SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

χJINQUE SANCTORUM &c. 28 I

ut Infirmis ministrarent, extremoque vitae discrimine laborantibus praesto essent, curarentque hortatu , consilio continuaque opera , ut ne pereant, sed habeant vitam aeternam . Quare Virum optimum sanctimoniae miraculorumque gloria sulgentem judico decorari iis hon ribus oportere, quibus a nobis qui sunt ab Ecclesia declarati, Sancti

coluntur.

IOSEPH Episeopus Tusculantis Cardinalis Accorambonus. Eximia beati Camilli humilitas, qua eum bene de omnibus mereretur. de se duntaxat abiecth sentiebat : Singularisque in Proximos charitas, quam omnibus omnia sectus, ut omnes Chritio lucrifaceret. cum ferventissimo amore Dei copulavit, amplissimum sanh praebent ejusdem sanctitatis testimonium.

Cum igitur D. O. M. ejusdem, qua in Coelis fruitur, gloriam muItia testari miraculis non destiterit, in divini cultus incrementum , Ecclesiae decus atque ordinis Ministrantium Infirmis a B. Camillo instituti profectum versurum fore censeo, si Sanctorum Fastis adscribatur.

VINCENTIUS Episcopus Sabinensis Cardinalis Bichius. D Fatus Camillus de Lellis Clericorum Regularium Ministrantium Ina

firmis Fundator eximio Proximi amore flagrans, nee satis de suo tantum operci, factus in assistendis & serviendis pauperibus infirmis: &moribundis, pestifera etiam lue insectis. cum solus pluribus congruum

ossicium praebere non valeret, cogitavit de nova erigenda Congregatione Virorum ad haec pia opera explenda , Divinoque fretus auxilio , nec non sanctissimi Crucifixi voce imperatus: Inceptum opus prosequere t Novam Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis Religionem ianda vit , cujus Instituti praecipua promissio & obligatio est : Perpetuo sem Dire Pauperibus Infirmis, quos etiam pestis incesserit; qua in nova , & Deo inspirante a se instituta Religione vitam admirabili sanctitate traduxit, M sanctissimo conclusit exitu , pluribus miraculis post mortem ad ejus intercessionem patratis illustratam . Quantum huic eximii amoris erga Proximum Inventori & Propagatori debeant Pauperes , Infirmi &Moribundi oculata testis est Urbs ipsa Roma, quae primitias, media beatumque finem tanti Servi Dei gloriatur aspexisse, continuaque beneficentia & utilitate fruitur Instituti: verendum propterea non est per sanctam vitam obtinuisse Camillum Ecclesiae triumphantis consortium .per miracula exinde patrata tribuendum Illi videtur in Ecclesia militanti sanctitatis honorum fastigium .

322쪽

NICOLAUS MARIA Tit. S. Petri ad Vincula

Presbur Cardinalis Lercarius . DIvinae profecto providentiae consentaneum est, ut qui pro gloria Dei& hominum utilitate in vinea Domini adeo laboravit, sicuti amplissima in Coelis praemia recepit, ita in terris debitum cultum adipiscatur . Mirabilis sane fuit lux illa de Coelo circumsulsa , qua B. Camillus de Lellis ab anteactae vitae ignorantiis ad meliorem frugem vocatus inter Electos designatus suit; mirabilis ejus vivendi ratio, & mirabilius ejus apud Deum patrocinium, quod non modo pro medendis corporibus. sed pro animωbus Fidelium sanandis ut firmitu permaneat, sacrae Cano-nietationis honoribus debitus ei cultus augendus erit. SYLVIUS Dr. S. Prisca Presbter Cardinalis Valenti.

BEati Camilli de Lellis Clericorum Infirmis Ministrantium Parentis

exemplo discent Populi de mystica eorum Iute numquam desperare , magnitudinem miserationum Dei agnoscentes, qui ut olim Paulum in Ecclesiae primordiis, sic eum nostris temporibus a seculi fraude abstractum , gratiae suae dono ad incolumem vitam revocavit. Sic enim Mundo crucifixus eximium se praebuit Crueis sectatorem, novum resoVens gaudium, quo divinus Pastor de inventa ove supra nonagintanovem Evangelica veritate nobis traditur mirum in modum cumulatus . Quam sapienter igitur fAΗcTITAs V EsTRA Virum poenitentia conspicuum solemni hac celebritate Christi fidelibus, qui a recta vivendi ratione desciverant, Patronum , apud misericordiarum Patrem instituit, ut proM sciant aditum coelestis gloriae continenter reserari, quoties eorum corda supernorum beneficiorum virtuti pateant atque incremenis.

