Deliciae eruditorum seu Veterum anekdotōn opusculorum collectanea Io. Lamius collegit, illustravit, edidit Historiae Siculae Laur. Bonincontrii pars prima. 5

발행: 1739년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

88 L. BONI CONTRII minus dugenta millia fuisse adfirmant. DE-que civitas summa vi a Christianis oppugna

tur a Christianorum copias quae ultra mare contra barbaros transmisere hoo. millibus armatorum constitisse . Eius verba lubet hic adponere, quoniam ho uot quique fuerint Duces illi, qui ad tam felicem expeditionem se cruce signaverint, luculentissime demonstrare videtur . Inquit igitur : Negli anni di Cristo MLXXXIX.

essendo Papa Vrbano se condo in Sedia Apostolica i Sa-νaeini di Soria prefero la Cittis di Ierusalem , uc- etfonoi molli Crisiani , e molli ne menarono per Uebiadi . Per Ia quat eois it deito Papa Vrbano fat-to Couellio generale prima a Chiermonte in Alvernia , e pol al Torso in Torena a fommossa di Hero Eremita fanta persona , tornato Iui di Iertisalem eoue deito novelle . Et in questo tempo apparue in Cieto tina Stella Comata , Ia quale ferondo gli Asrologi significata grandi esse, e mutantoni di regni. Ε certo eosὸ δε-guito poto tempo appresso , ehe per la presura di Ierusalem quasi tutio it Ponente si commosse a prendere Iacroee per andare at pasianio olire mare s innumerabile popolo di Cristiani pedoni, e cavalieri in quantitis di piis di durentomila Domin d' arme deI Reame di Franeia, d' Alamagna , di Proenta , di Dagna , di Lombard a , e di TVeana vallearo oliremare , et Aosai ve n ' andaro delia eittis di Firente , e di PQUAE molli , infra quali furono que ni Signori principali Gottifredi di Buglione Due a di Loreno . Questi su Capit ano generale , e fu valentemente alia de ita oste , .su prode uomo , e di gran fenno, e valore et Fuvvi rgo fatello det Re Filippo primo di Francia ; Baldovino ,

132쪽

eur, Teucri in nostroru castra invadunt : primo ex eorsi incursu nostros terror occupavit. Novo enim cum hoste concurrentes , nondum eorum militiae gnari formidabant. Clamor praeterea hostium , dc ingens eo- rum multitudo, quum subito per castra adparuisset , effecit , ut oppugnatione urbis relicta , praesidio his essent , qui ad custodiam castrorum relicti, eorum accessu tenere castra prohibiti ad loca saltuosa, &mo ut na se receperunt. Fuit hoc primum cum barbaris praelium & non sine nostrorum sanguine. Nam ad ter centum milites Germaia

ni, qui primi impetum barbarorum substinuerant , ea die in proelio cecidere. Die insequenti relicto validiore praesidio ad ca

stro te di Ribuamonte, Ruserto Conte di Fiandra , Ste D-no Conte di Brois , Rinieri Conte di Sau Gilio , Lu-iamonte Conte di Puglia , e pili aItri Signori , e Baroni s e passaro per mare , ma i piis per terra per lavia di Gostantinopoli eon molio afanno , e prima prefero la Cistὰ d' Antiochia , e pol piis attre in Soria , Ierusalem , e tuite te Cittis e Castella delia Terra Sanista , e piis battvlie hebbono eo' Saracini , delle qualii Crisiani benaυυenturofa mente hebbono vittoria , edit desto Gottifredi fu Re di Ierusalem , e per umittis , perche Iesu Crino vi ebbe eorona di spine , non votis in suo evo corona d ' oro . Medattius .

r Teucros Turcas passim adpellant Scriptores Latini saeculi XV. ut vulgo in illius aevi Codicibus ΜSS. offendi, & in excussis etiam. Lamius . .

133쪽

so L. BON IN CONTRII

strorum custodiam urbs a nostris oppugnari coepta. Eam cives aliquot diebus tolerarites , & si nostros moenibus prohibebant , tamen veriti eorum urbis excidium , qtios iam Constantinopolim immissi in loco civitati contiguo ad paruere , post fecundum & decimum diem , quam ibi consessum est, deditionem fecere; iis legibus a nostris recepti , ut relicta urbe cum omni eorum supellectili Constantinopolim transfretarent , quorum Imperatori ea urbs ex foedere data est. Post captam urbem nostri bipartito exercitu , equitatus GottC-fredo Guidoni Flandrensi,& Boa mundo peditatus datus est. Sed Boa mundus primus ad flumen Farfar pervente. Nec prius ab eo castra locantur , quam a Barbaris invasus in maximum discrimen adductus est . Primo igitur propere Gottofredum de ho stium incursu per iuvenes quam maxime impigros certiorem fecit. Vnde ad instruendas suorum copias versus , Guidoni ,

qui iam praelio intererat, subsidio fuit , stimpetum hostium aliquantisper substinuit. Magna erat hostium vis , & multitudo ingens . Iamque equitatus Barbarorum nostrorum castra circumdederat, & nostri in urbem pugnabant. Subveniunt his Duces, horumque intuitu,& interventu, paululum nostrorum animi recreati sunt. verum quia

134쪽

tantae multitudini eo in loco commode resistere non poterant, in muri ambitus ca-sra inter pugnandum nactus Boa mundus suos deduxit Et iam paene victores Barbari erant, ni Gotto Dedus periclitantibus subvenisset. Sed id praelium noctis interis ventu diremtum est . Barbari in proximos montes se recepere , nostri in suis castris consedere Caesi sunt ex Christiano exercitu

milites octo , & triginta , di ex Barbarorum equIta tu tercenti ferme cecidere .

