SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

QUIN QNE SANCTORUM M. 27 I

POMPEIUS Comparuom Episcopus Auximanus ct Cingulanus,inum charitas, teste Apostolo Paulo . sit vinculum persectionis, ni--hil ego non perlectum video in B. Camillo, cujus sanctissima opera uni plane innituntur vinculo charitatis. Quid enim in aegros praesertim languentes ac morti proximos di vivens ipse praestiterit , & per ordinem a se fundatum perenni beneficio adhuc prae Ilet, partim ei nobis luculenter expositum , partim verti experientia ipsisque oculis usurpamus . Accedentibus itaque & Miraculis rite probatis , censeo. secundum c a quae proponuntur , B. Camillum supremis Coeli tum honoribus cumulandum .

IACOBUS PHILIPPUS consoli Discopus Amerinus. ID potissimum in beato Camillo de Lellis cujus Sanctificationis causa

agenda est, ΒελTissi ΜE PATER evenisse conspicimus, quod in n. mo so. Regius Propheta tellatur: Cor contritum se humiliatum , Deum scialicet non despicere i Ipse enim adhuc juvenis juvenili 4rdore duetus eousque

a recta via declinaverat, quo interitus ei parabatur aeternus , nisi manus Domini facta esset super eum. Hinc culparum suarum moerore tactus, flevit amar ε . & Deus quoque peccatum ejus transtulit, avertitque faciem suam a peccatis illius, & ejus omnes iniquitates delevit; Oh vera mutatio dexterae Excelsi l ut qui Saulum errantem secutus fuerat, Paulum inde poenitentem sequeretur . Huic propterea tam mirandae divinae miserationi, qua culparum suarum poenitentia, ut carnem suam in servi tutem redigeret, quo Zelo , quave charitate , ut omnes lucrifaceret Christo , beatus Camillus responderit, hoc unum recensere lassiciat, quod in seipso sc seviit acerrim8 . ut in admirabile poenitentiae transiret exemplum ; sic omnes adjuvit, ut nullos labores, pericula nulla refugerit, eumque instituerit ordinem . cujus Alumni Insrmis pelle quoque insectis inservire solemni voto obligantur, eam indubitanter recepturi mer- Cedem , quam patiens atque benigna repromittit charitas. . Hunc Igitur Fundatorem PATER SAN TIssi ΜΕ , hisce ceterisque in gradu heroico virtutibus clarum , ne Sanctum dubites, tot signa, tot miracuIa praecesserunt. quod dederit Altissimus vocem suam; ut Sanctum dicas , universa Infirmis Ministrantium Familia humiliter deprecatur . gens tota exoptat, catholicus orbis expectat. Exaudire proinde SANcTITAs v EsTRA dignetur tam cumulata vota , & sic gaudium , quod

Angelis jam pridem luper eo factum est in Coelo , nobis equidem erit mox

hic in terra commune .

312쪽

Σ ΣACTA CANONI Z ATIONIS

IOSEPH Oppola Episcopus Aquilanus. Monens Ecclesiasticus ': Non te pigeat visitare Infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis. ecce quod in plena dilectione, Dei scilicet in charitate dc Proximi, beatum Camillum de Lellis excitavit

sortiter, constanter firmavi . Quem quidem ardentem dilectionis ignem, aquae multae neutiquam extinguere potuerunt. Convenit igitur, ut Roma , sicut D. Philippo Nerio sutpote de se benemerentissimo gratiorem in dies se exhibet, sic quoque B. Camillum , qui in ordine charitatis post eum abiit, & obsequentissime consilia secutus est, debitis nunc sancti tali laetetur honoribus decorari. IOSEPH Res Episcopus Venafranus . BEatus Camillus de Lellis Fundator Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis, BEATIssIMs Pars R, est Servus ille fidelis &prudens, quem constituit Dominus super familiam suam , ut det illis cibum in tempore; ipse enim Domino praecipiente di dicente: ince timopus prosequere ; sanctum & Christo Domino placitum Institutum summa animi sortitudine ad optatum finem perduxit , ut animabus pretioso Chrilli sanguine redemptis, & per adoptionem cooptatis inter filios Dei

