장음표시 사용
281쪽
nem esse super terram , sed locus ac tempus
eorumque Vita , cum quibUS conuersamur.
lurimum in aduersis mederi. Ut nosti, solent. egimus etiam , complures sanctos uiros se a tumultu strepituque hominum separasse , ut Deo coniungerentur. Christus quoque saluator noster, cuius omnis actio est nostra instructio,
homines saepius declinauit suisque discipulis iussit, ut de una ciuitate in aliam fugerent. Duinhitabis forsan, quid de sacerdotiis meis fiat. Aut cedam amicis aut ex ipsis mihi de necessariis prouidebo , ita tamen, ut in hisce prouidendis nihil negligatur. Interrogabis fortassis:
quare hanc uitam, quam inceperam, non continuauerim y locus is , ubi habitaui et solitarius erat, longeque ab Urbibus remotus ac to ius igne consumtus. Nosti enim, urbes mulistas habere commoditates, quibus in solitudine carendum erit. Experiar etiam , me hominem fere sexagenarium esse ac fortassis delicatius enutritum , quam ea solitudo ferat. QMdsi saluti corporis quoque prospexero, non mihi, contra diuina praecepta agere uideor. Habes itaque secretum arcanumque mei pectoris , quod adhuc nemini aperui. Quid de hoc
sentias , te ob nostram amicitiam obtestor ac rogo, libere aperteque , Ut decet, rescribas. Nollem enim ego in hac aetate , in qua sum constitutus, quicquam aut temere aut praeci panter agere, nec aliquando dicere : non putaram. Quod ad rem literariam spectat, cuperem ob tuum nomen amoremque bonarum
282쪽
Iiterarum, ut omnes NaZianzeni sermones tra- l. ' duceres. ne cum eum mancum haberemus,
magis desiderium nostrum incendisse, quam extinxisse uidearis. Reuch lin tres dialogos de ea hala hebraice , latine ac graece a se con scriptos impretaribus tradidit, rem , ut ipse scribit, prius a theologis nostris non uisam. Caussa sua nondum in portu est. Noster Hieronymus ImhosF plurimum dolet ob aduersitatem, quae sibi accidit ae quam nosti. Deus emciet, ut cuncta, quae patimur, nobis Pr sunt ad aeternam beatitudinem consequendam. Vale ae me ama. Augustae XXIlII Febr. in
ipsis bachanalibus. Anno S. MDXVII. vi. Abiicit e stiliam vitae in fleatio transigendae. Salutem. Fisi semper mihi gratissimae sint
M tuae litterae . nelcio, sit unquam gratiores ad me dederis, quam .eas, quas nuper a te accepi. Significasti enim in primis mihi aduersam tuam ualetudinem, quam licet aegrotulerim animo , gaudebam tamen ita te eam tOIerare , ut a benignissimo saluatore nostro te per flagella suae misericordiae eorrigi existima, res , seu forsitan, quod Opto ac expecto, uirtutem tuam probari, quo maiorem gloriam in futuro saeculo consequaris. Patior et ego aegritudinem , quam et eo animo, quo debeo,
fero ; incipiunt mihi oculi caligare, fortassis ob senectutem seu lectionem frequentem. aut pituitam , quae me iam plures annos mole.
283쪽
n stat. Sed ego non tanti corporis ualatudinem ut facio, quominus aliquando lectioni incum-ra ham : sentio enim tecum , parum aut nihil uian uere nos iuuare, si studio earendum sit. Nolo tas men te latere,esse apud nos ciuem,qui eo morbo. quo tu, laborauit. atque ad thermas Marchion num Baden tam sanitatis eaussa profectus est t, is ita se curatum esse asserit, ut iam octo annis, elapsis eam infirmitatem non senserit. Vtinama ea aqua et tibi mederi possiti Quid uero dei, mea consultatione senseris, adeo beniuole, d a cie ac grauiter mihi depinxisti, ut et me mihil met ipsi restitueris, ac penitus , tum in animo, tum in ea uita , quam uiuo , quietaveris ac firmiorem conflantioremque reddideris. DEO sit gratia , sine cuius et nutu et auxilio hoc factum fuisse minime existimauerim. Fateori enim, uerum esse, quod prudenter mihi scri- , psisti. fragilitatem nostram minime sua sortei Contentam esse, nec nos in hoc turbulento
Pelago quiescere posse; nec ad eam inpassibi- ., Iitatem ut ita dicam deuenire posse, quoad. Uiuimus . quam expectamus, quam si quisse in monasteriis consequi posse cui nuper apud quempiam de faetione monachorum legi
Tat, non minus decipietur, quam Iudaei d Cipientur, qui aduentum Messiae expectant. Colluetandum itaque nobis cum aduersariis nostris erit, atque certandum , quo uictoriae coronam consequamur ' nec magni refert, quo tramite curramus , modo ad Deum propereismus ; quod ut faciamus . sua nos gratia utia Κ e nam
284쪽
nam praeueniat ac prosequatur. Vale ac me, ut facis , ama. Augustae XX Martii Anno Salutis MDXVII. Aegrotat episcopus noster, ut timeo, ad mortem. In qua simus perturbatione constituti , tu optime . pro tua experientia , conficere poteris. Deus cuncta pro sua uoluntate disponat.
