Caroli Lachmanni in T. Lucretii Cari de rerum natura libros commentarius

발행: 1855년

분량: 444페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

98 II

VIurido oblongus et schedae , quadratus fluido . CORPOR i corrector Oblongi. liquido quadratus.

453. NAMQUE PAPAvERIA HAUSTUS ITEM ST FACILIS

QUOD AQUARUM . ΙΙune versum Lambinus delere quam orationem emendare maluit. Acribendum est cum Mauricio Hauptio itemst facilis QUA AI aquarum . Plautus in Poenulo I, 2, 31 item nos perhiberi, Quasi salsa muriatica esse autumantur. idem in Rudente ui, 2, 46 Porrigite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem . in Mercatore II, 2, 46 vetulus decrepitus senem Tantidem est quasi sit signum pictum in pariete . Ennius apud Varronem de lingua Latina VII p. 320 Tantidem quasi feta canes gine dentibu' latrat.

455. ET PERCULSUS ITEM PROCLIVE VOLUBILIS.

Quadratus proclyre . optime Marullus P nocunsus item in proclive . de praepOSitione tamen dissentio : nam Gellius in x. 24 veteres proclive et proclivi indisserenter posuisse dicit, idque ita ut ea adverbiorum loco habenda esse satis indicet. ogit de hoc genere Madvicus ad Ciceronem de finibus p. 766, neque hunc Lucretii Versum praetermisit: vellem in Tusculanis 1v, 28 probasSet Benileianum procline sive proelii ei feri fur . proclivet, inquam, ut in Persa Plauti iI, 3, 3 die septimet.

456. OMNIA POETREMO - 458. SI MINUS OMNIA suNT E LEVIBUS . Recte IIuretus es minus o MN Bu' sunto lenitas atque rotundis. 460. PENETRAREQ U E SAXA . Hoc mirum est de sumo

nebulis flammisque dici, quibus magies consentaneum est Pungere uti possint corpus penetrareque S E E E . scilicet se penetrare in CorpuS. 461. QUOD CUNQUE VIDEMUR SENSIBUS SEDATUM.

In his primum Itali secerunt esse datum , tum Marullus quod quisque videmud , POStremo Faber Sentibus ; in quibus nihil sani est . unus Creechius recte vidit debuisse Lucretium aD firmare suida ista pungentia et penetrantia acuta semina non minus quam levia et rotunda continere scilicet eadem illa hic significantur , Pungere quae possunt corpus Nec tamen haerere inter se. hoe intellecto debuit autem hoc unus quisque intellegere in in aliquot litteris pravo scriptis mora nulla

esse potest, sed Verba iPSa sententiam Secuntur, hoc modo, quod cumque VENENUM ST Se sim , sed RARUM. itaque rara haec , quae Puncto tempore cernis Dissugere , quia Dungunt Disti by Co le

102쪽

0rpora et tu edunt senSuS , reuenum sensibua sive Sensuum esse dicuntur . Sic in libro vi, 974 Denique amarocinum fugitat m et timet omne i ,sentum 2 nam saetigeris --δ acre venet isma. Varro rerum rusticarum libro I, 2, 19 eius enim satiram me fructuis renenum . 45, 2 renenum mim gelum radicibus t rellis rub terra , et sup a rimultis . 5l,l itaque amurca solent perfundere e ea enim herbarum et formicarum et talparum ve

llenum .

465. MINIME MIRABILE DEBET . Aut Periit lite versus, velut si hunc fingamus ex libro V, 487 , E e , quod evr sua terrai corpore primumst : aut, quod Verius puto, Scribendum est mirabile M ADEBIS. quem admodum ilic debet, ita in i, 758,iles scriptum est pro Dbebis . minus bene Marullus est in hime mirabile habendum.