cibum daret in tempore , quo colluctatio est adversus Rectores tenebrarum in extremo mortis agone ; cibum sortitudinis & lalutis aeternae , quoad coelestem patriam perducantur . Servus itaque Dei Camillus , qui in charitate persecta mansit, in Deo est, & inter Coelites recensendus, ut Christiani, qui tantum beneficium in ejus Instituto receperunt, Patronum & Αdjutorem in mortis agone dignis honoribus prosequantur in

terris .

HIERONYMUS Lorreeti Episcopus Acernes .

BEATiss IMA PATER. Praeter ceteras B. Camilli virtutes summus ejus erga Deum amor vel ex ea proditur tam insigni erga Proximos charitate , qua motus ita ille se totum animis aegrorum curandis devovit, ut ad tanti operis perennitatem Clericorum etiam Ordinem instituerit . Haec duo charitatis praecepta, a quibus universa lex pendet, tam sancte a B. Viro servata , duo illi sunt ex Augus ino denarii, quos non ad unius saucii medelam , sed ad plurimorum salutem Evangelicus iste Samaritχ-nus, quoad vixit, ubique proculit . Hujus igitur viri misericordiae. cujus in semine permanent bona , ut laudes nunci et Ecclesia, quas tot ad hanc diem miracula cclebraverunt, censeo sanctis Consetaribus eum demmerito esse adnumerandum . MAM

313쪽

QUINQUE SANCTORUM &c. 273

IOANNES FRANCISCUS Cavillini Episcopus Aiatrinus. BFatus Camillus de Lellis Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis Fundator, eximia in Deum diraritate , maximo in Proximum amore adeo efferbuit, ut totus Deo pro hominibus, totus hominibus pro Deo se praebuerit: Cujus rei virtutum ac miraculorum numero propemodum singulari , in hac praesertim Urbe Roma monumenta omnibus nota reliquit: Quapropter dignissimum reor , ut Sanctorum Fastis adscribatur, quemadmodum etiam atque etiam a SANCTITATE VE-sTRA supplex exposco.

NICOLAUS Oct Episcopus Soranus.

M Utatio equidem suit Ba riss I ME PATER , dexterae Excelsi, qui C milium de Lellis de diuturna pravaque vivendi ratione eductum deduxit per vias rectas , ac tam uberi coelestium charismatum copia replevit , ut minime sit ambigendum . quin illi, post arduum tot christianarum virtutum curriculum, quod a principio alacris ingressius suerat, ad mortem usque sanctissimε obitum majoribus semper passibus consectum , sempiternae etiam gloriae bravium donaverit. Quod& idem ipse bonorum omnium largitor, qui Servum suum glorificavit per frequentia itidem miracula ad beati Camilli deprecantis invocationem patrata contestari dignatus est. Itaque existimo SANCTITATEM TUAM tuto procedere possie ad ipsius Canonizationem .

IOHANNES ANTONIUS Cus sit Discopus citharensis.

BFatus Camillus de Lellis omnium virtutum laude, & praecipuε maxima , qua erga Proximos charitate flagrabat, mirum in modum excelluit; novo autem , quem instituit ordine christianae Reipublicae utilis & salutaris tuit. Mitto prodigia , quae per eum a Deo optimo Ma-πimo patrata sunt, aerumnas, calamitates, miserias, quas pro nomine Iesu aequo animo pertulit, atque innumerabilia animi ornamenta , quae

illi singularia esse videntur: Quare humillimε censeo, dignum ipsum esse, qui solemni ritu a Sascrix et a Vps et a Sanctorum Fassis adscribatur. NICOLAUS MARIA Calequiui Episcopus Ciυitatis Tucalis.

