Ioan. Loccenius De iure maritimo

발행: 1651년

분량: 307페이지

출처: archive.org

분류:

141쪽

tinuare persecutionem potest etiam in alieno territorio, ibique eos comprehendere:

ita tamen ut ibi judicio sistantur, nec in propriam iurisdictionem, nisi cum istius loci Magistratus consensu, deducantur l. I. C. ubi quis de curiali c. I. g.si judex depac.

III. A piratis capti, liberi manent, nee aure fiunt capientium servi l. i9. 3. 2. D. de captiν. postl. rev. Nec redemtus a piratis debet esse pignori redimenti eum. Liberi enim hominis oblisatio non eo Valet , ut jus pignoris in eo constituatur velut in his quae quis de bonis suis obnoxia facit l. 6.

causam tamen pignoris detineri potest, donec solvat pretium ; licet ista detentio eum in servitutem non detrudat l. 3. g. 3. D. deham. lib. exb. I. 2Ο. . I. qui temfl.l. a. C. deposu. rev. Itaque redemtus omnino obligatur aut datum pro se pretium redemtori, si potest, statim restituere, aut idonee pro se cavere , aut, si ita velit redemtor, laboris obsequio vicem referre; incolumi tamen

ipsius libertate & jure postliminii. l. ult. C. de ροMim. Sed & unus pro uno aut pluribus captis ea conditione mitti potest, ut Pecuniam pro se dc reliquis adferat, & nisi xedeat,

142쪽

De Iure Maritimo Iib. u. IJ I

redeat, ut retenti pro eo solvant, in quem magistratiis iudicium ubicunque conveniri poterit, dabit L et r. D. den .gest. IV. Num ex piratarum in mari passim grassantium aut publice in hostes emitarum facto,ob praedas in amicos, socios aut eos qni neutrarum sunt partium actas, Magistratus loci teneatur est quaestio iuris pub. aut gentium, & ventilatione digna. Certis modis eos vel extra bellum vel in bello teneri certum est, quidquid etiam coloris vel exculationis hic quidam obtendant , si nimirum non fecerint , quae jure gentium debent, nec adhibuerint, quae posisunt, ad eos prohibendos. Cum Romani

apud Polybium lib. a. per Legatos de

injuriis Illyriorum apud Reginam eorum Teutam expostui sient , & piraticam in Italos ab illis exercitam imposterum prohiberi desiderassent, responsum acceperunt a Regina , cura sibi fore, ne qua Romano populo publice ab Ill riis fieret injuria , caterum ut impediat, quo minus privatim quam potet

quisque utilitatem e mari capiat, hoc vero

Regibus nequaquam in more esse. Verum quid ex hoc Reginae resiponsio aliud colligas , quam eam suis etiam extra belli necessitatem praedandi licentiam concessisseὶ & hoe morem Regium scilicet vocat. Si rectius

sentire voluisset, satis stire potuisset, hoc

143쪽

vere Regium esse . quibuscunque possis benefacere, & non solum a suis, sed etiam peregrinis vim M injuriam prohibere , debitaqne severitate plectere. qui vero scit dc prohibere potest, nec prohibet, ipse quo inque in culpa est. Unde Grotius ait de hoc

facto lib. a.de iur. b. e. p. c. 2I. Teuca Re gina abriorum non accipitur excusatio, quod

diser/ι non a se, sed a subditu piraticam exerceri r neque enim probibebat. vid. & Alb. Genti ib. I. de jur. bell. c. 2I. InjuRitia esse , non solum se φρ inferno i uriam , sed etiam si ab iis quibus infertur , non pro Mises,spoias, Cicero i. Ossic. docet. Et 3. OTaibi ut quisqμe matit , quod ad usum vitae

pertinet, quam alteri adquirere, concessum esse non repugnante natura. Iliad vero naturam non pati, ut alιorum spoliis nostros sacultates m opes augeamμι- Neque Tero hoc solum na-νura , sed er legibus populorum ita constitutum esse , ut nou liceat sui commodi causa noeeνe ali.ri. Sed di si belli maritimi necessi- itas incumbat, praestat delectis domesticis. aut militibus nauticis mercenariis, qui subduce & disciplina degant, aut sociorum ope, quam colluvie pessimorum hominum piratis adversius hostes uti , qui licentiam ipoliandi nacti, facile praescriptos mandati s fines excedunt: ut ne quidem amicis, aut