466. NAM QUOD FLUVIDUS EST , E LEVIBUS ATQUERET DIA EST , E LEVIBUS ATQUE RUTUNDI ADMIXTA

p0 Lollis CORPORA . olim impressi et Marullus unde suo est sumpserint ignoro . Ennio quidem concessum suit ut iliceret Dum quidem unus homo , Romanu' toga . Super racit.

sibi Lindem annus ad Festum p. 673 un quidem ultima non eli litur' inquit, 'ut saepe apud Ennium.' ita divites locuntur, qui thesauros Suos nolunt recludere . mihi unus ex eodem genere Versus Ennii innotuit, Insignita fere tum milis militum octor ceteri poetae nihil eius modi admiserunt, quid quod ne ex altero quidem hiatus genere ullus Ennii versus extat: cui plerique Lucilium in primis studuisse non recte 0pinantur : nam huius ii VersuS quos habet Porphyrio addoratii sermonum I, 3,l24 intellegi non possuut, nisi inter AElim hau insulcimus qui Pronomen ; non dum etiam qui hareo in habebit , Formosua dires liber reae solu' vocetur ' neque apud Nonium p. 16I, 17 scribi debet Infamiam inhonestam, sed infumam egestatem turpemque odisse popinam, ubi libri habent

infamam honestum; neque ibidem p. 398, 33 Samiam ibi , sedi hoc modo , Hanc ubi vult male habere , ulcisci pro Scelere eius, Iratam sumit homo Samiam sibi, 'aitophele' inquit, Praeeidit contem , testisqNe una ammini ambo , eum in libris sit famiam ibi ammotelo inquit. hoc tamen altero genere Tibullum ac propertium USOS esse non nego : neque id a Martiale abiudiearitum est, qui scripsit in ui, 3 Aut veri faciem, aut thmiacula tura e sed apud Catullum 97 2 Itali recto ne addito

103쪽

Utrumne os an culum olfacerem Aemilio . tertium genus non

nisi in monosyllabis locum habet : neque enim Ennius scripsit Qui tum virebunt homines atque aertim agebant, sed Gellio testo in xu, 2 Seneca in Bruto Ciceronis 58 legebat atque nerum vitabant . in versu Lucretii altero e praepositio quia ferri non potest, Marullus scripsit at . Wnheseidus es; quorum neutri locus est nisi addito Atint . porro lenibus a que rutundi' o laeta simile est illis apud Vergilium monstris . quae ianstuduin procurata Sunt, Limina tectorum et medii' in penetralibus hostem , Infer se coiisse rim' et decerenere ferro . Deque tamen scribi potest, ut Mamillo et ceteris placuit, levibus atque rotundis miria: nam illa corpora ipsa rotunda sunt, certo globosa 469 . neque rotundis mixta , sed missa avrea lenibus47 l . itaque liaee verba, atque rutundi, dubitari non debet quin ex superiore versu male inculcata sint: sed in eorum

locum quid sustici debeat praetor sunt , quod deessis dixi,

satis certo constitui non poteSt. hoc tamen apparere Puto, eum poeta illa levia atque rotunda ideo sudori maris convenire dixisset quod esset fluvidus, nunc neceSse suisse ut Corpora nSpera et globosa ei non eae eadem causa adesse significaret . quaro mihi haec sententiam satis recte exprimere videntur, Eae lenibu SUNT AI IUNDE. Sive de terrain admista doloris Corpora. quamquam Sic quoquo mirationem sapiunt illa doloris Corpora , quae Sunt pungentia sensus et laedentia. haeo si cui tam breviter dici potuisse non videbuntur, leviabus quoque OX VerSu priore hue aberrasso existimandum erit : omnia enim Plana erunt, si ita Scribemus . Nam quod fluvidus est, e levibua atque rutundis Est, et sensibu' sunt ni tinde admixta dolori Corpora.

