Historia Majoris Britanniæ Elektronische Daten : tam Angliæ quam Scotiæ, per Joannem Majorem, nomine quidem Scotum, professione autem Theologum, é veterum monumentis concinnata

발행: 1740년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

51쪽

rum, quod theologiam professus, historiam scribam; tertium, quod

stylum magis theolmo quam historico congruum usurpem. Ad priamum itaque di Iuendum, re ad placandos eos qui praetendunt non licere historiam cuiquam dicare, quod assentatoris potius quam historiographi persenam induat cujus prima lex est verum scri re quisquis opus suum nuncupet: proinde neque Sallustium, neque Livium, neque alium priscorum quenquam opera sua dedicasse. Ingenue fateor non legisse me illorum nuncupationes, vel quod nullas seserunt, vel quod temporum injuria ut alia plurima interciderunt. Sallustio quidem cum Romani nondum Reges haberent, nulla suit nuncupandi ratior Livio vero Ersan defuit voluntas, quod diis re posteris tot labores obire, quam cuiquam mortalium, gloriosius duxeriti At poetae fere omnes, quanquam re ipsi historiam scripserunt, poemata sita principibus dedicaverunt: Valerius Maximus non saae modo gentis, sed re e

terarum nationum res memoratu dignas descripturus, Caesarem compellat. Hieronymus quoque noster, tam secras quam prophanas hiastorias aut scripturus aut transaturus, cui operam suam nuncuparet non tacuit. Idem Augustinus, re licet nostras non contemnendus

auctor, . immo Venerabilis Beda, Caeterique sere ecclesiastici scriptores factitarundi Quocirca cum omnia tuae majorumque tuorum celsitudini debeamus, operae pretium mihi facturus visus sum, si eidem 1us tos labores devoverem. Ne tamen assentationis ulla sit suspicio, res proxume gestas aliis scribendas reliqui. Ad id autem quod secundo Ioeci objiciunt, non esse theologi historiam scribere; ego penitus contra sentio. Nam si de fide, de relisione, de moribus definire maxime ad theologum pertinet, non ab re recero si non sistum res gestas, aut quo consilio gestae sint, M'ipsero, verum etiam re ne an pravo, demniero : id vero in omnibus, praesertim ambiguis, maximo studio duxi

astri hendum, ut ex hujusce historiae lectione non selum quid gestumst, sed etiam quomodo gerendum sit per cias, idque tantissa lectione

calleas, quod tot seculorum experientia, s ea vivere datum fuisset, vix agnoscas. Porro ad tertium; fiteor cultiori haec 'Io potuisse narrari, dubitem tamen an commodiore. Nam si hominum locorumque nostratium vocabula pene Latina ficias, vix ipsi in Scotia nati agnoscamus ea. Cum ut principibus nostris semper magis propositum fuerit res magnifice gerere, quam eleganter dicere, ita sapientiae studiosis, potius recte sum, re rem acriter discemere, quam eleganter aut Beate

scribere.

52쪽

PRAEFATIO. xxxi

st ibere. Testes sint duo nominatissimi Scoti, Joannes uterque --mine, Beda, Alminus, di sexcenti alii, qui cum re Graece re Latine apprime scirent, aperte tamen scribere, ne interprete opus haberent, quam curiose maluerunt. Haec sunt quae pro instituto meo praemi tenda duxi, quae, Rex generosissime, in meliorem accipiens partem, historiam tuonam tuae felicitati dicatam Miciter perlege, ac relix in Νωstorem annos vive. E Gymnasio Montis uti apud Parthisios fiugire non ignobili.

Ad I A C O B U M suintum Scotorum Regem, magni spei ac spectatae indolis

puerum,

REX IACOBE, puer sitis melioribus orte, Cui moderanda dedit Scotica st tra DEUS; Perlege majorum regalia gesta tuorum, Et libertatis protege jura tuae.

54쪽

LIBER I.

se nis Maseris Theologi Parisiensis, nationepoti, in opus suum de Britannorum ortu M gestis, Prafatiuncula. Et de nomine ae primis cultoribus Britannia Majoris.

