Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1779년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ΜARTELLIUS. α62hitiricorumque Graecorum. Graecis Latina conjungebat, & ex unoquoque auctore multa praeclara sumebat , quae aut memoria complectebatur, aut in adversaria coniicebat. Nec minus studiose legebat scriptores Ita s.Dantem, Petrarcham, Boccaecium, ceterosque honos, quos illa corrupta aetate nemo sereiu manus sumebat. Tunc enim hom es deteriorum quam si illimos se esse malebant, cum nihil de verborum delectu, de sententiarum gravitate, de moribus animique assectibus exprimendis solliciti pueriles tantum ineptias seurrilesque argutias, aut turgidum quoddam dicendi genus sectarentur. Quod autem inter hane inscitiae caliginem Martellius ad veterum Italoruri seripta jam a prima adolescentia respexerit, debere se in primis fatebatur celebri μctori Carolo Cignano, quem pater, Et erat picturae miro studiosus, dom, ingentini mptu alebat. Hic enim videns quam prae claro esset Petrus Iacobus . ingenio, quod non modo in ejus sermone, sed in vultu etiam ipso i M ocuta elucebat. quoties ei se occasio

dabat, multa praedicabat de illis scriptoribus , in quibus is Mat haud mediocriter V*rsatus i

272쪽

eorumdemque amore ut illum magis amen.

deret, dum ipse pingeret, insignem aliquem locum eidem legendum dabat, quaeque mavxime excellebant, ea diligentissime persequebatur. Sic cum hos auctores quotidie haberet in manibus Μartellius, ejus oratio illorum Cantu, ut ait ille , non secus ac qui in sole ambulat, quasi colorabatur; cumque in Iu-eem prodiisset, statim famam apud cordatos viros consecutus est adolescentis, in quo essent Plurimae litterae, eaeque non vulgares , sed interiores ti reconditae . Delectabatur praesertim poetica, ad quam eum natura formave sat, cui tamen haud ita obsecundabat. ut non sibi ante oculos poneret insignem aliquem sive Graecum, sive Latinum , sive Italum scriptorem, quem imitando essingeret. In hoe stadio aemulum habebat Eustachium Man-fredium , cum quo certare erat gloriosum,

ita tamen ut neuter alterius cursum impedire contenderet, sed contra semper alter ab altero & communicando & monendo adjuvaretur. Frequentabant docti hi adolescentes domum Ioannis Iosephi Ursi, quae quasi ludus quidam omnibus patebat, qui co

273쪽

ΜARTE Ius; mendationem ingenii haberent. Hic, cui in primis cari illi & jucundi erant, coepit ardenμtes & erectos cohortari ad bellum contra barbariem inserendum. Hujusmodi impulsu ipsi alacriores ad rem gerendam facti ad arma

conclamant, bene animatos confirmant , ae lienatos ad sanam mentem convertere student, & quantum conniti animo potuerunt, quantum labore contendere, tantum secerunt , ne ulla pravitatis vestigia manerent. Interim

Martellius ex animi sui sententia uxorem duxit Catharinam Torrem, cujus amore erat enim multis non tam corporis, quam animi virtutibus ornata) quantum ille flagrasiet. satis indicant multa ejus carmina, quibus Minaryllidis nomen celebravit. Nec ita multo post, cum idem ageret secundum Se triceta

Inum aetatis annum, creatur Scriba Senatus.

Sed hae laetitiae minus ei diuturnae fuerunt. Nam quaedam domesticae calamitates vehementer hominem afflixerunt, ad quas accessit etiam omnium acerbissima, mors videlicet patris. Atque haee etsi christiamim animui non frangebant, multum tamen ei detraxesant da pristitia hilaritabis, adeo ut urissima.

274쪽

ad 4 PETRυS IACOB Usrent homi ues, vel totum se abalienasse a j cundissima Musarum eonsuetudine. Sed falso. Nam in his malis additum potius erat aliquid ad suum erga illas stlidium , cui nihil vide-hatur addi posse, quam quicquam detractum.