468. NEC TΛMEN II ΛΕC RETINERE HAMAT NECESSU.

Haec omisso quadratus amat e Itali ΠΛ ΜΛ TA. RETINERI Lambinus secundum versum 454. necessu non videtur Latinum esse : non tamen Sufficit, quod oliin impressi habent. necessum , quod Marullus male coniunxit cum Scilices esse. recte Antonius Marii necesse est, nisi malumus NEC EARUM ATaut necessust. dixi Supra ad librum 1, 1ll. 469. cuM SQUALIDA C o N S T E T . Olim impressi o o N a

magis. sed aliter potius loqui solet noster,' Wayefiel lus

104쪽

inquit: idque ei Elchstadius et Forbiger , qui ne ipsi quidem

hoc poema umquam legere, adcredunt.

476. INQUIT ENIM RUPERA TAETRI MORDIA VIRI.

yriseianus p. 722 LINQUIT Sivo Liquit enim supra tetri r si a risi . Servius ad georgicon i, l29 item Sergius p. l SI ' et eledonius p. 1898 , tetri sui MonDI A riri. Priscianus p. 1258 Eri primordia viri . risi Lucretio adscribunt Marcianus Capella libro 111 g 305 et Cassiodorus p. 2323 Pulschii. sed hunc

versum non auo loco legi interpretes non animadverterunt. dam umor dulcis eo percolatur , Aspera quo magis in terris istertacere possint: sed eum hoc consilio taetri primordia viri supra relinquere absurdum est. Marullus dederat quod magismunt, Lambinus Humor dulcit et quo massis ponunt.

483. NAMQUE IN EADEM UNA CUIUS VIS IN BREVI

TATE CORPORI A . Lambinus cuiuscuius brevitate; quo geneum quis veterum usus sit adhuc quaero , neque eum sibi dotum esse Madvicus testatur ad Ciceronis librum de finihils IH p. 423 ; quamquam video esse in glossariis Labbaei. praeterea tu eadem una intellegerem , si de brenitate iam insuperioribus dictum esset: nunc particulam copulativam desidero . quae cum ita sint, Scribendum puto Namque eadem illius cuiusvis in brevitate Corporis.

486. VEL PAULA PLURIBUS AUGE. Corrector quadrati et impressi PAULO. 488. TRANSMUTAS DEXTERA LEVIR, OMNI MODI EXPERTus ERI s. Quadratus ab antiquissimo correctore TRA N S- xv TANA . in eodem libro levius e correetor recentisSimues

supra adscripsit laevis . deinde Marullus omnimode repertus fueris; quod vocabulum ille quo auctore posuerit nescio : in frontonis quadam ad Marcum Caesarem epistula p. 37Maius

edidit Vale , et me, obsecro, omnimode ames qua loco gua Scris. 0κη 1 MODIA LambinuS. 495. con DORIA AUGIMEN. Itali et impressi AUGMEN.497. DIATANTIA FEMINA . Corrector oblongi SEMINA .Rox quadratus Neq. in , apud Nonium p. l36, li Nepieadam. 499. NON POSAE PROBARE. MarulluS PROBARI. 50l. THESSALICO CONCHARUM TECTA COLORE . Ea

Rae his praemissa sunt in scholiis Veronensibus ad Aonuinos vi 2bi exhibentur . in his Marullus tincta, quod cum ab Di ita Corale

105쪽

Oudendorpio ad Lucani librum x 491 probari dixit Forbiger, mendacium dicit: illo enim rectissimo legendum coniecit

TACTA colore. 502. AUREA PAVONUM RIDENT IMBUTA LEPORE SAECLA NOVA RERUM SUPERATA COLORE IACERENT .

