Deliciae eruditorum seu Veterum anekdotōn opusculorum collectanea Io. Lamius collegit, illustravit, edidit Historiae Siculae Laur. Bonincontrii pars prima. 5

발행: 1739년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

s8 L. BoN1N CONTRII amissis, beneficio pedum Antiochiam

recepit. Fuit id maximum documentum non omnino victoriae se committere, fugientesque hostes in desperationem adducere, ut, necessitate illis proposita , se quoquo modo , vitamque tueantur. Eodem anno Cometes in occidentali plaga visus, &Cisterciensis Religio coepta , di primum eius coenobium fundatum est . Anno salutis octavo & nonagesimo supra millesimum Fensadolus Cassiani filius, ct Corban Praefectus copiarum Regis Per

sarum, cum ingenti exercitu Antiochenis opem laturi adventabant, ignorantes civitatem a nostris captam fuisse, habuerantque eastra ad Pontem ferreum , ubi certiores facti de urbis casu, arce munire conati sunt. Igitur per eam in urbem vadentes , prae lium cum Christianis commissum est amagna utrorumque caede ; quum inter edificia barbari equites angustiis viarum impediti minus possent ; & peditatus Galli milites, minus hostem feriere adsueti, Agarenos interimerent; quum i Ili nihil proficere viderent, per arcem ex urbe egressi castrametati sunt. Placuit nostris praelium cum his differre, quoad Boa mundus, di cet ri , qui adsiduis praeliis sauciati fuerant, firmiores facti essent. Quae res & si nostris plurimum profuerat, non tamen annonae ne-

142쪽

ΗisTORIA SICULA. 99cessitatem relevaverat ; nam Armeni a Fensadolo prohibiti ex Syria frumenta deferre prohibebantur . Accedebant ad haec nostrorum incommoda, quia quum naves, quae ab Alexio Imperatore immittebantur , cum frumentis Philo meam adpuli Riant , Stephanus unus ex desertoribus exercitus, qui a Tancredo retineri , capique , non potuit, nuntiaverat Praefecto naavium exercitum Christianum a barbaris interceptum oppressum fuisse, & ad unum omnes periisse. Qua re intellecta naves Constantinopolim rediere. Per id tempus Fensa dolus , quo facilius commeatus a Syris

immissi Antiochenis inhiberi possent, improximos urbi colles , unde ad Syriam profectio erat, concedit. Nostri hac tanta necessitate compulsi , sortunam pugnae tentaverunt; quod aliter fames solvi, aut tolerari non poterat, utut hostium victoressuissent. Reperta fuerat in Antiochia lancea , qua servator noster Christus Iesus confixus fuerat. Cuius Religione Christiani omnes commoti, quia eam deferens super carbones ardentissimos nudis pedibus ambulans nihil nocumenti persenserat: hoc miraculo omnes permoti illam vexilli loco extulerunt; & magna fiducia porta egressi eum precatione Praelatorum mulierum-G a que ,

143쪽

roo L. BON IN CONTRII que barbaros adoriuntur. Conatus est Comban , cuius castra nostri prius invaserant , detrectare certamen: sed datus fuit nostris fidei ardor, & spes rei bene gerendae, ut prius Corban castris exierit , fugatusqu sit quam a Fensa dolo subventum esset. Nostri eodem impetu versus castra conversi, quum illum acrius resistentem, suosque quoque cohortantem pertinacius, vidissent, commisso cum iis praelio , illos obtruncant, capiunt, fugantque; ct potiti hostium castris cum ingenti praeda Antiochiam rediere. Quo tempore Hugo magnus aestu praelii fatigatus in aegritudinem incidit, &Constantinopolim delatus interiit; Sc Episcopus Podiensis in castris moritur. Post haec barbari arce Antiochena inclusi , quum vidi Dsent suorum fuga, subsidiique spem omnem , esse sublatam , deditionem faciunt. Iamque in his mensibus inealescebat, & nostri Ierosolymam intendebant, at quia ea civitas re gioque aquarum penuria laborabat , consilia nostrorum pervertit. Nam erant qui in Octobrem mensem iter differendum rebantur. Placuit tamen inde avelli, & Iongius ad Antiochiam castra habere, & illam Prius munire frumentis , quam Ierosolymam peterent; datumque id negotii Ray-

mundo Comiti Sancti Aegidii , qui popu-Ians barbarorum agros, di Antiochiam fru

144쪽

ΗisTORIA SIC VLA. Io Imenta devehens , annonae faceret abundantiam.

