Historia Majoris Britanniæ Elektronische Daten : tam Angliæ quam Scotiæ, per Joannem Majorem, nomine quidem Scotum, professione autem Theologum, é veterum monumentis concinnata

발행: 1740년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

71쪽

is Gestis Sco TORUM. LIB. L

' verterunt, consilio eruditissimi pariter & optimi viri Si bis doctoris Theologi. Nolebant mulieres illae includi,

sed scholasticorum consortium admiserunt. Unde graVesviros scandalietarunt. Quocirca eis ejectis, & aliis Coenoe hiis impositis earum loco studentes inopes positi sunt, quatenus literis & virtutibus incumberent, & folium d rent in tempore suo. Hanc mulierum ejectionem approbo. Si enim pro religione prostibula nutrianr, earum i co bonae ponendae sunt. Sunt insuper multa alia Collegia in quibus est quotidiana exercitatio. In his Unia versitatibus septem vel octo annos ante Magisterium a tibus student. Cancellarium annuum quem Parisienses Rectorem vocant ) eligunt de suprema facultate virum gravem. Cancellarius Oxoniensis, Thomas Bravardinus

erat. Duos annue Procuratores eligunt, penes quos tota

justitia residet, nam super laicos omnes in urbe auctor,tatem tenent. Et licet scholasticis in numero laici aequales vel majores suerint, via tamen facti insurgere non audent : nam a scholasticis statim opprimerentur. In utraque universitate quatuor aut quinque millia scholasticorum invenies, omnes sunt adulti, enses & arcus ferunt,& pro magna parte nobiles. In Collegiis autem Grai maticae non incumbunt. Praeterea Ecclesiam Parochialem

quilibet vicus & si xii. vel xiii. domorum esset in Anglia habet : templa ornatissima habent, & in Europa opi-Musci Angli. nione mea in musica sunt primi. Licet in Gallia vel Scotia aliquos ita absolutos musicos sicut in Anglia invenias, non tamen in tanta multitudine. Honeste Ecclesiastici incedunt, & si 'in adulterio vel fornicatione de- praehensi fuerint, licet beneficiarii, a loco discedere co-suntur. Fortitudine, prudentia, & hujusmodi virtutibus infimos se esse Angli non putant; si aliquem exterum ingeniosum aut fortem ostendunt, milerandum est inquia

unt quod ille Anglus non fuerit.

72쪽

De Scotia limite, urbibus, oppidis, villis, m ribus in bello, re in ecclesia, de fecunditate piscium, de portubus, lignis, infulis, &c.

LIMITEM meridionalem Scoti & Picti olim h

buere in muro, Tiroali quem Severus extruxerat ad amnem Tynam; sed hodierno die cum Angliae limite septentrionali Scolite limes meridionalis coincidit. Scottae urbium prima est Mimburgus, quam flumen nullum interfluit, sed magnis impenus Letha fluvius ad mediam leucam distans in eam derivaretur, ut eam mundaret, nisi ab Oceano mille passibus vix distaret. Hanc urbem Tornaco aut Vallenscii aenis Fros Iardus comparat: sed jam a centum annis Scotorum Reges in ea urbe fere resident. Prope Edimburgum ad mille passus est Letha, Portus marinus Scotiar frequentis limus. Eii in descensu angusta villa admodum opulenta lanificiis dedita, a qua optimi panni in Scotia denominationem habent. Est Sanctus Andreas ibi Universitas, in quam nullus adhuc aliquod magnificum egit, dempto Jacobo Kennedo, qui Collegium unum parvum sed pulchrum & opulentum . fundavit. Est Abrcdonia altera ii 3 seprentrione Univei si- . ista,.tas, in qua, Episcopus, Ulphiniton nomine, egregium Colia legium fundavit, qui etiam Universitatis institutor extitit

En insuper civitas Glasmensis Archiepiscopalis sedes & Tinia, .

Universitas parum dotata aut scholasticis abundans. Praebendas tamen multas & pinguissimas Ecclesia habet, sed

in absentia in Sentia, sicut in praesentia, serme tantum reci- iunt,. quod sine moderamine & prudentia factum est. Iunc Universitatum numerum non approbabo: Sicut enim ferrum ferro accitur; sic multi scholastici mutuo se acu

