Deliciae eruditorum seu Veterum anekdotōn opusculorum collectanea Io. Lamius collegit, illustravit, edidit Historiae Siculae Laur. Bonincontrii pars prima. 5

발행: 1739년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

rog L. Bo NIMCo NTRII foedere prius habito commeatus crucesiis gnatis transferri curavit. Quo freti qui in Asia erant sub Balduino Rege Acrim maritimam Phoeniciae urbem , quae inter Libanum, & Sidonem sita est , Syriae metropolim, post duorum mensium obsidionem expugnant , dc in cunctos saevitum ; deductaque est Christianorum colonia , quin loco opportuno , di agro satis fertili, sita erat. Quo item anno Sidon post longam

obsidionem a nostri S capta est '. In porta

Sidonis aedicula est , ubi Christus Iesus adlocutus est Chananaeam , & filiam eius

sanavit c . i. .

Anno MCUHLiti Philippus Francorum Rex, interiit , cui Ludovicus filius successit. Quo item anno Guiscardus R gerit frater, & Roberti Guiscardi filius, o- hiit nullo ex se filio superstite. Et Tancre- idus apud Antiochiam classem Soldani e pugnavit , & eorum spolia Antiochiam detulit. Iisdem temporibus Henricus Quintus

rebus in Germania compositis Italiam petivit contra Pontificem moturus , quem sibi infensum sciebat ob Episcopatuum resignationes, & concessiones , quas eo in requisito iaciebat. Nec prius constitit , Romam pro perans , quam Sutrium pervenit, unde ora toribus ad Pontificem missis auream coro

152쪽

Ηrs TORIA SICvLA. IO' nam impetrat sibi imponi , dummodo a

paratis abstineat, delatumque in fidem praemissorum Henrico iusiurandum . Quibus peract: s , postquam Romam pervenit . & in aedem Petri Apostoli intromissus est, Pontificem cum GPatribus cepit. Indignati propter rei foeditatem Romani quotquot Ale. mannos urbe susceperant eiiciunt . Ii Imperatori se iungunt , & per Pontem Milutum exercitu traducto ad Anienem castra Iocant. Moxque ad Pontem Lucanum perrexit , quo facilius a Tiburtinis commeatus subsciperet. Inde crebris excursionibus omnia ferro, & igne , vastabat . Pontifex

misericordia Romanorum commotus occupatis ab Henrico prius portis templi , &Iocis editioribus urbis; qui a Paschale coronatus est concessumque sibi per Pontificem , si Patres vinculis solveret , ut tantum Germaniae Episcopatus concedendi arbitrium haberet . Ita Patres ab eo rela Xati sunt ; cautumque etiam ex foeder numquid ab eo ex prius paratis Paschalis quamquam ullo unquam tempore cognosceret, aut a Patrum Collegio dissentiret. Sunt qui dicant duobus post annis a Pontifice coronat si , & non praesenti anno , quod magis placet . Hoc equidem dubium efficie secunda eius coronatio, quae Pontifice invito . r Ηeic nonnulla deesse videntur.

153쪽

TIO L. BON IN CONTRII vito post duos annos sequuta est . Quo temmpore sanguis in Aemilia , ct agro Flaminio, Idibus Iulii pluit ; & Henricus Lotharin

giae Dux, qui Henricum contra Patrem armaverat, ad Patrem rediens partes filii debellaverat. Henrico Imperatore vita functo , tamquam maiestatis reum se Henrico eius filio dedit, a quo in carcerem coniectus est , & eius Comitatus datus Gottosredo Lovanensium Comiti. Sed Henricus hic carcere effracto aufugit, & Α qui Ggranis contra Gottofredum irruit. Uictor

Gottosredus fuit, & Henricus cum filiis fuga sibi consuluit. Henricus Rex Angliae qui

fratrem suum Robertum in carcerem truserat, Normandiam sibi subiecit, & nihil fidum

fratri relinquens , eum suae ditioni subiecerat. Quo anno in Gallia apud Longinum porca asellum enixa capite humano , & pullus gallinae quadrupes natu Sest. Anno MCX. Cometes Iulio mense in Septemtrione adparuit tota nocte . Quo tempore Henricus iam Romam regressus

Novariam urbem in Lombardia depopulari fecit, & arcem incendit. Postremo Mathilindam filiam Henrici Regis Angliae in matrimonium sibi copulavit . Qua adfinitato Rex animis auctus bellum Ludovico Regi Franeiae indixit . Quo anno quidam vOlunt Boa mundum Tarenti Principem Tan

154쪽

Hrs TORIA SICUL A. credum fratrem filio tutorem dedisse . Et Prat enses a Florentinis rebellarunt , qui paucis antea annis sedibus eorum relictis ex Pistoriensi agro descenderant, & parvum OP pidum aedificaverant . Ii a Florentinis suis perati amplioribus moenibus aucti a nomine campi, in quo maiorem oppidi partem aedificavere, Pratum adpellaverunt. Insequenti anno Rogerius Dux Apuliae , Salerni Februario mense morbo cor

reptus, interiit , & ibi sepultus est . Cui Guille Imus filius successit; qui paullo post

a Pontifice, quum Ceperant esset, Duca tum Apuliae, & Calabriae , ligio dato, subscepit . Cuius favore Pontifex fretus Candulphum Archiepiscopum Beneventa num haeresis insimulatum deposuit, & post

paucos annos suae dignitati restituit.