aliis, a quibus vel ipsi vel eorum patroni

144쪽

De Iure Maritimo Lib. II. 333

nunquam laesi sunt, parcant. quod ipsa recompertum , cum quaedam Uandalicae civitates , aliis molitionibus ad liberandum custodia Margaretae Reginae Albertum Regem quondam Suediae frustra adhibitis,coegissent copias piratarum ad depraedandum in mari Suedos , Danos & Norvegos, dc portus ipsis ad distrahendam praedam patefecissent, id non solum magnae apud vicinos invidiae , sed & maximo iisdem aliisque detrimento fuit: dum effreni ista licentia tandem in quosvis promiscue navigantes usi sunt piratae. adeo ut necesse esset vim illam una cum ipsis aut horibus e mari Balthico jumitis regnorum & maritima rum civitatum viribus profligari. Ex neglectu ergo tenentur magistratus, si, dum pro Onere tuendi maris vectigal accipiunt, suas naves praesidiarias, & excursorias ad explorandam maris securitatem, ad purgandum illud a piratis in mari non habeant, aut si ipsi piratas adversus hostes emiserint, ad coercendam eorum contra socios& amicos licentiam non ea adhibeant, quae

possunt ac debent remedia: quo nomine damnati sunt olim ab Amphictyonibus Scyrii. Quaesitum aliquando ex facto est apud Belgas , cum ordines potestatem praedarum in mari ex hoste agendarum per co- dicillos plurimisdedissent, bc eorum non

nulli

145쪽

ri nulli res amicorum rapuissent, desertaque

, , patria mari vagarentur, ac ne reVocati,, quidem domum redirent, an rectoresis eo nomine tenerentur : aut quod malo,, rum hominum usi essent opera, aut quods, cautionem nom exegissent. Responsum

est, eos in nihil amplius teneri, quam ut ,, noxios , si reperiri possent, punirent autis dederent: praeterea in bona raptorum jus, , reddi curarent. Nam ipsos injustae prae- ,, dationis causiam non fuisse,nec quicquamri de ea participasse : prohibuisse etiam le-

,, gibus, ne amicis noceretur. Cautionema, ut exigerent, nullo iure fuisse obligatos, ,, cum pol sent etiam sine codicillis omni-ri bus subditis hostem spoliandi potestatemri facere; quod Zc factum olim esset: nequeo, talem permissionem causiam esse cur dari mnum datum esset sociis , cum possentri privati etiam sine permitIu tali naves ar- , , mare&m mare progredi. Mali vero an futuri illi ellent, provideri non potuis i, se : neque vero vitari posse, quominus,, & malorum opera utamur, alioqui nul- ,, tum colligi posse exercitum. Neque vero,, si quid milites aut terrestres , aut nautici contra imperium amicis nocuissent, re

Oi ges teneri. quod Galliae & Angliae testi-M mOmis probatum. Vt vero sine culpa sua ,, ex ministrorum facto quisquam teneatur,

146쪽

De Iure Maritimo Lib. II. 13 s

non esse juris gentium, ex quo dijudican - da esset haec conti oversia sed juris civilis, nec generalis,sed adversus nautas & alios φquosdam ex rationibus peculiaribus in. φtroductum. In hanc partem dc his argu- ς mentis a supremi auditorii judicibus contra Pomeranos quosdam pronuntiatum est; ad exmplum rerum in causa non dispari ante duo secula judicatarum. Grol. de

jur. best. e. p. 2, I7, 2 o. Sic, cum Gallicus

apud Reginam Angliae Legatus conquestus esset, Montgomerium Anglorum auxiliis contra foedus ad Rupellam n axigationem suscepi me: & Mercatores Anglos Rupella nis obsessis rem annonariam subministrasse; respondit Regina, se fidem foedere in-ς

terpositam sancte servare & servaturam. auxiliares illos piratas esse & extorres; iniussu suo solvisse; signa ementita praetu- lisse, atque ut in eos animadvertere' tur, se per optare; apud Cum deuiam ad εanuum 373. Si veto quoi undam subditorum piraticam exercentium ita perpetuum sit maleficin m ac juri naturae contrarium, ut, quod faciunt, credantur facere omnino magistratu suo improbante, &in eos iudicium postulari non possit, ab his

res recuperare & ultionem exposcere licebit tanquam adeditis. At alios innocentes eo nomine armis impetere, est contra

pacem.

147쪽

pacem. Grotius de js re belli σ pacis 3,

V. Si vecturas navium alienarum, quas praedo . tanquam putativus dominus, ut loquuntur, locavit aut exercuit, a conductore acceperit aut eo nomine quid ei s lutum sit, hoc quidem conductorem , qui cum eo bona fide contraxit, liberat; nisi sciens praedonem esse ei solverit, tunc enim ipsi domino obligatur. Si vero contrahens cum ipsb domino vel ejus servo , praedoni solvat, non liberatur. l. sue. D. de condict. indeb. arg. l. 8 8. D. de solui. . ad utramque legem Goth r. Item praedoni commodati & depositi actionem jure gentium competere statuit ius R. si dominus non appareat L64.D.de iudic. l. I 6. commod. l. I .3. 39. l. I . f. i. D. depos.

VI. Sed dubium esse potest, num piratis iurata fides servanda sit: quia pi 1a subiatis commerciis rumpunt foedus generis humani, ut de illis loquitur Florus 3, 6.Et ut Tullius 3. Ossic. monet; Pirata non est ex perduel-bum numero de iris , sed communis hostissmurum : cum eo fides esse non debet, nec jusjurandum commune. Si quid ergo metu expresserint, repeti potest. Verum quidem est , non eam juris communionem cum pirata esse , quae cum hoste est. unde fide pu

blica frui indignus est, quam ipse violat.

