Ioan. Loccenius De iure maritimo

발행: 1651년

분량: 307페이지

출처: archive.org

분류:

121쪽

XIII. Qui vero ad jus Stapulae adstringuntur. illis non integrum est , ad hoc declinandum novas vias aut elusiones quaein rere : ne per in directum sequantur , quod directo vetitum est. Nieol. Emerard Iura. con-sL9. n. ga. Qui plura de hac materia desiderant, conferre possunt , quae de controversiis Iuris Stapulae in Albi inter Reges Daniae, Duces Holatiae N IIamburMnses non semel agitatis Thuanus & Chytraeus in suis Historiis posteritati tradiderunt; ut& Acta istarum controversiarum utrinque publice edita. Item Ubbonem Emmium in descriptione Gromngae pag.que q6 seqq. ubi

de Groningensium & agricolarum controversia Iuris Stapulae prolixe agit - & alios qui hanc materiam ex professo tractant. etsi

mihi paucos videre contigit.

122쪽

IIIJ ora. Lo C CENII

DE Ju RE MARITIMO

De Navigationis

Securitate.

I. Continuatio proposset ordinis.

II. De marra. na gationis incommodis O pericutis. III. Issorum incommodorum metu non esse Dingiendam navigationem: cum etiam te restre iter habeat Da incommoda m pericula. IV. Persculorum maritimorum remedia, divina tar bumana.

123쪽

Ira Iob. Loccentii postquam navi fabricatae & instruct

μ' maris viam quasi aperuimus, & jure a navigari ostendimus , nunc quibus modis etiam tuta navigatio praestari possit, exponemus

II. Quamvis autem magna sint maris di navigationis commoda , magna rῖ meu quoque pericula, incommoda di mala circumstant navigantes, metuenda ex procellis , syrtibus, cateis & latentibus scopulis, hostibus, piratis, aliisque ad vel sis: quae a Plinio libr. II. Nat. Hist. cap. XLVI. &Prooem .lib.XIV. & alibi, Propertio lib. H. eleg. v I. & aliis luculenter descripta

sunt.

III. Veruntamen ob adversa non ave sanda est navigatior quum ne quidem in terra desint mala, quae bona comitantur; ob quae tamen bona non fugimus. Agricola quidam fertur aliquando ex nauta quaesivisse, ubi parens eius di avus mortem oppetiissent; respondit nauta e vel in navi, vel in mari. Aglicola, Cur ergo, inquit, tu navem & mare non reformidas & vitas Nauta reponens, interrogavit rusticum, ubi eius maiores obiissent, respondit rusticus : Domi & in lecto ι cur ergo, inquit nauta, domum di lectum non horres ac refugis Z Sic enim se res habet, tam ter-

a , quam mari curae, pericula ac metus in socios

124쪽

De Iure Maritimo Lib. II. I I 3

eios addunt ves invitis. Pulcre Flaccus lib. II. Od. XIlI. Quid quisque viret, nunquam hominibatis

cautum ess in bor . nan ita Bosphorum Parnm perhorrescit, neque ultra Caeca timet alι unde fata.

Idem lib. II. Od. XUI.

Scandιt aratas vitiosa naves Cura , nec tuνmas equitum relinquito or cervis, m agente nimborOvor Euro.

Idem repetit lib. III. Od I. Nonne in terra iter facientes cipe quasi terrestre quoque naufragium faciunt Z dum gravi tempestate suborta in locis solis ac sterilibus , aut infidis arenis in aestate , aut acri hieme, & in iis superatu difficilibus ipsis nivibus ob

rountur. Nonne quod in mari piratae, hoc in terra latrones faciunt 8 praeterquam quod bonorum jacturam modo in bello, modo incendio, modo alio casu facimus. Petro is nius Satyrico : Non Iola mortalibin maria haue fidem praestant. Illum bellautem arma decipiunt : illum dras vota reddentem penatum suoram ruina Iepetit: ille vob/c lo lapsus proinperantem spiritum excussit. cibus avidum straugulavit, abstulentem frugalitas. Si bene calculum ρouas, viaque naufragium est. Uere ergo Hesiodus lib. I. Oper. & dier.