V X mundi illecebris terrestrique militia vocatus ad Clericalem , atque hujusce seculi contemptum beatus Camillus , cum luit inopinato ac vehementi omnipotentis Dei lumine circumfusus, & veluti alter Saulus in Apostolum Gentium conversus , anteactum vitae suae genus Tom. V. M m ferven-

314쪽

27 ACTA CANONI Z ATION IS

serventiori charitatis studio compensavit . Quae enim pro Infirmorum praesertim salute tum spirituali, tum corporali gesta ab ipso sunt, ardentissimam praeseserunt charitatem , qua inflammatus se praesentissimis objecit mortis periculis, ut Christi fidelibus praesto esset, etiam pestifera labe insectis, quibus inserviendis peculiari solemni voto se, suosque Alumnos voluit esse obstrictos. Cum autem B. Camillus animam pro amicis suis ponere non dubitaverit, majorem ceris charitatem habere non potuit, juxta Divinum oraculum. Quapropter fidelem hunc Dei Servum ac novi Ordinis auctorem multis decoratum in terris charismatum donis ac prodigiis, inter Sanctos per infallibile SANcri TATIs VasTRA Oraculum recensendum censeo, ut hoc duce hominibus ad imitandum proposito, charitas nostris hisce temporibus elanguescens adaugeatur, istiusque exemplo Christi fidelium corda ad misericordiae opera erga Proximum alacrius exercenda inflammentur.

Subdit Papa post novissimi Episcopi sententiam

VENERA si Lys FRATRE s. Suffragia Vestra de Canoni ratione beati Camilli de Leb

lis magnam Nobis laetitiam attulerunt: Quam ob causam nihil aliud respondemus , nisi peragendas esse preces, quas jam indiximus , ut DeuS elargiarur Nobis opem suam, ac coeleste lumen ad ea rite perficienda, quae pro futura Beatorum CanoniZa

tione requiruntur.

Procurator Generalis Camerae ubi Summus Pontifex dicendi finem secit, iisdem verbis, quae in primo Consistorio retulimus, nomine Be ii duntaxat immutato Protonotarios rogavit, ut publica super his Achis Instrumenta conficerent: videlicet. Ego Iohannes Philippus Toni Sanctissimi Domiηi Nostri, s Camera Apsolicae Procurator Generalis rogo ris omnes Protonota , os , ct Notarios Apostolicos hic praesentes , ut de sententiis, consilio se unanimi consensu Reberendissimorum DD. S. R. E. Ordinalium . necnon Patriarcharum , Archieps γrum , ct Episcoporum, deque Summi Pontificis oratione θ dAberatione prκ- habitis super solemni Canonizatione beati Camilli de Lellis unum , Set plura , publicum , seu publica est cutis infrumentum, vel infrumenia ad perpetuam

rei memoriam.

315쪽

Quibus auditis R. P. D. Franciscus Maria Riccardi Protonotari rum Participantium Collegit Decanus , ante Sanctitatem Suam genibus flexis Collegarum nomine dixit: cin emus: Statimque surgens adstantes Solio propiores adhibuit Telles consuetis verbis: ribis Tesibus: ita. iste quoque Consistorialis Conventus, qui magnae voluptati Sanctissimo Patri suit, solutus est. Instrumenti a Protonotariis in Causa B. Camilli consecti exemplathic accipito transcriptum.

Instrumentum a Decano Proronotariorum rogatum

pro secundo semipublico Consistorio.

IN NOMINE DOMINI AMEN.ANno reparatae salutis Millesimo Septingentesimo Quadragesimo se

to Indietione nona, Pontiscatus autem Sanctissimi Domini Notiri B pNADIcTI Divina Providentia PAPE X lv. Anno Sexto , die x. Junii F ria sexta. Idem Sanctissimus Dominus pro habendis excipiendisque suffragiis Eminentissimorum S. R. E. Cardinalium , necnon Reverendissimorum Patriarcharum, Archiepiscoporum S Episcoporum , in Causa peragendae Canonietationis beati Camilli de Lellis Ordinis Clericorum Regularium Ministrantium infirmis Fundatoris, semipublicum juxta suorum Praedecessorum morem Consistorium habuit in Aula, quae loco Ducalis est

in Quirinali Palatio. Sanctissimus Pater sacris Vestibus indutus, ac simplici Mitra redimitus ex Aula , quae Paramentorum dicitur , inter duos antiquiores Di