RITANNIAM Insularum longe clarissi

mam, &quae una alterum constituere munis dum clarissimis Auctoribus visa est, paucis, ac Theologico ferme stylo, descripturus, primum nominis eius rationem, deinde regna in generali describam, ac demum de regnis & quae in eis gesta sunt in speciali dicere elaborabo. Britanniam Insulam Albionem maiores dixere. Cu- Britannia jus somniculosam rationem taxtonus Anglus Chronographus sic recitat, Quendam Diocletianum nomine Regem Syriae fuisse, qui ex uxore Labana triginta tres filias g ' Λ nuerit, Disiligod by Iogla

55쪽

De Gestis Sco TORUM. LIB. L

nuerit, quarum natu maxima Albine vocata fuerit. Eu dem totidem in triginta tribus sui reMi principibus dictas filias conjuges tradidisse, quae, maritos contemnentes, omnes nocte una jugulaverint; quocirca eas omnes a regno pater extorres secerit, eis tamen navi ac commeatu magno traditis, quae longa navigatione per mare errantes in Imu-Iam quae Britannia dicitur ) devenerint, & ab Albine

tanquam duce ac repina insulam Albionem vocaverint. Brevi deinde temporis intervallo a daemonibus cognitas, gigantes peperisse, qui illic tyrannidem latrociniaque exercuerint i donec Brutus quidam, illis trucidatis, inlialam oecupatam de suo nomine Britanniam nuncupaverit. Haec ex illo, quae partim fabulosa, ex Aegypti & Danai liberis accepta mentiredi ansa, partim ridicula, partim ad hist riam alludere visa sunt. Nam quando ex una muliere triginta tres natas invenies ' Quomodo credes quod suopviros omnes jugulaverint & quod navi impositae sine remige in tam vasto mari non perierint e ius er penitus improbabile reor quod daemon incubus vel Hiccunus ab exteris, interposito mari oris semen pro cum deserre queat Cujus rei rationem alibi locupletius detego. Redibus igitur erit cum aliis dicere, quod ab albis promontoriis haec Insula Albion dicta est, quia in parte orientali rupes niveo candore nitentes habet. Ad historiam autem respicere volunt, quod de Bruto adjecit. A Bruto nempe e

dem Insula sui plerisque visum est Britannia est appellata. Hunc Brutum Trojano sanguine cretum Galfiedus Mon utensis Monachus Britannus, . & Callimus, . asse runt, Jovem, Mercurium, Dianamque orasse, quatenus sibi sedes alicubi gentium propitias concederent. Et ad hoc haec carmina Galfredus citat. Diva potens nemorum, terror sylvestribus apris, Cui licet anfractus ire Per aethereos, lasemasque domos, terrestria jura resolve, Et dic quas terras nos habitare velis. Dic certam sedem, qua te venerabor in aevum, Qua tibi virgineis templa dicabo choris. Diqitigoo by Corale

56쪽

De Gestis Sco TORUM. LIB. I.

supplicatioηe Teae facta, tale ipsa responsum Bruto

Brute, sub occasu solis trans Gallica regna, Insula in oceano est undique clausa mari; Insula in oceano est habitata gigantibus olim, Nunc deserta quidem, gentibus apta tuis. Hanc pete, namque tibi sedes erit illa perennis. . Haec fiet natis altera Trojδ tuis. Hic de prole tua reges nascentur, & ipsis Totius terrae subditus orbis erit. i

Hoc commentitium esse nemo est qui non noverit. . Non nempe talis seneris carmine aut tali lingua usa leguntur oracula. Deinde de futuris contingentibus Stygiamiana nihil determinate sapit. Nec etiam in simulachrorum p

netralibus daemones inclusi. Solius est proprium scire futura Dei. In historia Ecclesiastica gentis Anglorum apud venerabilem Bedam, lectorem latissimum, invenimus, Quod ab Memorica Galliarum gente, Insulae meridionales partes primo inhabitante, nomen Britanniae Insulae inditum est, quare a gente illa Gallica Insula Britanniae dicta est, & non e contrario. Sed a Dibuscunque nomen accepit, jam a multis seculis Insula Britannia dicta est. Nec de nostra Britannia mirabere, quod de eius origine plusculae sente tiae pullulaverint. Ita enim est de Romanorum, Gallorum, multarumque aliarum gentium principio inter varios a ceps opinio. Haec de Insulae nomine dixisse sufficiat, venerabilis Bedae sententum, inter Britannicos Cosmographos praecipue sequor.

57쪽

Dι Gestis Sco TORu M. LIB. I.

De Britannia descriptione et extensione in litis ne, longitudine a itu, deque ejus

fertilitate, ' tam rerum quam virorum prinstantium.