RAPHAEL COSIMUS Tit. S. Marcelli Presbter

Cardinalis de Hieronymis. BEAT Issi Μη PAτs R. Beatus Camillus de Lellis dum admodum initio usus est adolostentiae , & laxiorem vivendi rationem a principio inivit; at cum primum divina operante virtute aggressus es revocare se &compescere, magnae prosecto sanctitatis exhibere specimen coepit. TΟ-tus igitur ad Deum conversus , & postquam variis pietatis operibus se exercuerat, Clericali insuper militiae addimis, ac Sacerdotio insignitus, illam prae ceteris vivendi rationem assumsit . qua animarum simul.& corporum saluti prospiceret, fidelibusque aegrotantibus usque ad supremum vitae spiritum spiritualia suppeterent auxilia . Id ipse per se, di alios quos interim ejusdem Instituti socios assumserat, charitate in dies

323쪽

QUINQUE SANCTORUM &c. . 283

serventiori in Urbe continuavit. Illius merita, & novum ejus ordinis Institutum , quam Deus accepto tulerit, signa edocent, quae dum in carne mortali viveret , & postquam de praesenti seculo est assumtus, omnipotens Dominus ad illius invocationem dignatus est operari. Glorificandum igitur eum censeo a SANCTiTAT UBITRA . & debitis praec ni is venerandum in terris, sicut Dominus per suam gratiam clarificavit in Coelis. ROUUS Tit. S. maria de Ara. Coeli Presbserordinatis Calcagninus.

B Uelanici quod oppidum est Theatinae Dioecesis in Regno Neapolita

no ortum habuit B. Camillus de Lelis ; ejus mater gravida tibi visa est Puerum peperisse gestantem Crucem in peetore , quem ut Ducem sequebatur magna turba Puerorum eadem Cruce Condecorata . Quae viis socer th prauudium fuit illius immensae charitatis, quam tempore suae vitae erga Infirmos exequi debebat. Quae charitas ut semper perduratura esset, nova prole Ecclesiam stecundavit Uirorum infirmis praeclaro animarum prose stu inservientium ; tota Italia Hus amorem experta est, sed praecipuε Roma dum dirissima grai Iabatur postis , qua aliquot hominum millia eonsumpta sunt; ipse eo moi bo laborantes continuo invisens . paterno reficiebat affectu , di Ecclesiae Sacramenta propriis manibus administrans mirum in modum solabatur . Oιationis cultor fuit assiduus, humilitatis eximius professor ceterarumque virtutum in lignis amator , ut ex Decreto selic. record. Benedicti XIII. conflare de Camilli virtutibus in gradu heroico declaratum est: In quarum testimonium adjecit Deus praeclara miracula . a quihus permota SANcT1τλs VasTRA illum in Beaiatorum numerum retulit; & quia virtus Divina ejus sanctitatem aliis miraculis confirmavit post Beatificationem , sic jure merito adscribendum arbitror coetui Sanetorum , & in Coelo Regnantium colendum proponi

cunctis Christi fidelibus, ut sit illis in exemplar & patrocinium. PHILIPPUS MARIA Tit. S. Agnetis extra Maenia Presbter Cardinalis de Montibtis. Pus dexterae Exeelsi nobis admirandum proponitur in B. Camillo de Lellis. Hic a laxiori perditionis via revocatus. quam in juvenili

aetate Calcaverat, archam mandatorum Dei semitam quae ducit ad vitam, arripuit, profressus est, ac feliciter consummavit. Nullis unquam lais bol ibus pro sua ac Proximorum salute fatigatus in Nosocomiis, etiam posthabito vitae mortalis discrimine , aedibus privatis , imo & viis publicis videbatur aegrotantium vel mulcere angores, vel ulcera manibus attrectare , ac in extremo agone conliitutos spiritualibus subsidiis adjuva-

324쪽

re. nova instrvista sub saluti sero Crucis signo Religiosorum familia , quae solemni voto mancipata hisce muneribus ad aegrotorum solatium obeu dis incumberet . Quamobrem censeo B. Camillum , qui charitate dirigente introivit in potentias Domini, Sanctorum Fastis per SANcra TATEM VssTRAM tandem esse adscribendum , ut laudes ejus nuntiet Ecclesia , sciantque fideles Populi in eo situm esse calamitatum praesidium expressamque ardentissimae charitatis imaginem .