Conos Cardinales Carolum nempe Marini. & Alexandrum Albani Papali Cruce solitoque praeeunte comitatu prodiit in eandem Ducalem hu-Jam , ibique congregatis Patribus prius Papali benedictione de more elargita , Sedem deinde conscendit di Consistorialis Aetionis facturus initium, paucis disertisque verbia , ab amplissimo Purpuratorum Senatu , di sacro Patriarcharum , Archiepiscoporum . & Episcoporum Consessu , quae de praelaudato Camillo de Lellis Sanctorum Fastis adscribendo, ut tutius ipse tanto operi supremam manum admovere posset, eorum consilia & sententiae forent, exquisivit. Τunc Eminentissimus Carata Epilcopus Albanensis inter praesentes Eminentissimos Cardinales antiquior, Samstitatis Suae votis obtemperans, primus judicium suum protulit, & Sanctissimum Dominum, ut quam citius eidem beato Camillo. scuti & eximia ejus merita & Fidelium pietas expostulabant , Sanctorum cultus & honores decernerentur, humiliter exoravit.

316쪽

276 ACTA CANONIZATIONI s

In eodem penitus sensu steterunt suis posthac delatis non minus sententiis quam precibus ceteri, qui intererant Eminenti Isimi Cardinales ,

nempe .

Franciscus Tituli S. Mariae Transhberim S. R. E. Presbyter Cardin, lis Burghesiius. Antonius Xaverius Tit. S. Stephani in Monte Coelio S. R. E. Presbyter Cardinalis de Gentilibus. Fr. Ioannes Antonius Tit. SS. Silvestri & Martini in Montibus S. R. E. Presbyter Cardinalis Guad agni. Trojanus Tit. S. Caeciliae S. R. E. Presbyter Cardinalis de Aqua viva. Dominicus Tit. SS. XII. Apostolorum S. R. E. Presbyter Cardinalis Riviera. Ioannes Baptista Tit. S. Mariae Angelorum S. R. E. Presbyter Ca dinalis Spinota. Raynerius Tit. S. Sabinae S. R. F. Presbyter Cardinalis de licio . Dominicus Tit. S. Bernardi S. R. E. Presbyter Cardinalis Passionei . Fr. Ioachimus Tit. SS. Quatuor Coronatorum S. R. E. Presbyter Cardinalis Pori arrero. Camillus Tit. SS. Ioannis di Pauli S. R. f. Presbyter Cardinalis Paulutius. Carolus Albertus Guido nus Tit. S. Mariae de Pace S. R. E. Presbyter Cardinalis Cavalchinus . Fridericus Tit. S. Pancratii S. R. E. Presbyter Cardinalis Lantes . Franciscus Tit. S. Mariae de Populo S. R. E. Presbyter Cardinalis Riccius. Antonius Tit. S. Silvestri in Capite S. R. E. Presbyter Cardinalis

D. Fortunatus Tit. S. Matthaei in Merulana S. R. E. Presbyter Carindinalis Tamburinus. D. Ioachimus Tit. S. Crucis in Hierusalem S. R. E. Presbyter Cadidinalis Belatius. Carolus S. Mariae in Via Lata Diaconus S. R. F. Cardinalis Marini. Alexander S. Mariae ad Martyres Diaconus S. R. F. Cardinalis Al

banus .