IN superiore capite quare Insula praefata Albion &Britannia dicta sit, locuti sumus. Nunc de ipsa Ins Ia loquendum erit. Britannia est oceani polygonia Insula ab omni continente per mare discreta, lacumum

illud .Virgilianum

Et penitus toto divisos orbe Britannos.

Ad orientem Galliam Belgicam & Germaniam habens.

Triginta millia passuum maxima maris angustia inter CDlesiam seu Uum, & Doverum tenet, quam duarum hor rum spatio bono vento navis agitata sereurrit. Λb omni terra 1n aliis locis oceani major est intercapedo. Ad m ridiem occidentalem Hesperiam, ad occidentem Hiberniam aliam Insulam, ad septentrionem orchades Insulas hahet. A meridie septentrionem versus longitudinem habet octingenties mille passibus extensam ; cujus initium hoc modo accipito. a Penwichstreii hoe est a Penuici trata, quindecim mille passibus ultra Stou Michaelis in Comuhia, & finem in angulo Cathanesias capias. Luctidius est dicere a Valliae extremo portu in Λnglia ad C thanesiae finem in Scotia, quam nunc Keissi de Caines dicimus, longitudo extenditur. Quicquid majores de latitudine dixere, hoc de ea scias velim : di normitatem magnam in latitudine Insula habet. In nonnullis locis du--ntis mille passibus latitudo extenditur, & hoc a Mev nia Valliae extrema parte ad Larthmouth in Northfollia liquet. In plerisque locis minus latitudinis habet, utpote octoginta Disit iros b, Cc oste

58쪽

octoginta, lxx. aut IX. leucarum; ergo latitudinem hanc .difformem ad latitudinem uniformem reducere oportet, Philosophorum more. Totam latitudinem in lxx. leucis uniformiter .constare imaginor. Volo dicere, Tota Insula in valore tantae est magnitudinis, sicut alia terra quadrim gentis leucis longa, & dig. laucis per totam lata. Hanc Insularum spost Taprobanam) in Geographia Ptolemaeus M tantilis Primam ponit, quam alium orbem Solinus apeellat, quae excellemia Graecis Latinisque monumentis est clara. Et licet in epistola ad Trebatium, Britanniam sterilem Cicero dicat,

neque scrimulum auri, argenti, aut aeris in ea reperiri, neque mulicam. : viro danda est venia Circa alia occupato.

ut non more Plinii Secundi, Ptolemaei, & similium, C

mographiam & terrarum naturas seu ficas vel steriles

rimatus est. Nam prae caeteris, Britannia mineralibus mul-- tis abundat, utpote auro in Crausordiae ora in Scotia, argento, aere, ae ferro in plerisque locis. Terram suruphuream & bituminosam ad ignem aptissimam habet, cu-sus ignis est calidior & activior quam lignorum ignis: Nec mirum, quia in materia densiore plus est de forma quam in rariore, modo vigor & activitas secundum Philosophos a forma proficiscitur, Itaque ubi plus est deforma, majorem este vigorem & activitatem necesse sit, modo lignis terra est densior; et propterea eX tali mat ria, & non ex lignis, ignem fabri ferrum mollientes petunt. Igne tamen lignorum hic- ignis ipaulo fumosior est. Sed eis ligna pro igne non desunt. Super terram in tritico, siligine, pisis, avenis, & hujusmodi quantum Insulae sufficit, habet: flumina amoenissima in copia, prata irrigua, pascua Iro alendis pecoribus uberrima: nulli bi locorum lana molior aut melior. Nemora cervis, damis, aprisque resertissima. Nullibi gentium cuniculorum major uDertas Putatur esse. Totius Britanniae populus alto enim animo &ad bellum prono. Et licet per bella civilia plerique in Insula ferro occumbant: non solum exteris resistere, sed eos invadere potentes sunt. apud externos Historiographos hoc tanquam notissimum relinquo. Non tamen ubilibet in Insula triticum ex solo habere potes; quare alicubi B pane Diqitigod by Cooste

59쪽

Αvenae ad , Panem praepa ratio.

pane ex hordeo & ex avenis consecto plebei utuntur. Et quia Britannorum multi super non Verecundandis erub scunt, paululum immorabor. Imprimis dico, Etsi totius. Britanniae solum esset sterile, super hoc Britannus erub scere non deberet, secundum Anacharsidis Scythae cuidam, Graeco responsum. Cum enim Scythiae infoecunditatem