se vitae eram haud mutataram, iterum declarat. Salutem. uod tardius forsitan, quam ex/pectasti, ad te scripsi, ea causesa est, quod hisce diebus fuimus occupati in praeficiendo pastorem ecclesiae nostrae ; Utinam eum cui spero praefecerimus . qui P tius seiat prodesse . quam praeesse. Caeterum quod de mea uita solicitus es tibique cordi est, tibi ago habeoque gratias immortales; facis enim . ut de te sum fisus. Sequor itaque constanter et Λpostoli et tuum consilium; maneboque in ea uocatione . in qua sum uocatus utarque praesenti temporis momento. diuina fauente gratia, quam Optime possum , meque fi quenter diuinae misericordiae commendabo; speroque ac mimine dubito, cum hoc egero, Deum non latςre . quam duram mihi prouinciam inhabitandam ac administrandam tradiderit; infinitamque suam bonitatem meam malitiam longe superare, et si quid aduersi evenerit feram eo animo, quo iube , Deoque meas sciri
licitudines committam. Si quid de bonis
285쪽
pstem , vernacula lingua, quod obta -i ς0mmunςmque utilitatem in laxmam linguam transferri curaui. verum eum . m , an in ea tralatione erratum sit si tibi otium fuerit ac admiseris, tibi translationem
P tym , ut pro tua industria aut
aliorum, si quos scientes utriusque linguae anud te habueris, eum libellum legas, ac si Quid e
ommunem utilitatem, si consulueris, in lu-
Augustae xxiwia L. simus agat rescribe Aquitae lx Maii. Anno salutis MDXVII.
Mum te ab infirmitate tua restitutum
286쪽
esse, multisque diebus a scribendo atque I gendo abstinuisse ; ita uero a medicis iussum fuisse: quid ad ea tibi respondeam , quod te lateat , in praesentiarum non satis mihi constat. Nosti enim, mi milibalde, et sanitatem et languorem , nec bonum esse , nec malum, sed indifferentia , ac pro sustinentium diuersitate , bonum ac malum fieri. Si igitur diuinae uoluntati , ut scribis, non aduersaris , teque hominem esse memineris : non dubito . quin tua ista corporis infirmitas ad firmiorem, animae sanitatem te deduear. Bene quoque ac prudenter te egisse existimo , quod studia
consueta, contra medicorum iussionem , resumseris: nam qualis , quaeso , commutatio , ob corporis imbecillitatem animae cibum subtrahere, ac ea se consolatione fraudare , qua infirmitates potissime releuantur. Feras ergo eo animo , te hortor, tuas aduersitates , quo scribis; nec dubites, si hoc effeceris , diuinam gratiam tibi non defuturam cuKctaque in bonum te cooperaturum esse. Quod de litteris mihi scripsisti , gratum fuit. CV- , pio itaque tum me orationem istam Francisci Pici, etsi eum parum possie proficere apud n stratem clerum timeam ob mores eorruptos ac pene in naturam deductos; licet et ego existimem, in hisce curandis nullum emcacius reis medium inueniri posse , quam si clerici ad lectionem reuocentur. Erasmi quoque commentaria super Paulum, cum summo desiderio, Oxpector pollicitus est enim , in eo Ope
287쪽
re, se ostensurum esse, quantum et in latinis et graecis litteris profecerit: tametsi comis plures ex nostratibus eum theologum philosophumque esse negant, quibus ego assen
serim, si de sophistica ista ac spinosa theologia, qua nunc abutimur, loquuntur. Audiui Pont. Max. decreuisse, ut nullus in futurum in ordinem fratrum minorum assumatur,nisi fuerit cui ipsit alunt reformatus. Forsan et prae dicatores aliquando reformatorem inueniunt, qui eorum insolentias compescat. Cum lihello Marsilii de peste nolui te in praesentiarum molestare: quamuis uerear, ne is, qui
transtulit, nimium sibi ipsi sit fisus ; Longo-hardus quoque est , ae ea cui nosti) lingua
non omnino cum Τoscana concordat ἔ ob eas
caussas hactenus distuli librum edere. Quae de nostro Cocleo scribis , partim placent, partim displicent. Noliem, ut tantopere a te a Uara ista ac sancta theologia dehortaretur; nec eam adeo sterilem inutilemque censeres: noui ego complures praedicatores, ut appellant, uacare ; ac messem quidem multam, operarios uero paucos esse. Est Cocleus noster uir doctus ac bonus , qui et uerbo et opere Hocere ac sibi ac populo prodesse posset ' nec diuitias , nec mundi honores eum quaerere puto : poterit tuo ac amicorum suorum fauore
consequi locum , qui facile satis sibi faciet;
quod si sibi mea quoque opera fuerit necessiaria , eam ultro offero ac spondeo. Quod ue. ro contra Iustinianum scribit, mihi uidetur cum laruis
288쪽
laruis certare uelle, ac, ut scribam quod sentio . bonas horas male collocare. Stephanum Nigrum, nec Plutarchum de exilio Vidi : fac , ut cum Nari angeno ac dialogo Luciani prodeant in lucem. Vale, mi milibalde , ac cum tribularis , clama ad dominum et exaudiet te ;et si1 non sanitatem ac tranq ilitatem retribuerit , tibi persuadeas, ob suam benignitatem longe potiora tibi retributurum esse. Iterum
Vale. Augustae XV Iunii Anno salutis MDXVII.
