장음표시 사용
21쪽
culis excisae . At numquid despicatui idcirco habendae 3 Numquid libro pretium hinc erit ademptum Merito, sapienterque animadvertit clarissimus Caylus 3i vehementer decipi , atque errare eos homines, qui nimia erga antiquos gemmarios opifices reverentia, ct admiratione praeoccupati, nihil a recentioribus fictum putant, quod cum Graecis operibus valeat comparari. Sane post renatas in Italia literas, ita r Vixit ars gemmaria, ut expressae, scalptaeque per ea tempora a peritissimis sigillariariis imagines, priscam majestatem, Graecum opificium, Atticam elegantiam aemulentur. Hoc in numero sunt Dejanira, opus Mat thaei Nagari, Phocion Aloysii Anichini, Socrates Ma mittae Parmensis 31 . Sed quorsum aliena conquirimus, quum dontestica suppetant exempla Θ Felix artis Glyptographicae renovatio facile percipi poterit ex gemmis novitii operis, quas in hoc volumine oculis usurpare licebit. Ejusmodi sunt Cupido per mare Venus, Medusae caput, Pirrhus, Hannibal, Iunius Brutus, Ioannes Balleonius, Margharita Farnesia.
Quae quum sint, verissima mihi videtur eruditi incKelmanni sententia 33 , nummos scilicet, &gemmas mutuo sibi respondere, ita ut illis diligenter inspectis, judicium de his proferri queat. Et vero nulla
exstitit aetas, nullaque in orbe regio, tibi artifices mone- tales aeri, argento, auro flando, feriundo praepositi non
22쪽
fuerint , quandoquidem praecipuum commercii adjumentum, Vitaeque commode transigendae praesidium pecunia semper habita sit. Atqui ubicumque fuerunt homines paullo cultiores, ab omni rotro aetate lith graphi pariter exstiterunt , quia nulla propemodum fuit natio, quae annulos geminatos non gestarit, nulla quae scalptos lapillos fibulis, torquibus, armillis, inauribus perornandis studiose non conquisiverit. Ex hac constanti analogia factum est, ut si infiniti pene sunt antiqui nummi, qui ex terrae effossionibus , &parietinis, veterumque aedificiorum ruinis quotidie in lucem prodeunt; similiter innumerae exstant gemmae Veteres, quas ad nos Graecia, Latiumque transmisit. Illos necessitas, has luxus, illos cupiditas, has ambitio secit tanto numero excrescere , ac multiplicari . Sed quoniam ars, quae in nummorum typis incidendis versatur , & quae in lapillis scalpendis est Occupata , eamdem prorsus scientiam , simillimam indv. striam, paremque sagacitatem exquirit, inde de gemmarum aetate ex nummorum qualitate, Se opificio licebit aestimare. Nimirum quum apud Graecos, ac Romanos florerent artes in nummis utriusque gentis, conspicere est accuratam figurarum delineationem, partium concinnitatem , characterum elegantiam . Ubi vero ferox ingruit barbaries, artesque omnes infecit, nihil in moneta videas , nisi abnormem , rudemque sermam. Rursus quum artes in pristinum splendorem
23쪽
sunt restitutae, revocata quoque est ossicinae Monetalis dignitas. Iam vero si gemmas his diversiis temporibus sculptas contemplari , & cum nummis componere institues, primo ingeniosam operis absolutionem miraberis, tum rusticitatem temporum antiquorum persenties, denique exquisitissimum opificium rursum prodire videbis, reductasque artes gratulaberis . Ut autem, quod in omni hoc anteloquio propositum mihi esse debet, aliquando conficiam, apertissimum, atque Verissimum memoratae comparationis m
numentum exhibet Smithiana nostra Collectio. Iovis, Apollinis, Herculis imagines nonne veterem illam Iaboriosam, persectamque nummorum Graecorum Uenustatem referunt ρ Pompeii, Liviae Augustae, Germanici, caeteraque capita usque ad Antoninum Pium an non primaevam Latinorum nummorum dignitatem ,
sermamque spirant λ Quae vero illa mox excipiunt , languentis jam Glyptographiae sunt indicia . Sed illam ab imo ad summum iterum revocatam, restitutamque palam faciunt neotericorum gemmariorum
opera, quae paullo supra indigitavimus. Sequitur nunc pro suscepti a me muneris ratione, ut de commentariis, quibus Smithiana collectio illustratur, verba faciam. Quantam in literaria republica nominis celebritatem, & amplitudinem esset consequutus, dum in vivis ageret, Antonius Fransticus GORIUS Florenti ni Baptisterii Praepositus, neminem j0iligos by Cooste
24쪽
latere arbitror. dualis vir, Dii boni, quantaque praestans sapientia I Eo praesertim omnes suas cogitationes, studiaque converterat, ut Etrusca, Graeca, Romanaque cujusvis generis monumenta ab interitu vindicaret . Omnem pene aetatem in his literis contrivit, tantique valebat, ut nedum Itali nostri, sed quo quot Europa tulit , antiquitatum studiosi Gorium in consilium adhiberent, ab eo rerum dissicillimarum interpretationes exposcerent , vel siquid erant edituri , illius sententiae, judicioque subjicerent. Quot ab eo editi sunt libril uanta ab illo literatis marmoribus, sarcophagis, numismatibus, anaglyptis lux assii l .alem , & quam ingentem post se reliquit famam l Hac itaque Gorii laude , doctrinaque permotus Smithius literis, precibusque apud illum egit, ut suis gemmis
interpretandis operam vellet impendere , ratus absolutissimum exinde futurum fore librum, in quo amice conspirarent & excellentium litographorum industria,& doctissimi hominis commentaria. Habes igitur perbrevem, sed ponderosam cujusque gemmae enarrationem ex optimis fontibus. ductam , aptaque eruditione adspersam, in quibus hominem acri ingenio praeditum, & exercitatissimum mireris, doleasque tantum lumen rei literariae praepropere extinctum , tantum Virum e mortalium numero ereptum , dum aliis sacris, profanisque monumentis edendis elaboraret.