Sunt qui dicant hoc primum cum Barba.ris praelium fuisse , quod falsum est . Insequenti die castris inde amotis in

Lycaoniam ad Heracliam pervenerunt, quae a Turcis deserta nostrorum incursu diripi tur . Erat.enim Iulius mensis , & plurimum frumenti in agris , & in urbe pecus, Tepertum nostris praesidio fuit. Triduo eo

in loco castra habita ; inde Tarsum , & Edesesam Mamistramque urbes occupavere. Tar

sum Baldo vinus suscepit, di ei a nostris Du- .cibus donata est. In qua saucii relicti sunt, di qui ex itinere languidi , aut debiliores, facti erant, & praesidium in ea impositum.

Diviso inde exercitu cum maioribus castris a suis militibus Ciliciam iter adri Puere, quae nunc minor Armenia dicitur. Primo impetu Laodocea urbs capta ,& PaI-muo cuidam Λrmeno , qui cum Boa mun-

135쪽

L. BONI Neo NTstri ilo militaverat, dono data est.' Quibus rebus prospere gestis in Cappadociam delati Caesaream urbem a civibus suscipiunt . Quinque diebus eo in loco moratum ad commeatus praeparandos , in quibus etiam ne quieti quidem nostri fuere , sed ci cum finitima loca versi , nul Iis resistentibus, Russam , & nonnulla ignobilia illius

Provinciae oppida, occupavere. Inde ad muros Sperini pervenientes oppidum accepere. Deinde certiores facti , i Turcas apud Antiochiam convenisse , eo prosecturi ad Pontem ferreum csic incolae illum adpel- Ianto devenere, capiuntque magnam agre sium manum commeatus Antiochiam de serentium . Ubi quum ingens hostium multitudo adparuisset, nostros ex itinere fatigatos invaserunt. A nostris arte decepti, fugatique sunt , & ad Sera usque repulsi , quae olim ut quidam volunt Simor adpella

batur .. . I

Per ea tempora in Gallia , & in Germania ingens pestilentia facta est , di fames valida. Et in Italia propter Henrici in Alemanias discessum , omnes qui prius ad se redierant, hostium metu permoti , ab eo defecerunt . Paulisper tamen a bellis deinde in Italia cessatum , plerisque ad expeditionem Asiaticam intendentibus.

I tum deinde in conspectum Antiochiae ab

136쪽

Ηrs TORIA SICULA. 93 ab omni nostrum exercitu est. Duplici muro Antiochia cingitur . Eam quat tercentum sexaginta turres lapide quadrato recte muniunt: quatuor in urbe colles mo nibus includuntur. Ab latere vero orientis arx natura munita inexpugnabilem adeuntibus aditum facit . Praeterea urbs

aedificiis satis orna ta , ager fontibus, dc fluminibus fertilis , abundansque salubri aere, duodecim millia passuum a mari remota, Farfare fluvio portum efficiente , qui quidem & factus est . A latere vero Se-Ptentrionis murus urbi propinquus satis

ingens aquarum abundantia Graeco vocambulo nomen accepit Montagnanero . Nero

enim Graece aqua dicitur Din . Ab oriente item regio campestris late patens , quam Farfar fluvius irrigat: in qua urbe, ut sacrae literae testantur, primo baptigati sunt Christiani ta); quae sub Christiano imperio floruit multis annis, sub cuius Patriarcha fuere centum quinquaginta tres Episcopi. Ea prima Apostoli sedes fuit , in qua ter centae sexaginta sex EccIesiae Deo dicatae sunt. Duodecimo Kal. Novembris anno

αὶ Non primo baptissati Antiochiae Christiani fuerunt : sed primo Christiani adpellati. Consule Acta Apostol. Lamius.