73쪽

uni, sed pro naturis loci non sunt reprobandae. Primam Universitatem Sanctus Andreas Scotiae prima sedes habet, septentrionalibus Abredonis, & occidentalibus ac meridionalibus, Glasguensiis utilis est. Est insuper oppidum de Perth, quod sanctum Joannem sive sancti Joannis villam vulgo dicimus, solum inter Scottae villas muratum. Si tamen vel parvos muros villae haberent, plus approb rem pro arcendis latronibus & furibus regni. Non Cr dunt Scoti se muratis urbibus egere, & id rationis es. Seotorum in se potest, ocyssime contra hostem ad bellum prodeunt,

vi , - &-hominibus urbes faciunt. Si hostium viginti miti

situdo. lia in solis ortu Scotiam ingrederentur, dies artificialis xii. horarum uti laberetur, quin cum hoste congrederentur. Nam gentem vicinam proximus princeps colligit, & r

moribus de hoste auditis ante mediam horam quilibet armis paratis quae penes se in promptu habet) equum

conscendit, & ad hostis locum conveniunt, & sive ordinate sive inordinate in hostem ruunt, seipsos & hostem sic frequenter destruunt, sed sufficit si hostem retroc dere cogunt. Et si hostis forte victor evaserit, alium p pulum proximus princeps, semper populi expensis, cum

hoste dimicaturus, colligit. Λrces tamen duas in qualiabet leuca communiter Scotia habet, tam pro hoste quam pro bellorum civilium primo insiti tu, quarum aliae non sunt fortes, aliae vero ut ditiorum virorum ) fortes sunt. Arces vel urbes Scoti non artificiose invadunt, propterea si eas hostes haberent, inimicorum essent receptacula, quare Scotis & praecipue in hostium limitibus fortes

urbes aut etiam arces habere esset inutile. Politiae E i aitia otiae. clesiasticae Anglicae Scotica non est comparanda, sacerdotes musicae imperitos Episcopi creant, qui saltem cantum Gregorianum scire deberent. Nonnunquam ad eandem Ecclesiam Parochialem XXX. vici multum distantes spectant, ita ue iv. aut v. & nonnunquam decem mille passibus ab Ecclesia Parochiali vicus distat. In dominorumtamen sacellis vicinis rem divinam audire possunt, quia sacellanum vel infimus quisque dominus nutrit, & plures secundum ejus opes & apparatus. In bello aliis laicis non

sunt Dissili os by GO Tle

74쪽

De Gestis Sco TORUM. LIB. I. 21

sint inferiores, & ante meridiem celebrant. Ex his sequitur quod in Scotis paucae sunt, sed opulentae, curae: & curatos in propria deservire haec opulentia non sinit. Praestaret autem curas multiplicare, & earum pro- Villae seu do. ventus attenuare, & ad hoc oculum Episcopi flectere de- --bent. Praeterea in Scotia rusticorum domus parvae tamquam casae sunt, & id rationis est, terras non habent perpetuas, sed solum conductitias, seu ad fici iam pro iv. vel v. annis, secundum quod domino soli placet; ergo domos pulchras, licet lapidibus abundent, erigere non audent, nec ar res aut sepes ad nemora plantant, nec te

ram impinguant: Et istud est in totius regni jacturam non modicam & inhonestatem. Si suas terras ad censum perpetuum domini darent, duplicem triplicemve, ad

pecuniam quam levant, colligerent : quia terram rustici incomparabiliter melius colerent, & ditiores evaderent,& pulchras domos, quae regno decori essent, eXtruerent, nec haec homicidia, quae ad eorum depositionem fiunt, sequerentur. Si unius animosi terras dominus alteri locaverit, illum ut domini charissimum amicum trucidant. Nec domini timere haberent de eorum subditis, quod secum in hostem non assiirgerent: vanus est hic timor. Praestaret regi & reipublicae quod cum suis dominis subjecti non sic insurgerent ad nutum: sed cum justitia & tranquillitate omnes causae tractarentur. EtLam leges imponere possunt, ut in certis casibus sub poena terrae perdendae cum dominis insurgerent. Certe hie subditorum facilis cum principibus motus, plastro- sque principes finaliter exules facit. Excedit autem Anglia otiam paululum Decunditate, sicut parumper a lis via minus elonytur, sed piscibus Scotia multo plus abundat: hoc est, illam propinquitatem ad solem Deus metum in alia via compensavit. Forte dices: mare apud Septen--'trionem est profundius quam apud meridiem, propter aerem in aquam conversum ς & istud a signo patet, cum a Septentrione meridiem Versus Oceanus decurrat. Sed quis hoc ordinavit, nisi Divina Sapientia, ut Septentrionales a sole remoti, prolandas aquas, & per con-