148쪽

De Iure Maritimo Lib. II. I 37

Absurdum es praedones Iecuros esse, ait lex. I 3. de noxa l. am Hinc etiam piratae jus legationis non babent, nisi illud fide data

nanciscantur. Grol. de jur. b. e. p. 2, i 8, 2.

Paschal. Legati c. i 2. Attamen si fidei data iuramenti quoque religio accesserit, ea non solum hominem homini, sed ipsi Deo obligat: contra quem metus exceptio non est, ut contra hominem. Promissum ergo juratum in re permissa servandum est, vel ideo,

quod affirmatio religiosa est . quae nulla elusione temerari debet. Tullius d. lib. quod Frmatὸ quasi Deo tesse promiseris , id tenendum est. Et in c. si vero g. de jurejur. dicitur: Non nos alicui dare materiam volumus γeniendi contra proprium juramentum, ueautores perbrii videamur. Anton. Fer-

naiad. in Theol. morat. p. 5 3 . qui latroni piratae) minitanti mortem promist cum Iuramento centum squod Deere secundum se nullum est peccatum tenetur sub iuramento pro missum implere. Sed adi Grotium haec accurate &fuse exsequentem tu de jure belLe, pae. lib. a. e. I 3. g Is. σ lib. a. c. I 7. f. I9. . lib. 3. e. I 9. 3. 2 3. . . VII. Ut ut praedones rapta aequaliter dividant, tamen inter eos communi dividundo iudicium locum habere negatur in jure R. l . g. 4. D. comm .div. nec si

precario possideant, nee si clam: injusta

enim

149쪽

enim est possessio. precaria vero iusta quidem, sed quae non pergat ad iudicii 1 gorem. Quin & bona piratarum naufraga imis pune subripere permisit Frid. Imp. l. II. C. de furi . ubi tamen authoritatem dc di iapensationem supellorum intervenire satius est: ne alia pro aliis f6rte surripiantur. Res

autem a piratis raptae, ubicunque rc perlae vindicari possunt a vero domino. vid. c.φ.

Ρ3 9 . aut si is, qui piratis iterum eripuit, probare possit, sibi ejus rei dominium

justo titulo ante adquisitum esse. Et tamen qui suo sum tu possessionem rei alienae adeptus est, tantum ex naturali aequitate est rependendum , quantum dominus ipse ad rem recuperandam libenter impensurus erat. Ipse enim facti possessio praesertim recuperatu dissicilis, est aliquid aestimabile,& in hoc dominus post rem amissam censetur factus locupletior. Grat. de jur b. e. p. 2, IO, 9, Cr 3,9,I6. Quamvis haec lege civili aut statutis populorum pactisque aliquantum varient. Grol. d. loc. f. I 7. min t . ubi LL Η:spanicas & Uenetas in hanc

rem ad testimonium citat. vid. quoque Ius Lub. Lib. 6. t. . a. a. tit. s. Hujusmodi tamen leges non obstant exteris, quo minus res suas vindicent./ Hoc etiam est utile

inditutum, ut piratis ad portum aliquem appellentibus non permittatur istic vendere bona

150쪽

De Iure Maritimo Lib. II. I 3 9

bona spoliator urn, nec aliis emere, sed n ve & bonis istis sub ariesto & tuta custodia positis, reserventur rapta in utilitatem laesorum & aliorum quorum interest, illis restituenda, si sussicientibus documentis, vel in eorum defectit jurata assertione probent esse sitia vid. paril. commerc. inter Heu. H. ML er Philippum B.rg. v. I 6. UIlI. Piratae capti & damnati, ultimo supplicio soleat assici, eorumque bona publicari. quam geueralem conquetudinem Pec-kius ad i. Io. D. de in c. r. n. n. 3. Vocat.

Nec aliud meruerunt publicae fidei violatores, & innocentium sanguinis ac fortunarum praedones. Si tamen ita invaluerint, ut formidabiles se fecerint, recte recipi ac defendi, poenam quod attinet, censet Grotius de jur. b. e. p. ,2 i, 6. quia intersit humani generis , ut si aliter non possint, impunitatis fiducia a maleficiis devocentur. Sed aliud dicendum erit, si armis debellari possint vel ab illis, in quorum ditione gras. santur; vel cum vicinorum Principum auxilio. Nec piratae lum, sed δέ receptatores eorum capitis poena obligantur. arg. I. 3. 3. 3. D. de ine. ruin. nain. c. a. de ῬIol. Dr. reg. LL. prov. Sued. Pessimum enim genus hominum sunt receptatores, sine

quibus diu nemo latere potest. Atque si apprehendere possint praedones istos, dctamen

SEARCH

MENU NAVIGATION