Nereus S. Eustachii Diaconus S. R. F. Cardinalis Corsinus . Agapitus s. Agathae in Suburra Diaconus S. R. E. Cardinalis Mosca. Carolus Maria S. Mariae in Porticu Diaconus S. R. F. Cardinalis Sacri pantes. Marius SS. Cosmae & Damiani Diaconus S. R. E. Cardinalis Bol

Prosper S. Georgii in Velabro Diaconus S. R. E. Cardinalis Columna de Sciarra. Alexander S. Mariae in Aquiro Diaconus S. R. E. Cardinalis Tanarius. Hie- Diqiligod by Gom e

317쪽

UINQUE SANCTORUM Z c. 27

Hieronymus S. Adriani Diaconus S. R. E. Cardinalis Bardi Dominicus SS. Viti & Modesti Diaconus S. R. E. Cardinalis Ursinus. Eminentissimorum Cardinalium sufugiis expletis, Sanctissimus Pater Teυereu-- dissimorum Patriarcharum, Archiepiscoporum di Episcoporum, tam Assi tentium

Pontificio Solio, quum non Assi tentium sententias excepit, quorum omnes initio a Patriarchis desumpto ) unanimi Soro, dimisisque precibus Sanctitatem Suam , ut beatum Camilium de Lellis inter Sanctos connumerare dignar

tur , enixe rogaverunt. Videlicet.

Mundillus Ursinus Patriarcha Constantinopolitanus. Antonius Maria Pallavicinus Patriarcha Antiochenus. Thomas Cervini Patriarcha Hierosolymitanus .

Gabriel Eva Archiepiscopus Cypri Syrus, patria prius, deinde latina lingua suffragium emisit. Alexander Borgia Archiepiscopus Firmanus . Ioseph Maria Ferronus Archiepiscopus Damascenus . Michael Palma Archiepiscopus Theatinus. Stanis laus Poliastri Archiepiscopus Rosianensis . Ferdinandus Maria de Rubeis Archiepiscopus Tarsensis . Joannes Andreas Tria Archiepiscopus Tyri. Michael Maria Vincentini Archiepiscopus Theodosiae. Simon Grilli Archiepiscopus Tyanen . Iosephus Rufus Archiepiscopus Capuanus. Nicolaus Caraia Archiepiscopus Philippensis . D. Ferdinandus Romualdus Guiccioli Archiepiscopus Ravennaten. Felix Solatius Archiepiscopus Thebarum . Antonius Fonseca Episcopus Aisnus. Nicolaus Michael Abbati Episcopus Scyllacii. Nicolaus Xaverius Santamaria Episcopus Cyrenen. Bernardus Antonius Piet et ella Episcopus Constantie n. ὸ Fr. Paulus Alpheran de Busian Episcopus Meliten.' i Alexander de Abbatibus Episcopus Viterbien. & Tuscanen. . Nicolaus Franciscus de Bonhome Episcopus Carpasien. Ludovicus Antonius Valdina , olim Cremona Episcopus Hermop

litanus.

Fabricius Borgia Episcopus perentinus. Nicolaus Spinelli Episcopus Aversanus. Hippolytus e Rubeis Episcopus Senogallien. D. Paulus Thomas Marana Episcopus Asculanus. Fr. Silvester Merani Episcopus porphyriensis. Nicolaus Mancinsorti Episcopus Anconitanus. Antonius Cantoni Episcopus faventinus. Paulus. Digili eo by Cooste

318쪽

Paulus Bona visa Episcopus Spoletinus. Caesar Bona juti Episcopus Pharen. Marius Masset Episcopus Fulginas. Guido Ursellus Episcopus Caesenae . Leo Lucas Vita Episcopus Oppiden. iEgidius Antonius labelli Episcopus Alliphanus. Ioannes Antonius Bachetoni Episcopus Anagninus . Franciscus Antonius Spadea Episcopus Aquinas & Fregellarum . Ioseph Schirci Archiepiscopus Drrrhachinus , patrio prius , deinde latino idiomate suffitigium emisit. Sergius Alexandri Armenus Archiepiscopus Caesareae Cappadociae, patrio prius, deinde latino idiomate suffragium emisit. Stephanus Assemanus Archiepiscopus Apameae . Bernardinus Vari Episcopus Civitatis Castellanae. Joannes Innocentius Episcopus Fagarasiensis, patrio prius, deinde latino idiomate suffragium emisit. Pompejus Compagnoni Episcopus Auximanus & Cingulan. Iacobus Philippus Consoli Episcopus Amerinus. Iosephus Coppola Episcopus Aquilanus . Ioseph de Rubeis Episcopus Venafranus .