F sequens

75쪽

sequens piscosas haberent s. qua ubi est major maris aut fluminis profunditas, illic caeteris paribus major est pustium ubertas. Septentrionalibus mmus prudentiae quam meridionalibus contulit Deus; plus tamen roboris

rei & ferocitatis, & pulchritudinis. Quotannis ad

landiam ultra circissum Arcticum Anglorum classis pro piscibus habendis proficiscitur, & a nobis tam salmones quam alia piscium genera emunt. In plaerisque Scottae locis duobus duodenis magnum salmonem recentem habebis, in aliis autem uno solido;.et pro li ardo ce tum alleca recentia. Optima insuper flumina & piscosa Scotia habet, utpote Forthan, quod brachium maris magnum Fortham nomine ingreditur quatuor leucis i tum : prope Letham mare Scoticum vocatum, 'uia me ridionales Pictos, & Britones a Scotis segregavit, Tayam per Sanctum Joannem & D deam lcimentem, SpeΡam, Donam, & m, Rhodoniae egregia flumina, Clydam, Truedam, & multa alia flumina, quae omnia Sa monibus, Truttis, Rhombis, Luciis, & prope mare instreis in maxima copia, cum cancris, & mirae magnit dinis polypedibus, abundant. Triginta cancris Sequanicis unus cancer, aut polypus, est major. Polypedum artia. Culorum testae. in Campanellarum Gibus Parisii pende tes hoc sufficienter probant. In quadragesima & in aestite, in conjunctione & oppositione, a nostro Glegorno& locis vicinis ad mare mane Vadunt, & uncis poly des & cancros extrahunt, & saccis refertis in meridie. redeunt. Temporibus illis magnus est maris refluxus, &sub petris marinis polypedes & eancri se occultant. Unde uncum in extremitate baculi quis imponit, lignum aut ferrum piscis sentiens, articulo contingit & in baculo connectit, quem mox homo extrahit. Et non m Suis copia. do in Scotia piscium est copia a . sed etiam salis, quod eadem 'mensura cum avenis etiam pessimis venditur. Issindia panii Issandia tritici 'expers in piscium ubertate est prima. ρο Prope Glegornum in Oceano ad duas Ieucas est rupes Bassensis, in qua est arx inexpugnabilis, circa quam Sollendae. magnarum anatum quas Sollendas vocant de piscibus viventium Duiligod by Corale

76쪽

De Gestis Sco TORUM. LIB. I.

viventium est mira multitudo, quae cum anatibus ferinis communibus aut domesticis non sunt eaedem in specie

jecialissima; sed quia eis in colore & figura persimiles

Irunt, nomine communi anatum congaudent, sed discriminis causa sollendae vocantur. Hae anates, aut hi anseres, in vere turmatim a meridie ad rupem de Bas quotannis v niunt, & rupem duobus vel tribus diebus circumvolitant, Quo in tempore ruem inhabitantes nullum tumultum ficiunt : tunc nidificare incipiunt, & tota aestate manent, ae pistibus vivunt, & incolae rupis piscibus ab illis . captis pascuntur. Ascendunt namque illarum nidos, &ad libitum pisces capiunt. In capiendis piscibus mirabilis

est hujus avis induuria. In fundo maris lynceis oculis Piscem contemplatur, contra quem se praecipitat, sicut contra ardeam Nisus, quem protinus ore & ungulis extrahit : et si a rupe aliquo alio intervallo distet, alio iste meliore viso priorem elabi permittit, quatenus p erius visum capiat; & sic semper recent mos habent pisces in tota aestate in rupe. Juniores anates aut anserculos in terra vicina vendunt ; si ex his his vel ter c mederis sapidissimae apparebunt. Aves enim istae pi guissimae sunt, earumque pingue artificiose extrahunt, quod in multis medicationibus prodcst, A. partes macras earum vendunt. In fine autumni rupem triduo circumvolitant, & postea agminatim ad partes meridionales pro tota hieme avolant, ut illic vivant in aestate: quia quando nobis est hyems, meridionalibus est testas. Diutissime hae aves vivunt, quod per quasdam insuper signatas incolae perpenderunt. Triginta aut quadraginta in rupe bellatores harum avium fructus alit, & domino rupis

nonnihil vectigalis penditur. MAR OS portus plurimos Scotia habet, quorum s curissimus in fine fluminis Borealis, scilicet Trum-hati habetur, quod ob ejus firmitatem a nautis vocatur Sykkersand, hoc est,' tuta arena. Portum sussicientem quaelibet villa maritima habet. Sic autem maris oceant Drachia Scotiam scindunt, ut . nulla domus in Scotia ab 'F-- aqua

77쪽

seotiae Alpes. Calidonis

mes.