Quadratus superata colora . Franciscus Medices RIDENTI k-pore et N O V o rerum colore, probante et valde laudante Petro Victorio, et quidem, ut recte Lambinus, annotat. in epist. l9. lib. i5:' Forbiger, ut potius beno scripta pravo descripSiSSequam ipse aliquid examinasse argueretur, haec ficticia posuit Vistorius Epist. xv, 19.' sed Lambinus eum optima emendatione orationis vincula tolli videret, ante Aurea in fine ver-Sus scripsit ei; quo ipso nihil effecit nisi ut poeta barbaricis VeStibus et purpurae ineptissime aurea pavonum saecla adiunxisse videretur. hoc certe evitaverat Marullus, cum non Satis perite scriberet Iam tibi pavonum rident imbuta k-pore ς Sedulo quae rerum superata colore iacerent. Petrus B mannus ad Petronium 55 p. 355 Aurea pavonum ridenti imbutulepore Pepia . sed ne hoc quidem serri potest nisi illo Lambiniano et admisso , quod in versuum hexametrorum fine ponere solis inter poetas satiricis licet. quanto rectius erat haec omnia cuin Marullo ad purpuram referre , sed hoc modo, Aurea , pavonum ridenti IMITATA lepore Saecla . haec enim locum habent in purpura Tyrio colori simili , de quo Plinius in libro naturalis historiae ix, 38,62 Laus ei summae in colore sanguinis concreti nictricans adspectu idemque Stupectu refulgenS. aurea autem Purpura, id est auro Ornata Sive auro picta , iterum , nisi fallor , Lucretio dicitur in versu huius libri 829. in v l428 vestis Purpurea atque auro signisque ingentibus apta. 504. ET CONTEMPTUS UDOR AMYRNE. Antonius Marii et Brixiensis editio ODon. OblonguS Smirne, neuter zmymae. smurna est in l. 16 g 7 D. de publican. xxxix, 4 . alii dixerunt murram : ita enim Vocabulum scriptum exhibent codices

Plauti, Varronis de lingua Latina vi p. 264), Horatii. Vergilii , Propertii, Plinii, Martialis , neque aliam scripturam

Priscianus novorat . in euangeliorum Latinorum codice saeculi noni uno myrram semel inveni, in antiquioribus alberum ConStanter Scriptum . mura ratae potionis in duodecim tabulis mentionem suisso Varro testis est apud Festum p. i58: sed Disitig Cooste

106쪽

Ennium hoc vo rebulo usum esse Herigbergius solus scit; qui ad Propertium I, 2, 3 myrrha scribendum' inquit recto Chr. Baebius admonet; murra enim , quod Lachmanno Plaeuit , lapis est, non herbas alia denique Ennii. alia Propertii orthographia hie et cavillationem et gravem in myrrha herba errorem sortasse evitasset , si aut Forcellinum in myrrha quoque , non tantum in murrha, consuluisset, aut Philippi Uagneri orthographia Vergiliana usus esset, qui de murra

dixit p. 485.5l2. QUAE QUONIAM NON EUNT , REBUR REDDITAeERTA FINIS UTRIMQUE TENET RUMNAM . Sic VeistreS;

quod cum Lambinus et Uavercampus ante Oculos haberent, alter levitate ductus non vidit, alter stoliditate torpens notandum non duxit. Autonius Narii, impressi, Marullus, nouaunt in rebus reddita. hinc Wahelieldus , qui hic solus aliquid vidit, quin rebus reddita certa FHis utrimque tenet mmmam, itaque Elelistadius et Forbiger ; qui si Latine scissent, scribere debebant SED, non quin . 514. MATERIEM QUOQUE INFINITIM. MarulluS FINI-ris. Materiam Primus, quantum reperire potui, Faber; quem recentiores secuti Sunt Supina neglegentia.

5l5. DENIQUE AB IGNIBUS ΛD GELIDAS II IENISQUE

pavi NAH FINITUM sae. Finitum interpretibus videtur essod finitio . hoc si quibus Latinum videbitur , Certe pruinaS ye das hiemisque inepte dici latebuntur. itaque perspicuum est, ubi legitur hiemisque, ibi vitium esse . neque dubitari potest quin huius vocabuli pars extrema esse debeat usque e Sed ante hanc vocem illud ipsum spatium , quod Lambinus intellegi voluit, scribendum est, vel potius, quia porro retroque mensum ac determinatum dicitur, iter; hoc modo, Doniaque ab ignibus ad geli 3 ITER UAQu Epruinas Flauumes retroque

pari ratione remensumst. Si C enim quadratuS, remen Sumat, ob-l0ngus remensvit, ut in III, 668 quadratus putandust. 5l7. OMNIA ENIM CΛLOR AC FRIGUS, MEDIIQUE TEPOR Es INTER UTRASQUE IAcENT. Omnia: i. e. Omnis an-