πλει ν μεν μ' γαῖα κροκων, πλεDi σε θάλαμα. Plena

125쪽

Plena es terra malis, ta plenum est a quor

IV. Ut tamen ista navigationis ineommoda vel evitentur, vel minus infesta aepericulosa sint, adversus ea certis se praesidiis munire licet: quae possunt esse divina dc

humana.

IV. Praesidia divina, & quidem potissi

ma , sunt Dei providentia dccura, ubique tam in mari quam terra praesens. Quum adquisitio rerum ex commodis maris vel navigatio inter benedictionis divinae par

vid. Cr sv. lib. I. c. I. dc navis benedi Iiam lignum appelletur Sap. i q. v. 7. non est dubitandum, quin si navigationem recte instituentes se Deo commendent, Deus illos tanquam invia sua ambulantes servaturus sit. vid. Psal. Io 7. . 23. Crsei . . ara 29. Sap. I 4. v. 3, 4, 3, 6. Aut si illis in mari pereundum sit, seria delictorum poenitudine ducti, dc Christi merito nixi, Deo animas suas commendente atque sic in vocatione sua beate decedent. Si autem fluctibus obruto non contingat sepultura, non adeo interest, periturum corpus terra an fluctus constimant; Coelo tegitur, qui non hahet urnam.

Etiamsi vero fiat esca pisicium corpus, ni hilominus aeque particeps erit resurrectionis

126쪽

De Iure Maritimo Lib. II. II s

nis mortuorum & coelestis gloriae in Christo Servatore decedens, atque alterius cor pus in terra putrescens, vermiumque cibus. de quo divina testimonia omni exceptione majora habemus: Servat omnia ossa ejus; unum ex litis nou frangitur. PLal. 34. V. 21. Et Apocal. 2O. v I 3. Reddidit mare mortuos, quos habebat.

UI. Post divina praesidia sunt humana,

quae hominum ingenio atque industria parari possunt, vel contemplatione maris, fluminum, dc portuum ; vel domini mercium di vectorum i vel magistri navis & nauta rum tu tuitu consideranda. VII. Contemplatione maris, fluminum di portus praesidia humana ita se pensitan da obserunt : Vt impedimenta maris &Bum innm tollantur, & omne id prohibeatur, quo deterior navigatio reddi possit. de quo in tit. Dig. de Flum. Cr Ne quid in sum. ptib. Ut flumina, ubi commode fieri potest, Purgentur, retentur di profundiora reddantur, illorum jussia & authoritate , quorum ea de re potestas est. Ne ciburra navium in mare aut flumen exoneretur, in fraudem dc detrimentum profundi, sed alio avehatur. quod etiam jure naui. Hauseatic. art. 39. cautum est. Ut non solum phari, speculae & ignes nocturni, ad indicandum Portum tutumque accessum, aliaque brevium

127쪽

vium signa excitentur,sed etiam vasa grandia ad tim dum lapidibus 5c catenis defixa, dc supra undas eminentia certis intervallis disponantur: unde profunditas naaris e ploretur, pulvini, syrtes ac vada evitentur; Ec ad istorum vasorum metas cursus innoxius dirigatur. E re quoque est, prohiberi naves istis vasibus alligari, ne loco transismoVeantur. Iste autem modus vasa in flumine prominentia habendi quod in transcursu notandum) non semper arguit domi nium in mari aut flumine publico : cum etiam ab illis qui dominium ta Ie sibi non

Vendicant, usurpari soleat in securitatem navigationis, S libertatem commerciorum illis in tali loco concessam. Ne navibu periculum sit a balenis ubicunque illis mare est infestum , remedium fertur na mantibus, castoreum dilutum aqua & in mare effusum. Hoc tanquam aconito petitu Sgrex balenarum , totus repente dissipaturdi in profundum fertur; uti testatur Zieglerus in Schondiae descriptione p. m. 48 . Magistratus S praesides provinciae praeca-Veant, ne piscatores noctu lumine ostensio fallant navigantes , quasi in portum aliquem delaturi, eoque modo in periculum naves di qui in eo sunt deducant l. ro. D. de inc. ruiu. ua r. Vtile quoque est, ut qui praecedunt di vela laxant, ignem in funuDR

