De Justitia, seu Divinarum institutionum adversus gentes L. Caelii Lactantii Firmiani Liber 5. Recensuit, variantibus lectionibus, annotationibus, castigationibus, ac dissertationibus illustravit F. Eduardus a S. Xaverio C.E

발행: 1757년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

quae in Tuo pectore,ceu in tramquillo domicilio, versatur justi. tia, cujus originem in religio

ne , rationem in aequitate consistere : ossicia vero ejusdem esse humanitatem, misericordiam , atque aequabilitatem, Lactan'

tius docuit Z Cuinam potiori ju

re potui stet is laudatum a se elo- , gium illud Horatianum aptare:

Pussum , o tenacem propositi virum Non Cimium ardor prava julentium. Non mutius inHantis tyranni

Mente quatit solida .

qualem persecto Te in tuendis humanis , divinisque juribus

constantissimum semper prae buisti, de Romana Curia, de SC- de Apostolica, ac de Christiana

republica optime meritti m.

12쪽

Quid plura Num Tuam

singularem, ac Vere paternam communis Patriae nostrae cinram , atque selicitudinem; aut rerum nostrarum in meliorem sermam , & statum restaurationem , notumque profectum , Te in iv Virorum Sag. Congregationis Firmanae numero jura nostra moderante, ignorari ab aliquo e nostris petuissent , vel a me, cui haec notissima sent, sine piaculo praeteriri, in his praesertim commentariis, in quibus de pietate agitur, ac de aequitate , quae cardines sunt, in quorum firmitudine assidue versarisi Non adeo rudis sum , aut barbaris institutus mori-

13쪽

bus, ac distiplinis, ut ignorem ingrati animi vitium justitiae ad-Versari, atque iniquitatis crimen Omni jure censeri; iccirco hoc

saltem , publico quidem , sed

meritis Tuis impari monumento, obsequii erga Te Firmani

Civis memoriam extate Volui,

qua & id , quod Tibi debeam, constaret posteris, & quale a Te

CXpectem patrocinium,Tibi fieret manisestum.

14쪽

Praepositus Generalis Carmelitarum Di aDceasorum Congregationis S. Eliae ordinis Beatissimae Rirginis Mariae de Moxυ Carmelo , ac ejusdem Mer Montis Prior. TEnore praesentium facultatem impertimur Reverendo Patri Eduardo a San- Francisco Xa verio Sacerdoti Professo Provinciae Nostrae Romanae imprimendi Opera omnia Lactantii Firmiani cum Notis , &Dissertationibus suis a duobus e nostris Theologis, recognita . Datum Romae in Conventu nostro SS. 'Τheresiae, & Ioannis a Cruce predie Kalendas Decembris I S 3. H. Radinaldus Maria a S inepis Praepositus Generalis .

H. Pius a S. Dominico Secretarius.

15쪽

APPROBATIO OPERI s.

DI vinarum Institutionum Libros septem a Caelio

Lactantio Firmiano acri iudicio conceptos , styloque eleganti exaratos, atque unico volumine comprehensos , post tot editiones ab aliis exornatas , modo in lucem publicam profert Admodum Rev. Pater Eduardus a S.xa verio Carmelitici ordinis Discalceati Alumnus , quondam Sacrae Theolagiae Praelector,

atque inter Supremae Sac. Inquisitionis Censores adscitias, notis auctos, eruditione multa cum Sacra, tum profana refertos , ac in septem tomos distinctos t quos

Iubente Reverendissimo Sacri Palatii Apostoli et Mastro Patre Iosepho Augustino orsi ordinis Praedi eatorum , magno animi mei oblectamento a capite ad calcem usque sedulo lustravi, attenteque inspexi, nihilque, quoad eruditum Editorem attinet, invenire potui, quod Fidei adversetur Catholicae , bonisque . moribus sit contrarium , ac in Summos Principes in iurium. Ubi se offert occasio clarissimus Author Verae Fidei inconcussa dogmata, atque Sanctae Ecclesiae vetustos ritus vindicat, ac tuetur, a deliri is , & im posturis Eterodoxorum , quos sic impiε obloquentes charitati vh admonet, ac blande adhortatur , ut relicta via , quae ducit ad Tartara, eam ineant, quae iter pandit ad gloriam. Imo si in Textu Lactantiano aliquid offendit, quod ad iustam Fidei regulam non sit exactum , vel a Fide ipsa exorbitet, fatetur aperte , asseritque , Lactantium in Millenariorum erro in rem prolapsum , eumdemque errasse in libro in scripto de Vita beata , ubi loquitur de filia , nulla prorsus mentione facta de Enoch contra librum Apocalypseos. Quod in aliis approbationibus librorum a nostro Authore editorum absque ulla assentationis umbra me dixisse , memini, id ipsum repetere , ac confirmare in hacce praesenti, iure debebam. Sic sentiebam

16쪽

bam ex Aedibus s. P tris Frane isti ad Ripas Tyberis octavo Kalendas Septembris anno reparatae salutis septingentesimo quinquagesimo quarto supra millesimum .

H. Franciscus Antonius a GID-Longo ordinis Minoram Strictioris observantiae S. P. Francisci, Sae. Deologi ac Lector emeritus , ac Sacrorum Rituum Congregacionis Confauor .

17쪽

ADPROBATIO OPERIS. Uod uctoritate Sac. Palatii Apostoli

ci Magistri , in junctum mihi fuerat , perfeci , maxima , qua potui, scili-eet , diligentia perlegens Commentaria , S' Dissertationes , quae in singula Lactantii Firmiani opera elaboravit vir eruditione rapraestans Pater Eduardus Franceschini a Sancto Francisco Xa verio excalceatus Carmelita. In his , magna animi voluptate, ingenii acuis meo , doctrinae robur , scribendi elegantiam, argumentorum vim, & copiam , atque facundiam inspexi ; neque quidpiam ulli bi , Observare mihi licuit, quod Catholicae Fidei , honestisque moribus repugnaret : quare si publici juris fiant arbitror plurimam inde legentibus utilitatem provenire posse . Romae ex Monasterio S. Agnetis extra Muros Urbis die xv. Aprilis anni 17Sq. D. Nomas Rita Praeses, ct L. Eme

18쪽

APPROBATIO OPERIS. ERustione , Doctrina , Methodo , Di

ligentia , caeterisque Dotibus , quae Authorum scripta commendant , abunde coruscant Commentaria , & Dissertationes , quae in omnia Lactantii Firmiani opera Vir CL P. Eduardus Franceschini a S. Braneisco Xa verio elueu bravit, & non vulgari cum sui Nominis Gloria editurus est . Quapropter quum jubente Reverendissimo P. Mag. Sac. Pal. Apost. Opus integrum attente perlegerim , & nihil in eis , quod Fidei Dogmatibus , aut morum integritati adversetur, invenerim , Typis vulganda censeo . Romae

19쪽

IMPRIMATUR.

Si videbitur Reverendissimo Patri Sacri Palatii Apostolici Magistro .

IMPRIMATUR.

Fr. Vincentius Elena Magi ster Socius Reverendissimi Patris Sacri Palatii Apostolici Magistri Ord. Praedic.

20쪽

LACTANTII

Gentes s

LIBER QUINTUS.

CAPUT L

on est apud me dubium, Con-

N G stantine 'Imperator Max. ' quina hoc opus nostrum, quo tingu- laris ille rerum conditor, R

hujus immensii rector β asieri-ritur, siquis attigerit ei istis irreligiosis . ut sunt nimia superstitione

SEARCH

MENU NAVIGATION