Nam maximum in eis malorum levamentum reperiebat. Tantum occultabat ea, quae scribebat: scribebat autem de re digna pietate sua, quamque accommodatissimam duxit his suis colamitosis temporibus. Fecit ergo poema, quod inscripsit: Gli occhi di Gesa: cujus totam sormam antea Latine exposuerat, & cum summo viro Ludovico Antonio Muratorio sibi semicissimo tantum communicaverat. Illud quoque occulte moliebatur, ut conderet tragoe

dias , ad quod poesis genus eum natura ser bat. Impellebat etiam ea cogitatio , quod magni intererat ad decus & laudem Italiae, ut tragoedias haberet, quas populis suis spectandas daret. Νam praetor quasdam antiquiores, ad Graecorum cer e lucernam elaboratas, sed quas illius aetatis homines exege etant , nihil erat. Quo fiebat, ut omnis esset in Italiae theatris dominatus Gallicarum tram

goediaram, quas plurimas in Italicum con-

275쪽

ΜARTE L LlUS. 269 verterant Ioannes Joseph Ursura , Eustachi Nansredius , aliique dincti viri. Itaque coepiteVolvere quotquot scripserunt tragoodias Quis nauitium, Cornelium , Racinium , Grangium, Fossium , Crebilitonium, aliosque celebriores poetas Gallos ; idque eo attentius secit, quod Viderat hos populo , cujus verissimum esse in hoc genere judicium tradit Aristoteles, vehementer probari. Post hoc multum studii tonsumpsit in iis , quas habemus, tragoediis

Sophoclis , Euripidis, & Eschili; nec praetem

misit quoque insigniores Veterum Italorum ex quibus omnibus dum singula diligentissis me scrutabatur , insinita propemodum sumpsit ad usus suos accommodatissima. Neque hoc solum secit, sed etiam penitus noscere voluit

eos , qui praecepta artis tradiderunt. Sic igitur instructus venit ad scribendas tragoedias primusque laborum fructus fuit Neronis mors, quam versibus hendecasyllabis composuit. Sed hoc carminum genere minime ille contentus fuit. Nam cum videret multis illud egere ωrnamentis, quibus tanquam columnis fulcseretur, magis ad epicam Sc lyricam poesim,

Fam ad traalaam aptum e se judicavit. Ex

276쪽

e66 prTRUs IACOBUsquo famam esse dicebat, ut sententiae in ve teribus Italicis tragoediis multum deperderent roboris atque acuminis. Id ut vitaret malum , aliam viam tentandam putavit; ac re diu multumque secum deliberata. e multis carminum generibus elegit illud, quod quatuordecim syllabis constat, ea tamen lege, ut quaeque se ptima producatur, , extremae cujuscunque

distiet syllabae similiter desinant. Haec studia domi inclusa habebat Μartellius, dum Reipublicae quaedam procuratio muneri enim Scribae Senatus accesserant alia onera extraordinaria multis ossiciis inexplicatum & constrictu nitenebat; illaque, cum licebat, renovabat. Interim Senatus, id fuit anno MDCCVII. ad tradendas humaniores litteras publico in Gymnasio ipsum elegit; nec multos post menses ab epistolis eumdem esse voluit Philippo Audrovando, quem miserat Legatum ad Clemen- tem XI. Ad hoc ossicium nemo admittitur nisi honesto loco , Sc fide ει industria cognita, quod necesse est omnium consiliorum eum esse participem ; illudque ita sustinuit Μartellius .lit summae, quae de eo orat, expectationi plane responderit. Adspectus Urbis, quo cum

277쪽

NARTELLI Us. Oxore & liberis venit ineunte vere anni MDCCVIII. pristinam hilaritatem ei rellituisse visus est. Ille magni interesse putavit, ut ad illam conjiinctionem , quam Senatus judicium inter se & Aldrovandiim esse voluerat, adjungeretur quoque consuetudo; idque sic o tinuit , ut nulla unquam fuerit amicitia con

junctior. Pari selicitate conciliavit sibi amicitias doctorum virorum, qui tum plurimi in Urbe erant, atque in primis carus iis fuit,

qui in Arcadum coetu florebant, quem in eoetum jam ab anno MDCXCVIII. fuerat comptatus. His suadere non destitit, ut morem repeterent in unum locum conveniendi, pr

ferendique aliquid in aspectum lucemque perfectum ingenio , elaboratumque industria. An

vi enim plures erant, cum propter intestinas dissensiones publico carebant. Paruerunt ii mo nitis Martellii non minus ejus auctoritate ιquam exemplo moti . Nam idem in conventu, qui habitus est in hortis Ruspoli Piluc pis in Exquiliis, dixit orationem, in qua ex posuit quo in statu res Arcadum essent; id que eo spectabat, ut aliquem impelleret ad concedendam locum certum ac stabilem , iu