Hieronymus Loreneti Episcopus Α cernen.

Joannes Franciscus Cavallini Episcopus Alatrinus . Nicolaus Clossi Episcopus Soranus. Ioannes Antonius Castelli Episcopus Catharensis. Nicolaus Maria Calcagnini Episcopus Civitatis Ducalis .

Verum cum Summus Pontifex omnium convocatorum Patrum suffragia eo concorditer collimare percepisset quo & vota sua serebantur . ad solemnem beati Camilli de Lellis Canonizationem quam primum. &in die ab ipsa opportune indicenda paucis, & luculenter se deventurum

eisdem significavit, & Actioni finem imposuit.

Sed antequam e sede consurgeret, & suffragatorum Patrum Conventum dimitteret; Procurator Generalis Reverendae Camerae Apostolicae Nos Protonotarios Consistorio interessentes rogavit, ut ad perpetuam rei memoriam de omnibus in eodem Consistorio tam a Sanctissimo Patre , quam ab Eminentissimis Cardinalibus, nec non a Reverendissimis Patriarchis, Archiepiscopis & Episcopis praehabitis in Causa Canonizationis beati Camilli de Lellis, unum vel plura , publicum seu publica,

Instrumentum vel Instrumenta conficeremus.

Cui propterea Ego Franciseus Maria Protonotarius Riccardi Proto- notariorum Oollegit Decanus ejusdem Collegii nomine respondi: Conjciem Us : Et Sanctissimi Domini Nostri Familiares, & praesertim DD. Paulum Zani Bononiensem , & Iosephum Mariam Puoti Neapolitanum , ab intimo Sanctitatis Suae Cubiculo ad hoc specialiter vocatos, habitos . atque rogatos, in Testes adhibui his verbis: Vobis Tesibus. Aeta Disiligod by Cooste

319쪽

QUINQUE SANCTORUM &c. 279

Acta sunt haec in Quirinali Palatio, die, mente, & anno, quibus supra . In quorum omnium fidem Nos Protonotarii Apostolici de numero Participantium r uisiti & rogati praesens hoc Instrumentum consect- mus , subscripsimus & publicavimus, solitoque Collegii Nostri Sigillo muniri, & in nostro Archivio ad futuram Posterorum memoriam Secretario nostro perdiligenter custodiri & subscribi mandavimus. Actum ubi supra, praesentibus quibus supra Testibus ad praemissa vocatis, habitis

atque rogatis.

Ita est Franciscus Maria Protonotarius Riccardi Secanus. Loco i Signi. . Franciscus Dominicus Clementi ejusdenet Collegii Suret. Sequuntur suffragia eorum, qui aliquo impedimento detenti, sacro huic non adfuere Consessui. THOMAS Episeopiis Osiensis θ Iiternensis Sacri Collegit Decanus , Vice-Cancellarius Cardinalis Rufus . UBi primum beatus Camillus de Lellis, dextera Domini faciente viris