HIERONYMUS S. Aueli in Foro Piscium Diaconus

Cardinatis Columna . QVoties mihi beati Camilli de Lellis memoria succurrit, BEATIssI-Μs PATER , toties mecum cogitatione repeto virum illum, qui Davidico testimonio Beatus est appellatus, quod intelligeret super Ete-ηvm ct pauperem. Egeni sane & Pauperes ii sunt, quos premit ultima imminentis mortis aegritudo , & in Domum aeternitatis jam jam ituros vexat praeteritorum memoria , & futurorum metus anceps, ac dubius exitus . Super hos intellexit Camilli de Lellis charitas, non quaerens quae sua sunt, sed quae Iesu Christi , incredibiles labores ultro suscipiens , quo& aegrorum corpora subsidiis opportune recrearet, & animos purgareta vitiis. dignisque christiano nomine virtutibus insormaret. In hac se etissima charitatis militia optimum hunc virum non militem tantummodo strenuum , sed ut Isaiae verbis utar , Ducem ac Praeceptorem Gentibus indulsit Deus, ut novo excitato religioso ordine, insurgeret kd defendendos Egenos ac Pauperes, quibus in hora exitus sui colluctatio est adversus spirituatia nequitia Mundi Rectores, ae Tenebrarum Principes . Exemplo atque Institutis suis B. Camillus perfecit, ne deessent in Dei Ecclesia, qui Christi fideles in extremo agone constitutos docerent , sumere scutum Fidei , in quo possent ignea tela nequismi extinguere. Quapropter beatum hunc Virum de universa Dei Ecclesia optimε meritum, charitate ac misericordia insignem , novi Religiosi ordinis institutione celeberrimum, Sanctorum cultu dignissimum censeo, ut qui Romae, dum olim pestilentia crudelis sma Urbs haec Orbis Princeps laboraret, tanta tamque inclyta virtutum omnium documenta praeliitit, eadem in Urbe meritos laboribus suis honores assequatur.

Fr. ANTONINUS Camaris Episcopus Reatinus Assisens. BEAT Issi Ma PATER. Ostendit Deus diviti s gloriae suae in vasa misericordiar. cum B. Camillum de Lellis a via iniquitatis amovit, & per viam justificationum suarum deduxit, atque exercuit in mirabilibus suis, ipsum assumendo ad maximum charitatis opus exercendum in Infirm rum administratione, in qua revera Infirmus cum infirmantibus effectus νDiqilia eo b Corale

325쪽

QUINQUE SANCTORUM Zcc. ag s

chus, valde placuit ei, qui Electos suos vocaturus ad gloriam , dicturus est illis: Infirmus eram , & visitastis me ; maxim8 dignus est igitur , ut a SANCTITATE VEsTRL inter illos solemniter connumeretur , qui in die retributionis audient vocem benedictionis Filii Dei : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis Regnum a constitutione Mundi .

NICOLAUS Simoni Episcopus warcianen. Assisens . CΑmillus de Lellis Excelsi dextera mutatus induit loricam fidei &charitatis, quam nunquam deinde exuit ad mortem usque . Paup xum ac languentium turmae semper immixtus sese demisit ad omne genus ossiciosae ac operosae pietatis . Os suum quod sapientiae aperuit, inquinamento & sordibus admovere non refugit. Nauseam tamen, quam non horruit, abundε compensatam certo nobis persuademus torrente voluptatis, quae uti laetificat civitatem Dei regnantem in Coelis. ita laetifieabit militantem in terris, si illi Apostolica auctoritate coelestes honores decernantur .

Fe. PLACIDUS PezGη eri Episcopus Tiburtinus Assisens.