137쪽

simum Antiochiae prima nostrorum castra fuere. Necdum etiam eo in loco vindemiae factae erant, di magna vis frumenti in foveis ex industria factis , reperta est: &quum superioribus annis manus ingens olim Christianorum Ierosolyma pulsi vicina loca incolerent, essentque Barbaris infidi ,occasone data nostris praesidio erant. Ea urbs

etsi a nostris omni tormentorum genere expugnabatur , tamen firmitate murorum

nihil proficiebant . Igitur instaurata Obsi. dione ab his, qui cum Venetorum classe, de qua supra diximus, venerant , duplici

fovea castra muniere , quo firmiores , tutioresque, essent ab hostium incursu , quoruequitatum plurimum posse iam ante cognoverant. Interea pabulatores, qui I ignatum, frumentatumque iverant, quum Pluribus id diebus fecissent modico praesidio , re ab hostibus animadversa , a Barbaris capta annona, penuriam in eastris secere. Castellum erat nomine Aret mille passuum ab Antiochia distans, ubi ab hostibus pabulatores exercitus invadebantur . In hos Boa. mundus noctu profectus cum delectis equitibus in i n si di is consedit. Quumque pabulatores Christiani, uti superioribus fecerant diebus, palantes vagarentur , hostes ira vadunt , dc quum longius a castello progressi

138쪽

HIs TORIA SICvLA . 's nostros fugientes, ut illis praeceptum fuerat,incautius insequerentur, Boa mundus a tergo adgreditur I Omnes ad unum capti in Antiochenorum conspectu ultimo adfecti supplicio , dc ipsorum capita in urbem proiecta, obsessis metum , atque terrorem incussere . Nec tamen propterea annonae necessitati subventum est . Ob quod seditione in castris exorta ab iis, quorum venister Deus erat, ut ita dixerim, di qui magno cIamore obsidionem solvendam suadebant, nonnulli relictis castris ad proximum

mare, & naves, fugerunt. Ceteri in concionem a Boa mundo advocati, confirmati sunt. Deinde a Damasco magna vis frumenti adlata est. Et auxit coram fortuna nostrorum animos . Frumentum enim a snostris interceptum . Nam quum mille ho-ssium cum subsidio mi Ite camelorum Antiochiam venirent, a nostris adorti, amissis camelis cum. frumento , quod deferebant , magna ipsorum clade fugati sunt; nostri frumento potiti in castra detuIere. Interea Tancredus Boa mundi frater Gulielmum Regis Franciae fratrem, & Petrum Eremitam cum ipsorum cohortibus insequutus est; qui superioribus diebus desertores exercitus facti ob frumenti inopiam decesserant. Capti omnes a Tancredo , &in castra reducti . Et Antiocheni eruptione

139쪽

facta multos ex nostris occidere; et tandem a Boa mundo Gottofredoque in urbem compulsi sunt, paucis que suorum amissis aliquot diebus quievere . Eo tempore ingentes Turcarum coinpiae ad Aret convenere cum quibus a nostris concursum . Commisso praelio Boa- mundi equitatus opera nostri victores, fugientesque i sequuti ingenti praeda potiti sunt . Non tamen ob haec prospere gesta fames omnino in castris soluta , quamquam liberius pulsis hostibus eis iter apertum, a quibus frumenta subvehebaniatur; et si ab equitibus Sol dani , qui Antiochiae praesidio erant , interdum opprimerentur. Id Gotto Dedus animadvertens duo Propugnacula pro portis unde invadebant, fieri curabat. Quumque deesset ad ea erigenda materies , neque etiam reperiri poterat; quippe quod diuturna obsidione omnia

consumta erant . BOa mundus parte suorum ad mare descendit, illamque deserens, ab hostibus invasus ipse loco paulo editiori se recepit. Et tamen nisi a Gottone dopropere suisset subventum, nequaquam cla dem Boe mundus effugisset. Fugati sunt Ari-tiocheni magno eorum damno; nam eo ira praelio Amusit.filius Regis Babyloniae cecidit, qui equitibus Sol dani Praefectus erat . Qua iniuria commoti cives magria

140쪽

HisTORIA SI PLA. 97 eruptione in castris facta, ancipiti marte tribus ferme horis cum nostris pugnavere. Sed tamdem in fugam versi 7Ooo. ex iis capti , & mille occisi, seruntur. Mille autem di quingenti ex nostris eo die in praelio cecidere . Demum propugnacula duo erecta. Ex quibus erumpendi hostibus in castra dissicilior aditus, reditusque, factus est. Paulloque post Cassianus urbis praefectus cum superiori clade , tum etiam propugnaculorum erectione, commotus animo

concidit, di inducias petivit , per quod tempus illi in castris, nostri in urbe , degebant. Hac occasione data Pinthus Antiochenus Civis , comunicato cum Boa mundo consilio , Christianos suorum civium consensu in urbem intromisit . Capta urbs in praesidio tantum Agarenorum datur ; civibus fides servata est . Cassianus ut se proditum vidit, & in arcem confugere non Posse ,

itinere sibi a civibus, quod ipsi praecipue

Curaverant, interrupto, porta egressus , quum in proximos montes se recepisset, ab inrmenis trucidatur. Ceteri , qui cum eo Perfugerant, ad Aret properantes, eodem impetu captae urbis a nostris insequuti , in Persequentes versi , commissis praelio, quum a praesidio Aret illis subveniretur, nostros in fugam verterunt . Boa mundus tribus

vulneribus sauciatus est , dc pluribus ex suis G amis

SEARCH

MENU NAVIGATION