tutem , e fluminibus Babylonis emersit, novus homo omnis justi. tiae Fonti constanter adhaesit , prioris aevi lapsus diuturnis cruciamentis lacrymisque vindicavit, & omnium in eo illuxerunt documenta virtutum. Ab ipsius eximia in Deum charitate gliscens altera in animarum salutem flamma, in Xenodochiis robustior evasit. Intra horum tamen septa contineri spiritus ardor non valens, dilatavit Camilli gressus; qui proinde in procurando spirituali potissimum Proximorum bono jam tarda molimina nesciens, duabus quasi assumptis alis , excelsa' nimirum fide & alta humilitate , in aliorum etiam ubicunque decumbentium , Pau- verum in primis ministeria involavit: Nullibi, aut ullo deterritus labore, aut foediore spectaculo, aut quantumvis pestilenti morbo, cessavit all- quandiu ; sed praesto miseris semper erat . advigilabatque , tamquam er, qui dignatur Infirmus in Infirmis esse: Hos propterea Dominos , & Christos suos vocabat, imo ab his ipsis, velut ab offenso a se Numine, peccatorum suorum veniam postulabat. Ne verti tantae virtuti sui similes victimae defututae aliquando essent, Religiosissimam Familiam instituit, obstrinxitque novo charitatis voto. Hunc prosedici misericordiae virum, qui fideliter Altissimo reddidit omnia vota sua, viresque omnes, & vitam perenni heroicarum virtutum exercitatione exhausit, affertum Coelo et , Coelum etiam ipsum admirandis editis supra naturam signis de-

ω monstravit.

320쪽

monstravit. Gloriae igitur Omnipotentis Dei. & universi Fidelium Coetus utilitati censeo apprimε conducere . coelestes Camillo in terris honores a SANCTITATE VEsTRA , jam per Beatificationem indultos, ab eadem per solemnem ipsius Canonietationem definiti vh decerni.

ANNIBAL Episcopus Portuensis Cardinalis Albanus

S. Clementis nuncupatias.

IN heato Camillo de Lellis Teatinae Dioecesis & Neapolitani Regni

ornamento BEATIssIΜE PATER , illae omnes dotes animi atque praeclara ornamenta eluxerunt, quae Deus Optimus Maximus peculiaris suae providentiae ac supernae largitatis beneficio iis impertiri solet , quos ad magna evocat. Ηix Camillus proludens, naviter aversatus vitia, quibus adolescens scedatus fuerat, viribus totis in christianam periectionem incubuit. Iam tum a conversonis exordio rudimentum consummatae virtutis praebuit, quae adeo in dies est aucta, ut Sanetus ip e aliorum

etiam salutem cum magno multorum bono avidissim h ac studiosissimhprocuraverit. Ab se initituta utilissima Ecclesiae toti Rel igio, orum Clericorum Familia , quae aegrotantibus & morientibus spiritalia auxilia opemque opportunε praestat, flagrantissimam ipsius charitatem magis magisque commendat. Tot alia eximia opera & egregia laeta, quibus dum viveret, Camillus Dei gloriam provexit, longis lates; ue illustriorem ipsum essiciunt . Quoniam vero pluribus etiam apertis & comprobatis Apostolicae Sed is judicio miraculis heroicam tanti Viri sanctitatem Deus palam facere dignatus est, aequum justumque censeo , ejus nomine gloriosos Sanctorum Fastos augeri: ut Orthodoxa Ecclesia ampliore cumulata decore , novum apud Deum Patronum habeat, & ritu sacro pro meritis colat.

VINCENTIUS Episeous Pransinus Cardinalis Petra

Major Paenitentiarius .

SI heroicarum virtutum ornamenta vehemensque inprimis erga Deum& Proximum amor ac studium praeclara sunt sanctitatis eximiae argumenta , uti sunt revera, non est cur quisquam dubitet , quin beatus Camillus de Lellis meritti Sani torum Albo sit adscribendus . Nam posteaquam ope dextera Exces e liberiori vitae Instituto in bonam se frugem recepit, assiduae orationi, humilitati, singulari patientiae , Infirmorum saluti procurandae omnibusque pietatis operibus se consecravit. Sed cum et elo salutis imi marum flagraret, videretque ab aliis Patriarchis religiosorum ordinum vitae integrae, sancteque ducendae satis esse prospectum , novum Institutum , consilio sancti Philippi Nerii, quo praeceptore uti solebat, in Ecclesiam introduxit, cujus Alumnis hoc onus incumberet,

SEARCH

MENU NAVIGATION