νυ est calor , ne frigus ; nihil aliud.' ita hic Wahesieldus.

tamque ridiculum interpretem nOStrates Venerabundi secuntur. Marullus finis enim, Lambinus Finit. Verum est Anni imini eator ac frigua οῦ ambit creata , quorum Summoui e lenthinui tepores . mox Marullus Iuter utrumque . Wakosieldus Diuitiam by Corale

107쪽

morem suum tenens utrasque: nempe tempestates nihilominus idem Wahesieldus, supersua coniectura' ut videtur Forbigero, verissimum iudicavit Scripsi sese poetam Inter utraque tacent. i. e. Interiacent ex utraque parte qui quoniam Lucretium, ut dixi, numquam legerat, hane tmesin ceterisseX locis, quibus inter utrasque scriptum extat si ii, 306 v, 472476 839 vi, 362 1062ὶ, non convenire ignorabat . at hoC Certe videre poterat, ne hie quidem utraque locum habere, nisi quinque orbis terrarum gonas fingamus, de quibus Lueretius nihil usquam dixit . utraque enim , de quo agetur ad librum vI, 517 , Nonius reete interpretatur utrimque vel utrobique , quamvis librarii prope singula eius verba corruperint in hune modum, Utraque pro utrimque vel utrosque, P. 183,22.

sel versibus Lucretianis commodi SSimum eSt INTERUTRAQUE iacent, item Interutraque igitur cum caeli tempora conriani interutraque ita Mint, et Cetera Similiter . ex eo genere vulgaria sunt autea , P tea , interea , praeterea , WOPterea, ante

hac , posthac : et fuere olim plura, ut Praeterhac, postilla, asCersum ea . hoc quod ultimo loco posui legitur in edicto de Bacchanalibus 24 , set ques esent quei arvorsum eau fecisent

quam Suprad Scriptum est . potiea Propterda et cetera quonam accentu proferenda Sint sciet qui veterea adeo secunda acuta

dixisso e Paulo diacono didicerit p. 16.520. ANCIPI Quo NIAM Muc RONI . Itali et impressi A N C I P I T I, ut in VI, 377 . mucrone primus Marullus , ut in V, 1274 . rationi uterque eodex in vI, 66 , quadratus minus recte

in III, 74 ante vocalem brevem et plane vitiose in i, Iret . in edicto de Bacchanalibus versu 22 in Ooventiouid. in lege Thoria 23 qtwire ab eo heredire eius is ager locus testumento hered tuti deditionive obuenit obvenerit e . in Servilia p. 67 de sanetioni holusce legis. in Iulia municipali 38 pro portioni.

IN IS . Quadratus sumps et rosulis . in libro vi, 378 Hi NoFLAMMis illinc . deinde Itali , item impressi, male inseum:

Marullus insessa, quod dubito an tam antiquo scriptori non Satis conveniat . recte Lambinus INFLATA pruinis: itaque

poeta ipso iisdem verbis in v 760 loca flammis infesta . hoc igitur iure probavit Fridericus Iacobus ad Aetnam p. l66.