Adeo vero in his studiis eminebat Gorius, & tam
25쪽
prona, ac benevola erat in amicos voluntate, ut suis
commentariis aliud opus adnectere instituerit, quo se de Sinithio , caeterisque viris doctis plurimum mereri putavit. Nimirum Historiam Gl pigraphicam comscribendam suscepit, quam secundo volumine exhibebimus. Erunt fortasse , qui in animum inducant suum, Gorium rem actam egisse, quandoquidem haec sparta a clarissimo Petro Marietto uberrime adornara fuit. Equidem non ibo inficias, Galli hominis librum ubique spirare immensam propemodum harum rerum scientiam, diuturnam lectionem, diligentiam, limatumque judicium , ut vix aliquid absolutius in
eo. genere sperare liceat. Nihilosecius sua laude fraudandus minime est Gorii labor; namque in eo multa occurrunt, quae alibi frustra requireres; tum etiam aliam ingressus est viam ab ea, quam Mariettus iniis Verat. Primo quidem veterum, & illustrium Gemmariorum nomina continuata serie percenset, scalptosque ab unoquoque lapillos, siqui ad nos pervenere, enumerat. Neque vero historiam hanc ex gemmarum inscriptionibus tantummodo eruere conatur , sed quicquid ex aliis monimentis, S scriptoribus elici poterat, in sui operis praesidium accersivit. Quamobrem,
quemcumque Voles, ex antiquis caelatoribus apud GO-rium uno veluti intuitu invenies: in quo etiam Va
sarium 34. , & Victorium aue ordine, sedulitate,
26쪽
rerumque copia devicit . Mox ad sigillariarios sequi ris aevi progreditur , rerumque patriarum amore illectus, multa disputat de schola Etrusca , omnesque officinas gemmarias , quae Florentiae fuerunt , satis prolixa scriptione denarrat. Per alias deinde scholas, Romanam, Venetam, Langobardicam, Gallicam, Britannicam, Germanicam etc. dicendo Vagatur, & quotquot in his floruerunt artifices, eorumque opera iam datissima diligentissime memorat. Igitur quum praestantissimam, ac nobilissimam hanc gemmarum syllogen Clarissimus Smithius pro veteri sua in nos benevolentia ex nostro typographio in lucem prodire voluerit, illud nobis maxime curae fuit,
ut quanto ptasset nitore, in lucem hominum veniret. Rogavimus proinde, ut quae forent Vacuae commenistariorum pagellae , aliquo Musei ipsius monumento decorarentur. Initio quidem perrarus, aureusque Horatii Coclitis nummus superiorem paginae oram occupat : alia deinde venerandae vetustatis fragmenta ,
ubi se se occasio dedit , hac illac adposuimus . Sed in historia Glyptographica duo aenea sigilla exhibemus, olim a celebri Iohanne Bologna Belga miro artificio fusa, quorum primum est Neptuni, qualis in
nummis saepenumero occurrit, alterum Herculis, quum Foecundam metuit reparari mortibus ' Iram.