Anacharsicli Graecus objiceret, Anactatas docte respondit, Tu dedecus patriae, patria autem mihi dedecus. Λddo. Non debebat di se patria mihi dedecus, nisi secundum imprudentium opinionem. Insuper in utraque Hesperia, &in quibusdam Galliarum provinciis, immo in terra Pr missionis in quarto clim te pane hordeaceo utuntur. Tali pane crebro Christus & ejus apostoli vestebantur, ut

Matth. xiv. &Joan. Vi. Videre est. De farina avenacea& hordeacea apud Plinium xxx. Lib. invenies, & in No mannia vicum prope Argentosium, cui nomen est Panis Menaceus. Sed dices, quia illud apud Gallos est rarum. in contemptum hoc nomine Vicus vocatur. Dico.malo panem illum avenaceum Britannicum manducare quam nordeaceum aut siligineum. Pulcherrimam habent avenam, cui, ex ista parte maris, similem nusquam vidisse meminit et panem artificiosissime componunt: et ut caeteri in necessitate hoc discant, modum conficiendi ponam. Avenis collectis in mediocriter pium solo, grana hoc modo to refaciunt: Domum colum is instar extruunt, in cujus medietate ex transverso in pariete ad XU. pedes, in altum ligna infigunt. super ligna stramina ponunt: et super str

mina avenam. Post haec ignem in domus fundo ponunt, provide caventes ne stramina & omnia comburantur: se avenam desiccant, desiccatamque ad molendinum portitant, ψ& molari superiori paululum in altum levato, exteriorem corticem excutiunt sicque solum desiccatae, piilchrae manent lentes, multo praest intiores lentibus quibus ubivis gentium aromatarii utuntur. ει hoc ergo grano desicc to quod ob similitudinem lentes vocant . minutatim in molendino more frumenti fracto panem avena eum conmciunt : quo, nunc fermentato, nunc aχimo, plebs utitur, &hinc avenae. maximam copiam habet. De hoc pane pri

60쪽

De Gestis Sco TORUM. LIB. I. 7

rno comedas, & ipsum non improbabis. Hoc pane fere omnes Valliae populi septentrionales, Angli ut a septennio exeotus sum & Scoti agricolae utuntur, & tamen in exercitibus Scotis & Anglis magna belli moles in agricolis consistit: signum igitur est quoci avenaceus panis non est

explodendus. Ut autem avenam bonam te nabere intel- Avenae spec, ligas, hanc regulam servato. Si ex certa avenae mensura, etiam cum exteriori cortice, aequalem farinae mensuram aut .majorem habeas, bonam & corpulentam habuisti avenam, sin minus, non honam. Crebriter in Britannia Creme tum farinae super avenam habemus. Ex minore mensura lentis compactae & densae, majorem mensuram farinae obraritatem habebis; et ex mensuris lentium aequalibus saepe inaequales farinae mensuras: Hoc in frumento saepiusc te pistores inveniunt. quare pro duabus tritici mensuris, in duobus vicis non multum distantibus, collectis, inaequales pecunias emptores dant. Hic paululum & non ab re

digressus sum: quia Davidi Crantaneo conterraneo, dum de prima Theologiae licentia foret, duo ei consocii & familiares, & mei cum eo in artibus auditores, scilicet Jac bus Almain Senonensis, & Petrus Bruxcellensis, Priaicatorii ordinis in Sorbonae curia dici Sorbonico coram commilitonibus suis publice objecerunt, 'nod pane a nacco plebei Moti sicut a quodam religioso intellexerant, Vescebantur, ut virum quem choleridum noverant, honestis salibus tentarent, qui hoc inficiari tandiam patriae dedecus nisus est. Quenciam insuper, genere Gallum, de Britannia venientem, hos panes tanquam monstra ad Gallias attulisse intelligimus. Hunc Panem super ferrum tenue & orbiculare uiualis ferme citametri coauunt, tres pedes sesquipedanter erectos hoc ferrum habet, ut panem suprap

situm & extensum ad longitudinem ferri ignis suppositus

decoquere valeat. Haec sunt instrumenta serrea, de quihus in Guardi tertii Angli vita Frossardus loquitur, dum Thomam Arnulphum Moraviae comitem & dominum DouglasImim in Anglia invenit, & eos in loco munito inventos invadere non auderet, eX farina & aqua tales panes subito essicere Scoti coacti sunt, quibus tam proceres B 1 quam

SEARCH

MENU NAVIGATION