108쪽

diu ante 479 Uterque ducat. sed credibile non est poetam tam parvo intervallo eosdem versus iterum ponere Voluisse. praeterea quoa laic docet eiusdem sormae primordia infinita numero eSse , idem paulo post iterum exorditur, 529 Protitius ostendam; de quo nequis dubitare possit, re demonstrata subicit 567 Esse igi tir genere in quovis primordia rerum Infinita

palam est . itaque apparet , si formam et vincula Orationis respiciamus , aut hos Septem Versus Superesse aut tres quilios secuntur . at hi septem versus novum et primarium rei argumentum continent : qui hos secuntur , a Gassendo, ut Creeellius observaVit, praetermissi, ipsam rem non Satis perspicue expositam exhibent , in qua senemum singulorum significatio praeteriri non debuit. scilicet καθ ἐκάcTHM cxμ- Maricles 1Πλuic ἄΠεIpol εlciti 1 TOMOl. Toic Λε λia popola orx 1ΠλωcόΠεiroi, άλλὰ MONON 1Πε'lλHΠTot: sic Epicurus in Diogenis libro x, 42 . nihilo minus ea quae re probiora sunt, ut dixi, magnam habent ab oratione minus apte conexa Offensionem. itaque perspicuum sit Lucretium primum quidem istos tres versus minus eurioSe conceptos posuisse; quos cum poStenemendaret, hic ut alibi laetum esse ut ad illud incommodum, quod e versibus non eleganter repetitia oreretur , non Satis attenderet. 529. UERA I Bus os TENDAM . Hoc quia serri non potest, apte faciemus PROTINUA . quamquam si Cui versuS unus Vel plures excidisse videantur, ne hoc quidem improbabile. hoc tantum cavere Volui , nequis inficetum Marulli commentum laudaret, quo scripsit Quod quoniam docui, nunc suaviloquis, age, paucis Hersibus ostendam . editorum fraude ac stultitia evenit ut lexi cographi scire non potuerint se Marulli vocabulum , non Lucretianum , in ordinem recipere maliloquum. 53l. UNDIQUE PRO TELO. Hoe verSu DonatuS usus est ad Phormionem Terentii I, 4, 36.533. FEcu NDAM QUE MAGIS NATURAM. Lambinua

535. MULTA LICET GENERA EA SE IN EO . Marullus GL NE RE , nescio an Primus . certe Forbiger, qui hoc omnes editt. vett.' habere scribit, verbis peccat, Gerardua tacendo: nam in Voueta est genera , neque aliter Avantius et Pius, idemque Veronensi adscribunt Havercampus ot Wakesieldus. 53is. Sic CTI Q U A D R I P E D u N . Sic tia scribatur an sicut Diuitiam by Corale

109쪽

nihil interest , quoniam atonon est hoc ut Inonosyllabon quod comparationem indicat . itaque in libris antiquissimis si-f eut in littera secunda inter duo versus divisum observari:

nec minus recte Horatius sermonum II, 2, 68 post sic Versum incidit, Saevita erit, nec sic ut simpleae Naevius unctam. Sed Curveteres sub uno accentu sicuti potius dixisse credam quam sic uti, nullum CauSam inVenire possum : nam grammaticis inde a nono post Christum saeculo quomodo Vocabula distinguere libuerit non curo . iam vero sic uti in Versu hexam tro ante eonsonam poni non posse apertum est, ante Vocalem quam non facile admitti possit ad versum huius libri 322 dixi . itaquo hoc loco recte Benti eius SI cuae quadripedum . sed grammatici nostri poetas quosdam antiquissimos

in hac re ceteris audaciores fuisse volunt. Et verum est ita

vulgo seriptos quosdam Versiculos ferri; Ennii, Sic uti riqviferat vas vini dimidiamin, apud Gellium 111, 14; Lucilii, Sic uticum primus ficos, apud Nonium p. 154, 27 , et Sic uti te , qui ea