Satis me meo muneri fecisse putavero, si libro in publicum inlato, qualecumque nostrae in Smithium O, Dissiligod by Corale
27쪽
servantiae, grataeque mentis specimen exstabit, atque ex illo in eruditae vetustatis, artiumque perstudiosos fructus aliquis redundaverit. UALE. ET. HIS. UTERE. FELIX. Diuitigod by Cooste
28쪽
i. IVPITER AEGI HVS Chalced. bicolor opere anaglypho. a. IVPITER PLACIDUS Sarda. 3. IVPITER TRIVΜΡΗAUS Onyx. . APOLLO ARGYRO XVS Sarda. s. FEMINA ad aram ignitam Sarda. 6. CVPIm e caper mare vectus Chalcedonius , opere extante , sed novitii operis. . PSYCHE Sarda. 8. FLORA Sardonyx. s. FEMINA BIFRONS Sarda .ro. OPS DEA Amethystus. xi. TERMINALIA Chaleedonius, CAMEUs. bicol. xi. ADVENTUS AUGUSTI Chalcedonius.1 s. TYPHON Iaspis Chalcidica, opere anaglypho. I . VIR FUGIENS e Unculuero Calcedonius, CAMEUS.
s. FAVNVS Achates orientali . 16. MVSQ eapur Chalcedonius, opere extante. 1 . FEMINA baubae specie Chalcedonius CAMEus. I 8. MDEM 19. BAC Aa O. SATYRI eaput et t. J MEDUSAE eaputa a. J IDEM 23. HERCULES IUVENU24. HERCULES OLIVARI
23. HERCULES monstrorum M. miror Chalcedonius, opus neoterici Gemmarii. Chalcedonius. Chalcedonius. Sarda Scalptura anaglyptica nuperi
Sarda. Sarda recens, minus. Chalcedonius, opere extante.
26. HERCULES AQUILEGUS Sarda. αν. HERCULES DEFENSOR Chalcedonius, CAMEUs . α8. HERCULES SENESCENS Chalcedonius, opere anaglypho αν. HERCULES EBRIVS Iaspis Calcidica, CAMEUs. 3o. HOΜPHALE Sarda. 3 t. LEO MI I HRIACVS . . Amethysta.
29쪽
31. AGRICOLAE Chalcedonius sculptura ectypa. 33. BIGARIUS Chalcedonius bicolor, CAMEUS.
3 . FEMINARUM capiti ignota Variis lapillis insculpta.
43. HIPPOCRATEsψ . ANTISTHENES 45. DIOGENEI 6. SOCRATES 47. HERACLITus 8. AESCULAPI Vs p. PHILOSOPHI ignori eaput So. ALEXANDER M. II. PIRRHUS 32. HANNIBAL 33. CAPUT IGNOTVM 3 . NUMA POMPILIus 33. LUCRETIA 56. IVNIVS BRVTus57. CANS MARIVs,8 POMPEIVS M. 59. Μ. ANTONIVS, et ΕΟ- PATRA6o. FEMINA ignota 6 I. C. INLIUS CAESAR 6 a. LIVIA AUGUSTA 53. TIBERIUS CAESAR 64. CALIGULA6s. GERMANICVs66. FEMINA ignoras . ANTONIA AUG. onyx bicolor.
Onyculus. Sarda Sarda. Smaragdus. Iaspis, opus recentioris aevi. Chalcedonius, opere anaglypho Carneola. Sarda . Chalcedonius. Sarda, artificis neoterici opus. Chaleedonius, CAMEUS recentioris fabricae Chalcedonius. Chalcedonius, opere extante. Chalcedonius, recens opus. Onyx, scalptura extans nuperi artificis . Chalcedonius, CAMEUS . Sarda. Achates
Chalcedonius, neoterici sigillariarii.
Chaleedonius. Sarda. Chalcedonius. Achates. Sardonyx.
Chalcedonius, opere anaglypho. Chalcedonius, CAΜEUs .
30쪽
MESSALINAE MS. SULPITIUS GALBA
M. Ο ΟVITELLIVS T. VESPASIANVS IVLIA AUGUSTA
SABINA AUG.ANTINOVS IDEM IDEM ANTONIUS, et FAUSTINA FAVSTINA SENIOR M. AURELIUS
Sarda Quorum posterior in Iapide ChaI- ei dico excisus. onyx bicolor. Cynaeus lapis, naglypha caelatura. Chalcedonius, CAMEUS.Chalced. posterior, opere extante. Chalcedonius, CAMEUS.Chalcedonius bicolor, CAMEUS.Chalcedonius. Sarda 4 opere anaglypho , Sarda μ quorum aetas inis
Chalcedonius, extante caelatura. Chalcedonius, CAMEUS. Heliotropius. Sarda . Sarda, recens sorte opificium. Sarda
si . CRISPINA AUG. Sarda bicolor, CAMEUs . 91 DIDIVS IVLIANVS Chalcedonius. 93. IDEM Sarda. yι. SEPTIM II SEVERI AUG. Chalcedonius. FAMILIAys. M. AURELIVS BASSIANVS Chalcedonius, CAMEUs. ys. SEPTIMIUS GETA Chalcidicus lapis, sculptura ana. glypha.s . ELAGABALVS, et IVLIA Chalcedonius, CAMEUS. SOEMIAy8. PAVLINA AUG. Smaragdus, opere extante. yy. IOANNES BALLEONIVS Iaspides Chalcedonii, CAM EIioo. MARGARITA FARNESinti nuperi Gemmarum insgnitoris.