut sex crearen tur Instituti Professores, quorum omnis esset cura exercendae Astronomiae, Architecturae militaris, Physicae, Naturalis historiae, MChymiae. Horum in numero suit Beccarius , cum is Physici locum cunctis sustragiis obtinuisset. Etenim omnes cognoscebant non se. Ium praestantem ejus in omni re physica intelligentiam, sed etiam summam industriam ad experiendum, & ingenium acerrimum ad conjectandum. Quae duo postrema raro sane perspicimus in uno homine copulari, propterea quod ingenii vis plurimum detrahere solet de illa accuratissima, tolerantique diligentia , quam qui non adhibent in experimentis

capiendis . multa fallacibus judiciis videant necessa est . Beccarius adjutorem sibi in hoc munere elegit eligendi enim potestatem ei fecerunt Instituti Praefecti Dominicum Gu-smanum Galeatium hominem ad Physicam natum , sibique archismis amicitiae vinculis com junctum. Artifice vero construendarum machinarum usus est Francisco Victuario , in quo nescisses utrum majus esset ingenium in excogitandis machinis, an industria, ac diligen-

245쪽

BECCARI Us 23stia in conficiendis. Atque horum virorum tuniauxilio, tum opera multa ille patefecit, & iu lustravit obscura, quae omnia a se diligentissime notata, si lucem hominum aspicerent, plurimum & illius, & Academiae gloriam auge rent . Theatra quidem bella habebat Beccarius dostrinae suae Institutum, & Archigymn sum , ejusque schola celebrata semper juventutis flore coepit a doctis quoque viris ste

quentari , cum ipse an. MDCCXII. ad Medi ei nam tradendam Vocatus fuisset. Ex quo imtelligi potest, quanta jam tum valeret opinio ne medicae scientiae, quam cum in dies faceret majorem, eo demum pervenit, ut vix

sussicere posset incredibili discere cupientium

multitudini. Ineunte an. MDCCXVIII. cum totus esset in eo occupatus, ut se compararet ad anatomica multa ostendenda, explica

daque auditoribus suis, incidit in contagi iam febrim, a qua in maximum vitae perbeulum , M in extremum pene discrimen adductus fuit. Atque ex hoc morbo quamvis ipsa brevi emerserit, non potuit tamen nisi octo post menses pristinam recuperare valetudinem. Fuit enim eo tempore magna in ipso virium

246쪽

a 36 BARTO LoΜAEUS imbecillitas, accedebantque interdum febriculae, laterumque dolores. Verum animi vis vicit corporis infirmitatem. Nam cum esset in eo, quem diximus, flatu , suscepto oneri ostensionum, explicationumque anatomicarum

noluit deesse ; 8c se patientem quoque praebuit in erudiendis Medicinae studiosis, qui domum

suam ventitabant. Μortuo an. MDCCXXIII.

Antonio Maria Valsalva, qui praeerat Instit ei Academiae , magna Academicorum Voluntate Beccarius, qui jam Propraeses erat, in illius locum suffestus est. Qua in potestate plurima praeclara gessit, hodieque etiam regitur Academia multis Beccarii institutis. Ille paucis ante annis accesserat ad Medicinam quoque faciendam ; cumque esset ea , quam diximus, scientia, Sc diligentia prope singulari, ut non solum morbum ejus, cui mederi volebat, sed etiam consuetudinem Valentis, N. naturam corporis undique cognoscendam sibi proponeret, illud assecutus est , ut

brevi inter nobiliis mos patriae urbis medicos numeraretur. Quapropter nulla accidebat paullo dissicilior curatio, quin Beccarius quaereretur ; ejusque sententia maῖno erat apud O-

247쪽

BECCARI Us a 3rmnes in pretio. In conventu medicorum fide morbis diceret, non minus docte , quam diserte dicebat; si vero consilia scriberet, ea erat elegantia , ac munditia orationis, ut urbanitate quadam quasi colorata appareret. Sic cum esset nobile Beccarii nomen non solum apud Bononienses, sed apud absentes quoque, saepe ad curandos alibi primarios, Sc dignia talibus amplissimos viros invitatus est. Raro tamen Venit, cum abstrahi nollet a publicis muneribus suis , iisque studiis, quae culta ab adolescentia cum aetate in eo crescebant. Pl rimas a se habitas observationes barometricas , & meteorologicas, nec non de fatuis ignibus, & de quibusdam maculis, quae in lapidibus apparent, atque eVanescunt, cum Regia Academia Londinensi communicavit , Iaudemque ab ea insignis Philosbphi reportavit. Cui testimonio ut gravior confirmatio a cederet, eadem Academia an. Μ DCCXXVIII. Beccarium in suorum numerum adlegit. At i