128쪽

De Iure Maritimo Lib. II. II Tnavi habeant, ad evitandum incursionis periculum & navis praetoria,quoties Opus est, plura luminum insignia praeserat. qua de re in Cap. seq. Ut tragmenta navium aut alia signa isthic , ubi petierunt naves, in tacta relinquantur : quibus exitiosa navi- gantibus loca significentur ; quod Regis Arabiae edicto olim cautiam memorat Diodorus Siculus lib. III. Biblioth. Eist. Si non adsit portus naturalis aut satis commodus, ita arte exstruendus est, ut expeditum actutum praestet naviganιibus accessum. quo

nomine laudatur Iraianus Imp. in Arcu ipsius honori Anconae .n portu erecto , uti est in Insicriptionibus Gruteri CCXLVII. 6.liis verbis:

IMP. CAESARI. DIVI. NERVAE. F. NERVAE. TRAJANO. OPTIMO. AUG.GER M. DA CICO. PONT. MAX. TR. POT. XVII. IMP. VIII. c OS. VI. PP. PROUIDENI ISSIMO. PRINCIPI. SENATUS. P. Q. R. QUOD . ACCESSUM. ITALIAE. HOC. ETIAM ADDITO. EX. PE

129쪽

I 18 Iob. Ioccenti

TIOREM. NAVIGATIONEM. REDDIDERIT.

Portus etiam ita exstruendus est, ut naves in eo ad anchoras stantes tueatur ab tempestatibus: ne sit Statio male fida ιarinis 3 neve fiat, quod Propertius ait et, 28. Cum sue in portu fructa caraua ualet. Modum vero exstruendi tutum portum accurate describit Vitruvius lib. V. de Architectura cap. Xl I. Aggeres contra vim aquarum exstruantur, littora dc ripae munian

tur : ut isthic commeantibus hominibus M. adjacentibus oppidis ac urbibus periculum absit. cujus operis fama in veteri lapide laudantur M Aurclius Antoninus , & M. Aurelius Alexander Inscript . Grut.CLXIII Cons. tit. D. de rip. mun. tar tit. Cossi de alia, . In portubus di ostiis fluminum disponantur stationes & excubiae: ut hostium aut piratarum ingressus aut exitus prohibeatur; aliave naxium pericula di insidiae avertantur. Ita Dido apud Maronem i. AEn. laboravit

fines custode tueri;& apud Luranum lib. IX. Ptolomaeus rex AEgypti in suis littoribus speculatore1 con stituit. Lucanus d. lib. V. 7 a. Iam

130쪽

De Iure Maritimo Lib. II. I I9

Iam rap/do deculator equer per littora cursis, Hospitu adventu pavidam compleverar

Solent etiam apud nonnullas gentes navalia di stationes, in quibus classes, & vires nauticae adservantur, curiosis populi & peregrino tum oculis, ut olim apud Rhodios teste Strabone) occlusae esse: ne res ad hostem aliosque, qui eas igno Iare debenta temere di manent. VIII. Dominus mercium operam dabita Mut fidum ac peritum navis magistrum, navemque probe fabricatam di armatam eligat , cui merces suas committat. Ex moin nito Hesiodi exiguas naves laudet, sed magnas oneret , non solum lucri caussa, sed ut merces magis in tuto sint. Non tamen omnem suam substantiam navi imponet, sed plura domi relinquet. Nec omnes merces aut pecuniam uni navi credere sapientis est, sed per plures naves dividere prae-sat: ut, si una pereat, reliquae in salvo sint. secundum illud in Gnomologia Gruteri:

Tua omnia uni nunquam navi credito.

Quod desumtum ex illo Comici in Adelph.

a. Σ. sc.a. Potius quam venim in periculum servesne an perdas, totum dividuum face. Vectores cum Antisthene, quanium possunt

ca sbi viatica parent, quae cum naufragio simul

SEARCH

MENU NAVIGATION