Cella Sancti

Aidani

De Gestis Sco TORUM. LIB. L

aqua maris salsa ultra viginti leucas distet. Multis in I cis Seotia est montosa, sed in montibus optima habent pascua. Decies mille oves & mille boves plastrique in Scotia habent, itaque frumentum & vinum ex ovium boumque fructu habent. Prope Aberdoniam sunt Scotiae Alpes, Scottae montes vulgariter dicti, qui Scotos a Pictis quondam separabant : ab equitibus hi montes inaccessi niles sunt. In montium radice magna sunt nemo

ra. Illic ut auguror est Calidonia sylva, de qua Ptol

maeus & Romani loquuntur, & in illis nemoribus ceris vorum S damarum incredibilis multitudo invenitur. Ea tempestate Aberdonia Scotorum erat regia, licet apud Scotiam Scotorum Reges regalibus insigniti erant. ULTRA Britanniam varias rex Scotorum Insulas habet, utpote ad septentrionem orchades, apud Graecos Latinosque famatissimas, plures quam viginti nunc habitabiles. Duodecim leucas in longitudine aliauae habent: earum orientalis est Zelandia l. mille passibus in longum porrecta. Avenam & hordeum, sed non triticum corose ferunt, pascuis & pecoribus abundant. Orchadum h tyrum, sale conditum, minimo aere in Scotta Menit. INTER Scotiam & Hiberniam multo sunt plures Insulae & majores, quam orchades Scoto parentes ; quarum

maxime meridionalis Manna Xv. leucis longa est, quam no

ipsi apud Sanctum Ninianum conspeximus, sedes Epila salis Sodorensiis quam hodierno die Angli tenent. Estnsula Archadia quam Archadiae comes habet, quam Argyl dicimus, XXX. leucis in longum porrecta : ubi per Alani magni manum populus jurat, sicut per salutem Pharaonis quondam Aegyptii. Est Cumbra major InsulaoDulcnta & magna. Eit Aranea Intula, a qua dominus Hammyltonus, Comes Araneae dictus est. Est Insula Aisyna : illic est Sancti Aidani cella, in qua erant optimi religiosi, quam Beda dicit debere ad Britones attinere, sed eam Scotis religiosis Picti contulere. Ipsa autem

est Butha Borealior sex mille passibus ab Hibernia solum

distans. Disiligod by Corale

78쪽

distans. Evi insuper Insula Isola, seu Ula vulgo dicta, adia Isoli seu Issa. modum pulchra : . in qua dominus Alexander de Insulis,

quem Insularum Comitem vocabant, residere solet. In hac Insula duas pulchras & latas arces habebat, cui XXX. aut xl. hominum millia ad nutum parebant. Hanc Ylam auguror esse Thylem, seu Thulen, apud Graecos Romanosque Thule.1criptores famatam, de qua Virgilius: Tibi serviet ultima Thule. Nam aut Zellandiam, aut Vlam, aut Issandiam, len esse necessarium est. Ad Issandiam ultra circulum Arcti cum Romani nunquam devenerunt. Est Butha sive Burba.

Rothsay, Insula Lesivora ubi sedes Episcopalis Archadite

Lisivorensis dicta est. Insula Shya multum Septentrionalis xv. leucis longa Insula. Lewis triginta leucis longa. Multae praeterea sunt aliae Insulae, quarum minima est maxima Orchadum major. Sunt etiam illic magni lacus, in Laevi Insulas

quibus sunt Insulae, ut Lochloumond, Insula Sancti Colun i, in qua est Canonicorum Regularium Prioratus, L chordum rerim leucarum, Lochbaquhar, Lochtaye, Loch- quaru xii. leucis longa. Sunt & aliae Insulae tam in mari quam in aqua dulci. Hibernice hae Insulae omnes loquun- Insulanorumtur, sed Orchades Gotthice. Maananimus ille Robertus Bruceus in testamento moriens noc posteris consilium dedit, ut Insulas extra manus suas Scotorui a Reges non darent, quia boves in copia a locis illis habere pomini,& impigros pugnatores, & in aliorum manibus non faciale Regi parent, propterea cum parvo Insularum titulo pro reipublicae utilitate Insulas Rex tenere potest, potissimum, si aliis in terra pacifica aliquam recompensam sacjat.