Interea Boa mundus ex foedere inito prius cum Gotto fredo, quam Italia decederet, Antiochiam sibi exposcit. Id Ra P mundus negabat , adserens Imperatori Graecorum item ex foedere dandam esse. Quumque inter Duces dissensio ob eam rem Orta esset , omnium adsensu commissa est huiusmodi cognitio Sacerdotibus An tiochenis , & in eos arbitrium diri.mendae litis veteri more datum , qui Boa mundum delegerunt. Quam ipse mox a ceteris dum cibus suscepit. At testatur tamen Raymundus se perfidiae non teneri , & pluribus postea rebus indignatus ob eam rem domi suae se privatum continuit . Die Kalendarum Septembris omnis exercitus motus,& biduo Albariam perve-Nere , quam multa nostrorum caede tandem expugnaverunt . Interemti fame

omnes ipsius cives, nisi qui a Boa mundo servati fuere. Ex quo iterum orta discordia inter Boa mundum , & Raymundum est. Quae quum a ceteris Ducibus servari non posset , Boa mundus Antiochiam rein diit. Sed eius exercitus Albariae mansit in eius loci praesidium, ubi nostri iterum fame compulsi in eam necessitatem devenere , ut essent qui hostium cadaveribus ve-

145쪽

Ioi L. BONI NCOMT RII cerentur, & ob eam necessitatem Episcopus Archimensis interiit i , & Anselmus Comes de Ribo monte praelians cecidit apud Argas loco haud procul Ierosolyma re

Initio anni insequentis Gottosredus existimans in rem omnium .ine virum bel- Iicosissimum cum ceteris Ierosolymam proficisci , Antiochiam ad Boa mundum venit, si forte sua praesentia virum conciliare posset; quem adeo obstinatum in v nit , ut re insem ad exercitum redierit.

Raymundus cum suis ob eamdem commeatus necessitatem relicto ceterorum exercitu

Caesaream Cappadociae urbem petivit, cuius Rex ex veteri amicitia frumenta sibi, distis, obtulit. Quibus acceptis Caphalliam a suis desertam civibus occupavit, ubi pec ra , & magna vis frumenti, reperta sunt. Initio veris Raymundus Cameliae castra habuit, euius Rex Arontes baptizatus est Christi nomine invocato, nostrosque auro,& commeatu, plurimum iuvit. Fit item ab TeP

r Quam Albariam Bonitirent tua noster eum aliis Scriptoribus vocat , Alba rem dicit ineoltus'; Albaram vero parvo discrimine Vilhelm. Trius cap. VIII. qui eam in Apamiensi provincia D tam dicit, duorum dierum itinere Antiochia distantem ; a quo non dissentit Ealdrieus Lib. III. Eam divitiis opulentissimam vocat albertur cap. XXVI. Lamius.

146쪽

Tepne Rege Tripolis deditio , qui quum

ad Christi fidem converti recusaret, Ray- mundus spreta eius deditione, illi bellum indixit . Inde progressi Tortosam castris munitis consedere . Interea Gottofredus, Boa mundus , ct Comes Flandrensis, Ierosolymam ex Lycia properabant, sed ut relatum est Boa mundo, Raymundum cum, ceteris coniunctum , seditionem metuens , relictis ceteris Ducibus, Antiochiam rediit. Ceteri iter inceptum suscepere, in quo Gi- bellius Rex ad eos confugiens, benigne ab eis receptus , eorum itineris socius factus est . Gottofredus , cui Boa mundus suos commendarat , praecepit Normandis, ut Raymundo Tortosam obsidenti subveniant,& quum tribus mensibus, & una die civitas capi non potuisset , soluta obsidione Tripolim venere ; cuius Rex Taon cum nostris pactus est , ut si contingeret Ierosolymam a nostris capi, Christianus fieret : interea cruce signatis auxilia,& commeatus , praestaret. Nonum post diem ad Caphalas oppidum ventum est, & decimo Caesaream Palaestinae sex millibus passuum a Romula profectis Ierosolyma in conspectu adparuit . Magno omnium clamore sublato , Iesu nomen invocatum est , & proni

omnes in terram concidere . Deinde cum

ingenti gaudio intendentes situm urbis ma-

147쪽

gis quam iter conspiciebant, quia ea in monte ut a laetum adspicientibus sui prospectum faciebat; at quamquam montibus circumdata, fluminibus tamen, & sontibus, regio caret, nec est nisi Siloe amnis , qui

ab iis montibus exoriatur , quo aquari exercitus posset. Imminutus erat Christianus exercitus , ita ut non amplius XXX milita peditum ex omni genere , & V. millia equitum , superfuerint ex cuncta multitudine . Cura magna Ierosolyma obsideri coepta fuit. Postquam a Christianis

eo ventum est, quadripartita castra locavere. Variis per aliquot dies certaminibus concursum. Tandem quum tempus oppingnandae urbis visum esset , quadripartiti urbem adgressi. Gotto fredus cum fratribus Primus omnium moenia adscendit ab ea

muri parte , quae sibi forte evenerat, Baldo- vinumque in urbem descendere iussit , qui commisso praelio inter aedificia cum barbaris , per hostium turmas inrumpens ad Portam pervenit , quam magna vi disrupit , & Crucesignatos intromist . Ray-

mundus arcis expugnationi oppositus, nondum moenia adscenderat, quum Gotto fre-dus & ipse fratrem sequutus, omnes resistentes interficiebat , illosque fugientes ad Salomonis usque templum insequutus est. Quo in loco caedes utrorumque ingen S commmissa s