278쪽

e 68 PETRUS IACOBUS quo iidem Arcades consistere possent. Hula orationi sane suavi, eruditae , politaeque ab univer consessit plausus multiplex suit datus , idque Auctori aditum patefecit ad ambestiam quorumdam , qui erant honoribus amplissimis ornati, quibusque ille non satis antea cognitus erat. Nec diu, qui vir esset Martellius, sugere potuit acerrim m illum ingeni rum existimatorem clementem, XI. qui quidem ostendit magna in gratia atque opinione sidei ac prudentiae eumdem apud se esse, tum in aliis robus, tum in eo praesertim , quod gravissima illi mandata dedit ad Cardinalem Gri-

malaium . qui iis temporibus Bononiensem Pr vinciam gubernabat. Post expleta mandata vix in Urbem redierat Μartellius, cum orbatus suit Ioanne Baptista, qui erat minimus nata trium, quos susceperat, filiorum , quique omnes ingenio ac festivitate superabat. Hunc easum doluit ille vehementer: sui vero doloris voluit extare memoriam sempiternam tumulus Italicis carminibus sane elegantissimis,

quibus Osmini in hoe enim Ioannis Bapimnae nomen commutavit mortem deflet. Doloris havd mediocre levamen suit alterius flu

279쪽

MARTELLIUS. a 6' ortus, cui pariter Ioannis Baptistae nomen dedit. Alios quoque ex se foetus non fragiles ac fluxos , sed claros aeternosque procreavit , qui, si ullus gloriae sensus erat in eo, calamitatem illius solari non parum poterant. Protulit enim in lucem eodem serme tempore poema Oculorum Iesu multis locis emendatum ampliatumque . libellum de arte poetica, V

lumen carminum Italorum , alterumque Vol men tragoediarum, nec non opusculum de ver

D tragico. Ad sensum virorum, quorum jud, cium est acerrimum , habet illud poema varietatem magnam , tantaque est copia rerum,

quibus ornatur , ut nihil possit esse dulcius iis praesertim , qui aliquam intelligentiam habent theologiae , philolophiae , atque astro

nomiae. Nam in eo multa admista sunt ex his tacultatibus depromptae quodque vix credibile est, res altissimae adeo dilucide ac poetice declarantur, ut aeque ac bellissimae fabulae lectorum animos oblectent. Omnem au tem digressionem ab eo, quod propositum est, ita moderatur Poeta , ut ex ipsa re essior uisese videatur. Idem Voluit, ut novitas quoque

hoc suum poema commendaret, illaque non

280쪽

oro PETRUS IACOB Us eam in inventione apparet, quam in eloco

tione, quae quidem splendida est atque m gnifica , sed quandoque artificiose caeditur, habetque idiotismos quosdam, qui minime displicebunt libertatis amatoribus. Ut vero Μar tellius hominibus persuaderet, cum quadam veri similitudine se finxisse in quarto libro h jus poematis, per immensum caeli spatium iα navi alata vectum se fuisse , Dialogos quosdam fecit, vulgavitque hoc eodem tempore , in quibus probare nititur , arte fieri posse , ut

liomo aliaque gravia corpora ab aere sulle tentur ac volent , rationemque tradit volat

iis navis conficiendae . Ludicram hanc , ut illa appellabat , apologiam , sic tractavst, ut in ea syli elegantia cuidam novitati conjuncta , V xia eruditio , multaque doctrina sumpta pra sertim e recentiorum philosophia splendescat Utique Μartellium in principibus numerandum esse poetis, qui hoc saeculo floruerunt, satis etiam indicat volumen carminum , quod supra commemoravimus. Siquidem inest in his

varius numerus , qui semper aures complet , splendor verborum ac sententiarum, quidam

venustatis non suco illitus, sed sanguine dis

SEARCH

MENU NAVIGATION