Carne arietina Gallicana caro Britannica est posterior, . & Cimes Bri minus sapida, e converso de carne bovina ; & id ratiotiis est, ut auguror, graminum sterilitas carnem Ovinam sapidam, '& ubertas insipidam, reddit. Cum prope urbem Parrhisianam miratus essem quare arietes ad infoecunda gramina ducerent, & ab eis causam sciscitarer, 'responderunt, si secus facerent, carnem non valere. In Britannia. oves cornutae sunt, ct non Castratae, cornua ferme more 'mei Greutae

cervorum habent, prope Parrhisiues cornua non habent: hoc caeli humiditatem in Britannia significat. Insillae au-G tem Dissiligod by Corale

79쪽

16 De Gestis Sco TORUM. LIB. L

tem caeteris locis sunt humidiores. Scuto Solari, hoc est duobus Francis, in partibus Scotiae borealibus magnum bovem vendunt, quinque aut sex solidis Turonis, arietem, sex aut septem Turonis capum pinguem, aut anserem, habebis. Apud partes Scottae meridionales omnia sunt paulo cariora : apud horeales serme gratis optimi habentur Equi Scottei. pisces. Equorum copiam bono soro habent, qui laboris& frigoris patientissimi sunt. Ad Sanctum Joannem, &Dum

deam, ducentos vel trecentos equos indomitos, nondum equitatos, unus Scotus sylvester adducit, duobus Fram Cis aut l. duode. unum eorum equitationi paratum hab his. In nemoribus & frigore une serris cum matribus nutriti errant, quare frigoris patientissimi sunt. Non sunt

magnae molis, nec apti hominem, graviter armatum ad belliam ferre, . sed levis armaturae virum Ocyssime, quo V luerit, ferunt. Tantillae quantitatis equos nusquam rob stiores adduces. In Scotia pro majore Parte equorum g

nitalia exscindunt, quia in aestate graminibus in campis p scuntur, & sic in equis paucas impensas faciunt; plus t men itineris in die, . vel magno tempore, faciet, quam riuus non castratus, decem vel duodecim leucas, sine pastu, tacia et : postea, tempore quo dominus pascitur, ad herbas mittitur, & dum lassicientem cibum dominus acceperit, quum paratum, qui eum deserat, inveniet. Ex ista parte maris, quia pascuis non abundant, tales equos habere nequeunt. Equos non Cassiatos aliquos in subulis pote tes viri nutriunt, quia paululum sunt caeteris animosi res, non tamen ad equitandum aliis velociores aut promptiores. In partibus otiae meridionalibus pauca sunt nemora, quia pro igne habendo carbonibus, & petris seu peltis, .& 'non lignis, ut superius diximus utuntur: . cambone petra est minus dura. Motos nigris lapidibus pro igne Aeneas Sylvius dicit in cuna ferrea uti, carbones ει -- terram sulphuream nigros lapides vocans. Hadderam myricam ve abundantissime in moris crescentem, 'uae Pa lo minus pro igne juniperis valet, habent : a vulgari Latinum, quia necesse est, fingo, quia hanc herbam apud Italiam. ut auguror, non invenies, sed eam in nemorei nostrae

Dominae

80쪽

Gestis Sco TORUM. LIB. L

Dominae prope Parrhisium offendeb licet non tantae altitudinis sicut in Britannia. Nostratium aliqui terram hanc herbam serentem inutilem & sterilem stilicantur. Ego autem eandem admodum utilem & fertilem reor, Pro igne herba desiccata more juniperi est utilissima, & eam carbonibus multum praesero, sed quia eam in abundantia habent, floccipendunt. Subter herbam, & prope eam, Pa scua pecori accommodatissima reperies.

Scotorum Moribus. .

HACTENUS de solo Scotido, ejus fluminibus

& animalibus, cum Insulis extra Britanniam porreetis, mentionem fecimus, nunc de Scotorum mnvicta mu- moribus paululum loquemur. Apud Anglorum annales legi Scotos traditores esse pessimos, & hanc labem eis esse innatam. Hac via Pictorum resnum serocemque gentem Motos evertisse asserunt. Ε diverso Anglos traditionum Principes Scoti appellant, quos fortitudine & ferro Certare negant, sed dolo & astutia omnia perficere. Ego autem nec Scotis vulgaribus in Λnglorum, nec e diverso Anglis in Scotorum vituperatione, fidem praestare soleo. Oculati viri est suorum inordinatum amorem & hostium odium a se abolere,.& postea sententiam aequa lance trutinatam ferre: & temperamentum in ratione fundatum tenere, & secundum illud sententiam moderari. Secundum Aristotelis sententiam Politicorum vi. borealibus meridia ales prudentia, & contra, moridionalibus septentrionales virtute bellica praestant. A borealibus ergo non ast tri bellica aut dolus querendus est. Sed quoad assumpta Purgat objςm

de odio, hoc mente tenebis, pacem , synceram nunquam duo regna vicina, de paritate certantia, fovent. Tacitam tecum Per. totam Europam, Africam, Asiam, tres partes G Σ.- orbis,

SEARCH

MENU NAVIGATION