148쪽

ΗIsTORIA SIC FLA. I Osmi ssa. Sed id praelium noctis interventu diremtum est . Prima luce templi oppugnatio coepta, & quum nostri maioribus anumis adverterentur , a civibus deditio facta est ; & sic ab oppugnatione cessatum idibus Iulii, trigesima die postquam obsideri coepta erat. Urbs capta est anno salutis MI C. nonagesimo , di quadringentesimo anno quam a barbaris Heraclii temporibus capta

fuerat.

Post captam Ierosolymam , urbs per quinque dies cadaveribus purgata est, &ad Sanctuaria itum magnis omnium solemnitatibiis, sed maiori fide, ac supplicationibus Sacerdotum , turba Christianorum subsequente, & ad eorum postulationes ,

Precationesque , respondente, ita ut religione plerique commoti a lacrimis non temperarent. His peractis Gottomedus Rex Ierosolymitanus declaratur , quamquam ille renuerit, adfirmans nolle sumere in urbe coronam auream, eamque deferre, in

qua Christus Iesus. spineam detulit ; &Rrnulphus quidam Alemannus vir sanctitate vitae celeberrimus eius loci Patriarcha ab iis, qui aderant consecratus multique ex Christianis post captam urbem in Gallias , & Germanias, rediere; Legatique Neapolitani ex Assyria , ut primum campiam Ierosolymam viderunt, se & suos

149쪽

xo6 L. BON IN CONTRII Gottofredo commendantes , in eorum civitatem rediere.

Non multo post Soli manus Dux exercitus Soldani Babyloniae quatuor & viginti millibus passuum procul a Ierosolyma suos habebat. Proficiscitur eo Gottofredus& explorabundus omnia didicit a captivis; convenisse eodem CIementem principem militiae , classemque instructam a Soli mano immissam , ut omni Asia Crucesignatos prohiberet. Commissa cum iis pugna, quum Gottosredus non amplius X. mine equitum & peditum haberet , tamen vario eventu pluribus horis pugnatum . Tamdem Gotto fredus suos cohortatus , ingressus &ipse praelium , quum Deus plebis suae misertus esset, praesidio illis fuit, & hostes in

.fugam convertit. Centum millia ea in pugna hostium caesa suerunt. Clemens equo invectus pedum beneficio aliquantisper in Apuliam quietum se recepit . Nam Boa- mundus a Pannonibus in Regem electus, quum eo se contulisset , ab iisdem confossus interiit, annum agens aetatis sexagesimum sextum . Praefuit parti Graeciae annis XXV. & mensibus UI. Eius bustum in Apuliam a muliere Constantia Canusium delatum est , in aede Sancti Sabini marmoreo monumento impositum , cuius in claustro res ab eo gestae aereis portis sculptae usque

150쪽

ΗIsTORIA SICvLA. Iorusque ad nostra tempora remansere. Sune nonnulli , qui adserunt Boa mundum non hoc anno, sed quinto post , in Apulia vita functum , nec illum ab H ungaris intersectum velint. H Henricus Quintus Henrici Quarti Imperatoris filius, si ve quod asperitatem p tris ferre non posset , sive dominandi studio permotus, Leodii in carcerem patrem detrusit, in quo illum mori fecit; deinde Imperatorem Romanum se dixit, opes p ternas subscepit, exercitumque omnem ;cum quo plerisque finitimis populis formidabilis factus animum ad maiora erexit. Imperium autem annis XX. gubernavit Ceterum Boa mundus infans , quem ex uxore Constantia subsceperat, patri in hereditate successit, praeterquam in Tarenti principatu, quem Tancredus frater o tinebat, cuius adhuc principatus est. Tam

eredus testatoris eX sorore nepos curam

Principatus Antiocheni subscepit. Quo item anno Alexius Imperator ex

tii Villanius dicit Henricum tertium ab Henrico quarto filio suo in carcerem detrusum fuisse. Nam Henricus III. est ReX IU. & Imperator III. atque ita

deinceps, etiam ad Chronieou Imperatorum Leonis Urbevetani animadversum fuit Tomo III. harum Deliciarum . Mec altius.

SEARCH

MENU NAVIGATION