BFatus Camillus de Lellis , etsi aliquandiu a recto tramite adhuc I venis aberravit; postea tamen vigesimo quinto aetatis suae anno deductus in semitam mandatorum Domini, emendato quod olim peccaverat, posterioribusque virtutibus abunde compensato, sublimissimum Evangelicae persectionis attigit gradum; & factus Sacerdos urgente eum charitate Christi, in curanda omni modo proximi salute totus fuit, atque ordinem Religiosum instituit, cujus praecipuum munus est, illis, qui in extrema lucta versantur , opitulari, ut piam christianamque oppetant mortem . Porro cum crebris ante di post mortem hic Beatus claruerit, atque in dies clareat miraculis, jure& merit6 in Sanctorum Consessorum numerum reserendus videtur.

BEATIssi Ma PATER . Admirabilis Deus, qui dives est in misericordia, beatum Camillum de Lellis Fundatorem Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis singulari providentiae suae beneficio a laxiori vivendi ratione revocavit. vitaeque sanctimonia perlucere secte: Audita enim interissis voce Domini invitantis, Crucem tollens, abnegavit ne dum sua, verum etiam seipsum . & sequutus est Dominum; sicque ubi undavit malitia, superabundavit & gratia . In eo charitas erga Deum , quae est virtutum Regina , principem habuit locum; verum quia qui

326쪽

286 ACTA CANONI Z ATIONI s

Deum diligit , Ac proximum diligere debet, ut nedum corporis , sed aeternam Proximorum salutem permaximε curaret . nullis laboribus nullisque pepercit periculis. Promptus animus ad ardua quaeque & abjecta pro utilitate Proximi suscipienda, ac invicta in laboribus patientia. Inhello cum humani generis hoste & secum ipis gerendo. sortitudo inexpugnabilis . Admirabili solertia ac tolerantia usus est , ut omnes Christo lucrifaceret; unde speciali Dei instinctu Religiosorum hominum Congregationem instituit, addito tribus votis quarto solemni inserviendi infirmis omnibus, etiam pelle infectis . eisque spiritualem opem ferre , eo praesertim tempore , quo in mortis agone pugnam cum antiquo serpente sustinere debent , quae omnia ipse mirum in modum raro exemplo explevit. Prophetiae dono fuit illustris, & in animorum sensibus penetrandis , aequ8 ac sanctus Philippus Nerius , cujus nutu pendebat, &consilio regebatur , mirificis enituit. Angelici Spiritus ad ipsius obsequia sepissime descenderunt, cumque dum in maximo vitae periculo versaretur, non semel incolumem reddidere . Cumque Deus iis aliisque prodigiis innumeris, ac insignibus beneficiis Servum suum in vita & post obitum mirificaverit, dignus propterea est, ut in Sanctorum Consess rum numero adscribatur , si SANCTITATI VEsTRa videbitur.

HYACINTHUS de Silasris Episcopus Nepesinus o Sutrinus A sens . BFatus Camillus de Lellis . quem' nox antea praecessi; quum primum

ei dies appropinquavit . abjecit opera tenebrarum , induit arma lucis , ct

scut in die honese ambulavit. Signa ' ipsius sanctitatis sueta sunt super nos in omni patientia, in signis O prodigiis ct virtutibus. Itaque, quod veteri

Romanae Ecclesiae more jamdiu receptum , ut eorum qui supra ceteros homines heroicis virtutibus sese extulere, solemni ritu memoria veluti conservaretur ; id BEATIssi Ma PATER ad majorem Dei laudem & ad chriltianae perfectionis incitamentum in tali tantoque Viro censeo se

vandum.

LUDOVICUS Samgeri Episcopus Tempensis. HAbes in B. Camillo de Lellis Virum , qui Dei gratia e mundanis curis ad salutis semitam vocatus, corde contrito & humiliato sing lare poenitentibus evasit exemplum , qui incredibili labore. quo pauperes levare , erigere oppresios , Infirmosque Iuvare studuit, eximiam misericordiam patefecit, qui demum summo illo, quo Dei tenebatur amore , atque ardentissima in Proximum charitate, Virorum ordinem instituit, in quibus perpetuti Deo servi re , spirituali Infirmorum saluti o currere, ac contagioso morbo insectis assistere videretur. Eximium hunc Virump

327쪽

Virum, BEATIssΙΜE PATER Angelorum quoque in terris consuetudine clarum, atque tot tantisque miraculis condecoratum, suprema auctoritate tua Sanctorum nunc Albo adscribi optant illius amantissimi Filii . instant Principes , expectant Fideles, atque Roma finitimique ei loci volunt & clamant. Horum votis mea sententia est, esse indulgendum .