6 Anno ΜCXIII. Florentini opibus

xὶ Sic habet Villanius cap. XXVIII. lib. IV. Negli anni di Cristo xt 13. i Florentini feci otio oste RMonte Cascioli , che iacea guerra alia citia di Fi-ren Ze, e aveato rubellato Messer Rimberto Tedesto

Vicario dello Imperadore Arrigo in Tostana , flava con sue masnade Τedesche in San Miniato det Tedestos e pero E soprano inato det Tedesco , perchei Vicari degit Imperadori che erano in Tostana sace- vano ivi loro risedla con loro masnade per sar guerra alte citiadi, e castella di Tostana, che non ub-bidissero a loro comandamenti. ii quale Messer Rim herio Tedesto dat Florentini se sconfitio, e morio, di ii detto castello preso, e dissatio . Me titur.

155쪽

ox L. BO MINC MYRI aucti Montem Calvolu in obsedere. Quibus quum Robertus Alemannus praesectus Minia tensium ab Hqnrico illi Provinciae substitutus, & ceteris in Etruria , ad quem

suo nomine provocarent, cum Germanorum cohortibus tribus ) subveniret obsessis , a FIorentinis in fugam versus , saucius in Minia te oppido vitam finivit . Quod oppidum ideo ab Teutonicis nomen accepit , quod ibi Otho Imperator consederat, & in eo Imperatorum Praefecti Iudices adpellationum , ad quos causae Etruscorum deferebantur, moram trahebant. Horum primus ab Othone II. illi Provinciae Stepha nus praesectus fuit,a quo Cei Bon in contri filio, gentiles mei originem habuere. τὶ Ceterum Florentini post eam victoriam Calvolo potiti sunt. Et Robertus Flandriae Comes, qui in expeditione Ierosolymitana clarus fuit, moritur, cui Baldo vinus filius successit. 1ὶ Quatuor habet in Annalibus . Lamius. λὶ Quum quaedam haeic conrupta , & consum snt , ea heic ex Annalibus emendatiora producimus Id oppidum hoc est S. Miniatis ab Othone I. coud

tum , in 'uo Alamanuum quem am Amulphum ansis tuit Zoellationum Tusciae itι ieem , ideo etiamnum nonaeu fervat at Todesto , ad quem adpellationer d ferebantur . Huic Alamanno Stephanus alter fuerest is Is fuit Cri Lonincontrii filius , a quo gestiles mei ο -- 1 in a. habuere. Lamias.

156쪽

HisTORIA SICvLA. III fit. Eo anno Tancredus Tarenti Princeps

moritur , sibique Rogerium Siciliae Comitem heredem instituit. In sequenti anno terraemotus validi per omnem ferme Asiam exorti in Syria Provincia plurimas urbes, castellaque, cum ipsorum cultoribus absorbuerunt, in quibus Mamistra,&Μamis,& Antiochiae pars,fuere & Ravennae cruor de coelo manavi e , re Rex Franciae adeo bellis oppressus, ut vix

Parisio, egredi auderet dc puer super altare visus est in Dolensi Coenobio, sacerdote hostiam consecrante ; & Anselmus litterarum sesentia clarus , qui super Psalterium scripsit , mortuus est ; & I

nio mense vii idus nubes e coelo descendens Leodii partem attrivit,duosque miserae matris infantes, & octo homines, necavit ἔsubsequuta deinde gravis hominum valet do , & cum dolore profluvium ventris mortalitasque ; dc Gilbertus temporum scriptor vita excessit . Quo item anno Florentiae ignis male servatus partem urbis incendit ; di Pisani classe instructa cum Barbaris bellum in Sardinia gessere , tresque

di viginti triremes eorum, quae insulam Paene depopulatae erant, cum ipsis hominibus cepere . Nicolaus ex filiis vrsae Soanae comes Grossentanis bellum indixerat, Corumque agrum crebris incursion,