Io dum lumen ingenii sui Londinensi Societati ostendebat, non minuS sedulo aderat IUDruto suo. Cum an. Μ DCCXXVI. ea apparuiseset Borealis aurora, qua nulla major post ho-

248쪽

138 BART L ΟΜ AEUsmines natos creditur extitisse, quascumque p tuit admirabilis hujus meteori observationes it Sosissime collegit, collec atque exposuit Academicis suis . Exposuit ea quoque, quae auctore Valsalva , M auxiliante Iosepho Montio , notaverat de juribus variis, quae aegrotis darisblent, qualia sunt cancrorum, cammarorum,

Tanarum, testudinum, juvenci. 8c vituli; qua in notatione non solum physicam adhibuit, sed etiam chymiam , cujus praesertim ope duo scitu utilissiima vidit, primum , crustaceorum juri alcatium principium inesse quoddam, quod aliis non inest omnibus, in his tamen implicatius esse, nec ita manifestum , ut in illo ;secundum, in jure aliarum carnium gelatinosam quamdam materiam delitescere , quae Scfrigore cogi possit, ic calore diffluat, miti que sit; quae materia in crustaceorum jure vel sit nulla, vel certe propter adjune umsalem sit dissolutior . Ex quibus dissereat iis colligi debere dixit, non eamdem vim omnibus inesse, ut possint ad morbo promiscue adhiberi , aut si quam habeant communem vim,

ut edulcare pariter queZnt, aut nutrire, aut

ale aliquid praestare, non id tamen praeso

249쪽

BECCARI Us 23' tura esse omnia eodem modo. In medium etiam protulit, quae de corporum dissolutionibus observaverat, quaeque probabant, metalla aqua stygia citius solvi in aere, quam in Vacuo;

idemque facere sales , si stigida solvantur, si

vero calida, solvi citius in vacuo; bc hunc morem imitari camphoram quoque , bc can- crorum oculos, hos vitrioli, illa vini spiritu soluta. His utiliora sunt, quae non multo post de frumento , 8c farina disseruit ad rem cibariam illustrandam , quod studium physico dignissimum putavit , quia in eo res agitur Maegrotantium , bc bene Valentium. Invenit porro Beccarius non solum in multis farinarum

generibus, sed etiam in unius, ejusdemque triticeae farinae partibus miras dissimilitudines;& praesertim illud admiratus est, quod nemo

ante ipsum viderat, illarum partium unam se esse , ut nonnisi ab animantium corporibus proficisci posIe videatur. De viperinarum carnium natura , proprietatibus, atque usu in Medicina ea protulit, ut omnes judicaverint observationum numero , reliquos, qui in hac

re laborarunt, superasse, & diligentia nem, ni inferiorem suisse. Doluit tamen Beccarius

250쪽

α o B ARTOL MA EU shisee suis observationibus non potuisse tantum Iuminis quantum sperabat, Medicinae afferre. De hac re in primis monendos esse Medicos putavit, gelatinosam quamdam naturam vi perinis carnibus contineri, quae , quam ViS non

ab illa admodum aliena sit, quae animal hus aliis inest, dissimilitudines tamen habet aliquas, illam in primis, quod sit mobilior, minusque cohaerens , & ad impediendum, ne serum sanguinis cogatur , magis apta. Sie facile idem sibi persuadebat, Vim

mnem viperarum ad cutis Vitia emenὸ anda , transpirationemque adjuvandam in gela tin

sa illa natura positam esse . Plurima a se i stituta experimenta de dactylorum luce explicavit, ex quibus intelligi potuit, quae res eamdem illam lucem vel tueantur, vel amplificent , vel etiam extenuent, aut penitus tollant. Postea de hac ipsa re sane elega tiismum commentariolum Italica lingua composuit, in quod non sitas modo , sed aliorum quoque Academicorum observationes retulit. Ea dissertatione, quam habuit de motu i testino corporum fluidorum , secit, ut non am-Plius controverteretur a vero errasse illos Philola

SEARCH

MENU NAVIGATION