ANTONIUS Franei Episi us Crasseri. BEatus Camillus de Lellis Fundator Clericorum Regularium Ministran.

tium Infirmis, misericordiam a Deo consecutus, ut in melius emendaret, quae ignoranter Peccaverat, ita ad aratrum manum admovit, ut numquam respeXerit retro, ne levia quidem in posterum peccata negligendo, & cum omnem adhibuisset diligentiam , ut persectus Christi imitator evaderet, brevi se praebuit verum christianae Religionis & persectae charitatis exemplar: Romam tantum testem appello, ubi dirissima Irassante peste, plenis languentium Nosocomiis. Compitis, Foris morientium gemitibus resonantibus , Camillus omnibus omnia factus, praesentissimo vitae discrimine . aegrotos mortis faucibus eripiebat, jacentes recreabat, migrantesque ex hac vita animas sacrificiis precibusque Deo commendabat. Post innumeros tandem pro salute Fidelium susceptos labores , meruit cum Christo regnare in Coelis , qui pro Christi amore tanta in terra passius fuit: Quapropter cum SLNcTITAT Is VssrRR ineluctabili Decreto Servum Dei beatum Camillum de Lellis Albo Sanctorum rite adscribi possie firmum ratumque sit, hoc ipsum fieri expedire censerem , si SANcTITATIs SUI3 nutus accedat. Et ita &c.

THOMAS ALEXIUS Rossi Episcopiu Aprutinus. CVm una simus in Domino sub Nostri Sanctissimi Patris & Pontis

eis Maximi auspiciis, omnes non dissiteor, sine mei humillimi Episeopi sententia in beati Camilli de Lellis Canonietati em asserendo con

currere .

Id unum est dicere , integrum esse virtutibus theologicis fidei scire licet Religiosissimi Viri, spei, & charitatis.: Prodigiis etiam , quibus clarε in Ecclesia sulget. Ut ea propter veneretur in terris , qui ad praetens. & in aevum regnat in Coelis. Brevi me expediam. Illam etenim erga se malδ habentes mirabilem charitatem , illud laboriosissimum vitae genus morientium pientissimi Sospitis, & jugi labore singularem sedulitatem amplexatus, sat specimina dedit in vita sancti Spiritus charisinata sanctae animae a Suenter infusa retinuisse. Dubitare igitur non debemus, quod Sanctissimus Pater Ponti sex

Maximus, & sanctae universalis Ecclesiae Magiiter jure quoque optimo in Album Dissilireo by Corale

328쪽

Album Sanctorum tantum Virum adscribere pergat, uti fere Omnes humillime deprecamur.

D. INNOCENTIUS Gorgoni Episcopus Pinnenses ct Hadriensis.

CVm in Sanctorum Canoniratione heroicas virtutes imitandas, coelesti aeterni Regis stola condecoratos venerandos , ac Dei amicos tanquam utiles apud eum intercetares Fidelibus proponat Ecclesia , beatum Camillum de Lellis jure optimo atque merito in Sanctorum numerum suprema atque insallibili auctoritate tua reserendum esse arbitror. In eo enim Fideles omnes eximium habent humilitatis, patientiae atque mirabilis in pauperes misericordiae exemplar; in ipsius actis , atque in instituto ab ipso Ordine charitatem illam admirantur, qua factus omnibus omnia, omnes Christo enixε lucrifacere studuit, & Angelorum , qua quoniam usus perhibetur in terris, consuetudo, ac miracula , quibus in vita , post mortem , & nostris quoque diebus Romae

finitimisque locis Deus ipsum glorificavit, in Coelis cum Christo regnare invicte demonstrant. Paultipost , Consistorium tertium semipublicum postero die SLbbati habendum Apostoliei Cursores denuntiarunt singulis Eminentissimis DD. Cardinalibus ac Praesulibus ; relicta in uniuscujusque Domo sequenti Sehedula .