157쪽

II 4 L. BON IN CONTRIIbus infestando paene depopulatus erat . Anno decimoquinto di centesimo salutis supra millesimum mense Aprilis Guillielmi mater mortua est mense Augusto, quo Guillielmus Dux ceperat uxorem Salta germam filiam Comitis Roberti de Agrola ; & Veneti in Dalmatia Sibi micum capiunt. Per aliquos deinde annos in Etruria belligeratum est. Pistorienses cum Lucensibus, Florentini cum Pistoriensibus ;& Senenses item dissensionibus suorum

nobilium agitati Malacea . . . . ac eorum

nobiles exegere ; & Lucenses in Pisanum agrum populabundi descenderant , qui superioribus diebus classe in Sardiniam di copiis imminuti a LucensibuS plura damna suscepere. In Asia vero Baldo vinus R ex Ierusalem una cum Rogerio Antio chiae Principe eontra Turcas invecti , in

insidias ab iis adlecti, fugati sunt, & MD. Christiani a Barbaris caest sunt Ludo-uieus Galliae Rex Gornat oppidum. obse dit, in quo Vgo de Pompona obsidebatur; cui Guido Rubeus auxilio fuit , di Nob al-dus Campaniae comes . , quos Rex Rigavita castello , quod in deditionem aceepit sVgo aufugit. per intermissas hostium munitiones. Inde cum Anglis vario: eventu saepe pugnatum est. Ea tempestate Pis

tra Forte missa. Lamius.

158쪽

Η is To R I A SIC V L A. a Isni Baleares Insulas oecupavere, quibus in-eenti ., quia ingens multitudo videbatur ,

neque' baptizari se petebant, impositi omnes triremibus , ad Vadam primunt agri Pisani oppidum eκ positi Volaeerras postea migrave*e . Ob hanc Pisanorum expeditionem Lueenses , de quibus supra diximus , adversus Pisas iuventute vacuas invadunt . Ii a Flotentinis egregie defensi, quum nihil ibi proficerent , & classem tanta victoria potitam intelligerent adventare, Lucam rediere . Eius beneficii memor populus Pisanus duas ex Porfido columnas, quas ex Maiori ea Insula in victoriae signum absportarunt, Florentinis dono dederunt . Quae ad aedem Ioannis Baptistae erectae, ubi prius fuerat Martis templum , usque ii praesentem diem rei memoriam faciunt. Filii isdem temporibus Laterani Concilium , in quo omnia pritis Henrico conciem , cum ipso iuramento , revocantum Ob quod Henricus multa foeda contra Pontificem molitus , quas maxime potuit co pias paravit. Romanos literis niunt iisque occulte solicitat ut contra Pontificem arma capiant , adserens se propediem cumG

159쪽

116 L. BON IN CONTRII magna manu adfuturum. Hortatur deinde ne cunctentur, aut vereantur , exsequi qua potuerint in eius perniciem machinari. Interea Mathii des senio confecta naturae con

cessit,& Lucae sepulta est . Haec Ecclesiae Romanae dono dedit quidquid a Pisis di Sancto Quirico agri Senensis est cum ipsa parte Etruriae, quam Patrimonium vocant

Non multo post alia Synodus a Pontifice Guardastalli coacta, in qua sancitum est ne Placentia, Parma, Regium, Mantua, &Bononia, quae olim Ravennatensis Eccle sae Metropolitanae erant , quia hae civitates diu eidem Ecclesiae rebelles fuerant, amplius illis subesse cogerentur , datum que his civitatibus , quod vendi non pote

, Dissensiones interea Romae quam plures exortae sunt , deceptusque Pontifex , dc proditus a Ptolemaeo nescio quo Antia te, a quo auXilia prius susceperat , & cunia illi oblata suscepturum se maiora sperabat quo tempore it,qui Sarmonetam Nymphae habitant, Tibur,& omnem maritimam regionem rebellarant. Quibus rebus cognitis Petrus Leonis vir Romanus urbis Praefectus

rὶ Non Lucae, sed Canossae mortua, & sepulta est, ut tradit Domni M. Lamius. αὶ Consule Chrouison rint eum Leonis Urbevetani

160쪽

in Apuliam Pontificem pepulit, ct Romani

eo auctore libertatem sibi adsciverunt. Ianuario mense per totam Italiam te raemotus validi exorti, qui plurimas civitates paene subverterunt; & Iulio mense tribus horis in signo Aquarii Luna eclipsimpatitur , di sanguinolentam eius corporis umbram efficit , ingensque pestilentia in omni paene Etruria , & praeserti m Pisis, S Romae, paullo post exorta tertiam hominum partem paene absumsita. Intera haec Henricus in Italiam venit, ut iterum coronaretur; nam priorem coronationem. in Concilio Lateranensi revoca a memora-Vimus. Unus tantum repertus est , qui illi

diadema imponeret Mauritius Archiepisco pus Bracharensis, quem ipse postea Ponti fi εfecit nam ceteri Patres in Apuliam ad Conci hum accersiti descenderant , ubi eos Pontifex cogebat,ut de Henrici iniuria consultarent. Sed is post coronam Romae susceptam in Alemanias rediit. Pontifex Normandorum auxilia sibi parat, quibus in Volscos profectus, aliquot oppida ex prius amissis recuperavit: deinde Praenestinos ad se confugientes recepit , in qua urbe Legatis petentibus absolvit Caloioannem Alexit Graecorum Imperatoris filium , qui Patri defuncto in imperio Graecorum successerat. Inde Romam veniens Abbas Farfen-

SEARCH

MENU NAVIGATION