quae speciem vitiae erae putamus, P. 173, 22, item Sic titi mechanici , apud Festum p. 206, 27 ; Lucretii hunc, Sic uti quadripedum, et in iii, 816 Sic uti summarum summast; item in Milite Plauti 111, 1, 130 trochaicum , Sic uti merci pretium statuit, et Asinariae primum apud Nonium p. 393, 20 Sic uti tuum sis ranicum natum tuae . sed mirabile est hos poetas in primo tantum pede hoc amasse , non in quinto: et multo magis mirabile, quod grammatici vafre dissimulant, cum eosdem poetas tum alios breviore quoque forma iisdem condicionibus usos esse . Ennius apud Ciceronem in Catone 5 14 SLeut fortis e os . Cicero ipse in Arateis lai Sicut cum coeptant. Lucretius in V, 36l in eodem versu qui crat in tertio , Sicut summarum inmma est. Manilius in ri 483 Sicut naturas . Silius in Vi, 553 Sicut sangit ea. in Herus ad Leandrum epistula 93

dum sicut scribis amemur . Lucanus in m 638 nec sicut vulnere

sanguis . Plautus in Captivis v, 1 15 Sicut tu huic potes, pater mi . Epidico 11, 2, 87 Sicut cras hie aderit. Bacchidibus iv,4 67Sicut diois . Trinummo 111, 2, 59 Sicut dividi faciam . Aulularia ii, 4, 15 Nempe sicut dicis . Mostellaria II1, 2. 84 haec sunt sicut praedico. in Asinaria libri nostri Sicut tuum vis . Menae limis, in prologo 74 Sicut familiae . Trinummo ii, 4, ire Sicut form-- orum . III, 3, 76 Sicut praecepi . in Milite 1v, 1, 27 quo lubet.

sicut Soror.

110쪽

hω : idem in V, 1303 boves lucas turriso corpore tetros Anguima- κω ; ubi tuetras scribendum docebo . sed anguimauus utroque genere Servandum est, nisi nobis libet veteribus, quid dicere debuerint. Praecipere . Priscianus P. 7l8 haec mian , filiivδ manuεἰ ea quo compositum eius declinationem sequitur, hic centimanua, huius centimanus . nobilem scriptorem Lucretio excepto nullum cognovi , qui alia dixerit quam recto et

quarto caSu censimanuS , centimanum , unimanum: minuS Probatorum sunt longinianus, aequimanua . aequimunum , in gloS-sariis ambimanus , Iulii obsequentis lΙl puella quadrimana item 73 Pueri quadrupedes et quadrumanes. in Arnobii libro 11

p. 97, ubi est non infantes sub uberibus matrum cente Mirios legiatis edidisse vagitum ' legendum existimo censiman . 54l. QUAM IUBET EATO. Corrector quadrati et Brixi ensis editio quam LUBET.543. .CUI RIMILIS TOTO TERRARUM SIT ORBI. Sit quadratus non habet; cuius corrector secit non sit in orbi, neque aliter Antonius Marii: impressi non sit in orbe . malim NULLA sit orbi. 547. QUIPPE ETENIM HUMANT OCULI . His Wakesiel-dus Benileium vitii notam apposuisse refert; cuius iudicium eum ille recte probasset, Forbiger quum libri omnes illud

oeulei tueantur' , inquit habent autem omnes oculi , oculei nullus . nihil equidem novare ausim. ' in hoe ille cautos quosdam ae prudenteS, qui se criticos dicunt, ingenii sui probatores inveniet: nos interi in cogitemus quid poetae menti consentaneum fuerit scribere ubi nunc sunt illa absurdissima , sumant oculi . itaque hic ante omnia si coniunctione opus est, quae in primis litteris inesse debet . tum rei nihil aliud aptum esse apparet ni Si hoe , Quippe etenim, ri arte aliqua efficiatur jinita per omne Corpora iactari uui genitalia rei. Unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt ' dixit in rohuius modi Lucretius machinari et corripere . in m. 944 Nam GPraeterea quod machiner in renitimque . in v, 247 Illud tu his rebuδ ne corripuisse rearis Me mihi. huic loco quid conveniret, mihi stati in , ut eum consideravi, apparuit; quod longa et operosa meditatione quaesitum reperire 9OSSe neminem puto . est autem paucis litterulis immutatis scribendum

SEARCH

MENU NAVIGATION