INTIMATIO

Per Cursores facienda etiam Domi dimissa copia. SAbbato die II. Iuuii. Sanctissimus Dominus noser tertium habebit semi- publicum civit Horium hora decimatertia in desigηata Palatii Aps lici uirinalis Aula pro excipiendisse rariis ab Eminentissimis DD. Cardinatibus, necnon Reverendissimis Patriarchis, Archiepiscopis ct Episcopis in Causa futura Canonietationis beati Petri Regulati Confessoris ordinis Minorum Observantium S. Frauisti, eadem penitus servando, qua pro eonsimilibus duobus aliis Gn Oriis jam indicta 'ere . Certiores itaque reddantur omnes ct singuli Eminentissimi ct Reverendissi,ni DD. Cardinatis, necnon Rerurendissimi DD. Tatriarcha, Archiepiscopi ct Episcopi in Urbe praesentes. ae Domini Protonotarii Amsesici, duo antiquiores Rota Auditores , Saerorum Rituum Congregationis Secretariu a Promotor Fidei, G Procurator Fiscalis Camera Apsolica.

De Mandato Sanctissimi Domini Nostri Papae. Ignatius Reati Aps. Cerem. Pras Major Diotrigod by Coral

329쪽

QUINQUE SANCTORUM &c. 289Major fuit qu in pridie & nudius quartus eorum frequentia, qui in praeparatis Aulae subselliis assederant: Antistitum enim numerus aliti supervenientibus quotidie augebatur. Ad eos, qui una cum Cardinalibus Sanctissimi adventum prestolabantur, constituta hora prodiit Papaeo vestitu ac comitatu, quo ad superiora Consistoria prius accesserat. Cum sedens aliquantisper quievisset; donec emitterentur ii, quibus i cus in Aula non erat, ita dicere exorsus est.

VENERA 37LEs FRATRES. In praecedenti Consistorio vobis expendendam proposubmus Causam beati Camilli de Lellis Fundatoris Omdinis Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis . Agendum est hodierna die de Causa beati Petri Regalati, qui sane Institutor appellari nequit, sed

aut Restaurator, aut praecipuus Minister, cujus opera ac labore ReΕrmatio Ordinis Fratrum Minoerum in Hispania statuta est. Equidem ordines Rogulares inter splendidiora Ecclesiae ornamenta re- Censentur : Leges autem, quae illis pra scribuntur, Sanctitati maxime accommodata: & consentaneae

judicantur; qui tamen haud permittuntur , juxta d, sciplinam ab Alexandro III. Praedecetare nostro Constitutam , nisi prius ab hac Sancta Sede Aposto

lica post accuratissimum-examen comprobentur. Cum tamen Regularium ordines hominum copia , non Angelorum , conflentur , ideo non semel obfrequentes atque inveteratas legum ipsarum violationes factum est, ut Pontifices PMaecessores no

stri ordines aliquos Regularium jampridem fiundatos de medio tollendos duxerint, etiamsi Leges Sam

ctissimas profiterentur; plerumque Vero eVellere coacti fuerint zizaniam frumento admixtam , opera,

330쪽

studioque praestantium Sanctitate Virorum, qui remissos ordines ad pristinum splendorem restituerent, & charitatis ardorem pene extinctum rursum accenderent, Regulares Ordines ad primum institutum ac normam reVocantes, quam illorum Proesessores aliqua ex parte deseruerant. Itaque, sicut haec Sancta Apostolica Sedes animum proclivem semper ostendit, ut Fundatores Ordinum Regularium solemni ritu Sanctorum Catalogo adscriberet, quod in praecedenti Consistorio pluribus exemplis declaravimus si tamen cumulus reliquarum Virtutum ad hunc titulum simul adjungeretur, eandem rationem habuit pro Restauratoribus ordinum Regularium, Vel eorum , qui plurimum adjumenti, laborisque contulerunt ad statuendas Re matio- S , non temere , & inconsulto excogitatas, sed Romanorum Pontificum auctoritate praescriptas, non tum tentatas, sed executioni demandatas , quas

postremo ipsi Restauratores non modo suscipiendas aliis proposuerunt, scd ipsi prius exemplo silio integre servarunt , non ulla ducti specie utilitatis aut humanae gloriae, scd unice pro Dei gloria propagam

da . Petrus de Alcantera ordinis Minorum Restaurator fuit, & a Clemente IX. Praedecessore nostro inter Sanctos adnumeratus. Sed antea Gregorius XV. in Canonem Sanctorum retulerat Theresiam, quae singulari cum gloria restauravit Ordinem Carmelitarum, quem tum Viri, tum Mulieres profitebantur . Neque sane multum temporis praeteriit, ex quo Benedictus XIII., de Nobis optime meritus, SanctΟ-

SEARCH

MENU NAVIGATION