De Erasino, Luciano, sophista aduersario Echio. S. Δ ccepi litteras tuas cum apologia Erasmi ac quaestionibus mitenbergae disputatis , quae omnia mihi granssima fuere , licet gratiora essent, si et mihi .rescriberes , quid pro hisca rebus , quas saepius mihi transmittis , impenderis , quo et ego qualitercumque
tibi uicem rependerem. Piscatorem tUum, non ut tibi blandirer, laudaui, nec ut tua ne-i sciretur uirtus: sed potius , ut te in tuo instituto firmarem ae alacriorem ad perseuerandum redderem : neque enim abnuerim , tuum LVeianum utile dulci miscuisse, suisque scommatibus lectorem plurimum Oblectari ac detineri.
Pro tua tamen eruditione ac industria te homtor ac rogo . ut et aliquando in transferendo
operam ingeniumque ad n ,stras litteras , id est , sacras earumque scriptores transferas 3 sicuti et te aliquando incepisse scio. Poteris enim et in hisce et tibi ac compluribus prodesse; nec eloquentiam in hisce, ut audio, de-
289쪽
siderabis, praecipue in Narianeteno ac Chrysostomo : quoniam opera adhuc eomplurima apud Graecos latent, et qui et docti sanctique uiri fuere. Sed haec pro mutuo amore nostro iate monuisse, quaeso , aequo animo feras. Consilium tuum, quare sophistam istum aliis miscueris, non reprehendo , maxime cum eum loco cloacae in tuo opere collocaueriS,Utpote e cuius ore nil praeter spurcum ac detestandum egeratur: nam qualis scribendo sit assecius , ex suis ineptiis nosti: qualis uero in pronunciando se exhibuerit, paucis accipe: nam dum ad orandum pulpitum ascendere uel let, induit se capitio illo theologorum pellibus caprinis suffulto deerat enim ei aliud ob suam profusionem ) ac longam post se caudam trahens . motuque eorporis nihil aliud, quam histrionem agens , et cum udis suis labiis ob innatam ac continuam temulentiam Ora re incepisset, proh quales clamores audisses, ut, si affuisses, dixisses , eum Stentora uin cere uoluisse : aliquando uero adeo submisse mussitabat, ut quid diceret , nemo audiret seu intelligeret. Misit nuper huc impressori hus nostris suam illam theologiam negatiuam, quam . ut audio, inscripsit Commentaria su per Dionysium , quam tamen uidere nec UO-lui, nee desideraui: uerum eum impressa fuerit , tibi eam mittam, ut uideas, unde furci fer iste eam depilauerit, qui nemini parcit, eum ipse se penitus alienis pennis, ut Aesopica cornicula , Ornare studeat, nec nostro Reich- lia
290쪽
in in meris suis naeniis, quas cui saepe Ioin eo miraculi enarrat ) Friburgae uicesi mo secundo aetatis suae anno deblaterauri. Sed ualeat monstrum illud nulla uirtute a uitiis redemistum. Lauream tuam triumphalem , Una cum libro ac aliis rebus adiunctis . de quibus caeteri ac tu Praeposi tusque adeo soliciti fuistis. curaui , ut nuntio , quem ad me missisti . raderetur. Si tu sciri , eui mandatum fuit pace tua scripserim curaris, ut nuntio primo hie satis fultat factum , forsitan ea cura careres e sed ita uiuitur. Ea itaque, quae mutare non possumus , aequo feramus animo. Mec culpemus. Vale ac me ama. Pene oblitus fueram tibi de Apologia taxasmi scribere , quam etsi Mondum totam perlegerim , quae tamen ita mihi placet , ut o mnia Erasmiana. Visus e si enim mihi in ea ut paucis tibi mentem meam significem luce clarius ostendisse e quid interiit eum , qui Mercurium in corde tantum , ae eum , qui et in corde et in ore geriti Vellem . ut tandem nobis sua in Paulum commentaria communicaret, quibus uix aliquid cum maiore desideis rio expectaui et desideraui: siquid de hisce aut aliis bonis litteris habes , fac prout es Mitus. Iterum uale.
m. Mui episcopi August. inausspicata initia. s. duod tuas litteras, Persico more , non Mine munere me adire uoluisti , non
