Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen primum gemmarum ectypa et Antonii Francisci Gorii enarrationes complectens

발행: 1767년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

HISTORIA

Ia eorum propria , nempe Crucem Domini , S crosanctum Monogramma, pisces, anchoram, columbas, navem, ramusculos olearum, palmas, coronas,& alia divina emblemata , sanctas quoque & castas adclamationes in anularibus Gemmis insculpserunt ,& litteras , quae ad pietatem I religionem hori rentur, & mutuam inter Fideles fraternam dilecti nem , pacem , concordiam conciliarent ac testarentur , quod & Convivalia Vastula Vitrea picturis O nata, & laetis adclamationibus inscripta , perspicue fidem luculentissimam faciunt. Gemmae litteratae , I sacris symbolis atque emblematibus ornatae ab ipsis donabantur propter merita Fidei , Religionis , Societatis , liberalitatis , atque hospitalitatis , tum Christi fidelibus dum viverent, vel etiam de S is, quae piis adclamationibus decorabantur . Si exempla vellem proferre , nimium benevoli Lectoris patientia abuterer . Clarius id patebit , si Deus dives in omnes qui invocant illum, & vires, & opes praest

bit, ut Thesaurus omnium Vasculorum Vitreorum,& Gemmarum , quae in usum fuere apud veteres Christianos, meis curis, ad Sanctae Catholicae Ecclesiae decus, publico studiosorum Sacrorum Cimeliorum bono in lucem proseratur , congestis , ordinatisque in unum corpus omnibus hisce venerandis primitivae I Esu CHRisTi Ecclesiae monimentis. Per-

molestum siquidem mihi est ea hac illac dispersa , S in aliquot libris edita sine ordine videre , cum etiam multa adhuc inedita in Mustis Inlustrium Virorum delitescant, nec nisi multis curis & impensis haec Collectio omnium luculentissima & absolutis

sima parari possit . Sed in magnis E luisse sat est ssi id

52쪽

si id ego obtinere minime potero , quoad ViXero id omne quod potero meis viribus faciam alii facient, & quod flagrantissime ego cupio, ipsi accuratius & splendidius praestabunt. Redeo, his expositis, ad nomina quaedam dubia & incerta praestantium Caelatorum, quae antiquis Gemmis insculpta leguntur, quae in altera parte , quae sequitur, recensenda existimavi.

54쪽

HISTORIAE

GLYPTO GRAPHICAE

Praestantium Antiquorum

SCALPTORUM GEMMARIORUM

NOMINA VEL DUBIA vEL IN GERTA

Operumque eorum Descriptionem complectenS.

AB ASCANTI

Emmae ectypum cum his litteris vidi apud J Inlustres Socios Columbarios Florentinos, . qui illud descripserunt Annal. IV. pag. 33. Multi hoc nomine ABASCANTI celebram tur in antiquis marmoribus, quae in Theseum Gruteis riam, de in meis Collectaviis adseruntur . Neque incredibile est ABASCANTUM in caelandis Gemmis peritum fuisse, quum fuerit Libertus C. Fufii Zmara&di Margaritarii , qui officinam habebat suam in via

55쪽

HISTORIA

Via Sacra Romae, in qua praecipua opera sua faciebant , & vendebant complures praestantes Artifices , nempe GENIAR Ii , qui Geniorum Imagines faciebant, GEMMARII, MARGARITARII, FLATULARII, SIGILLARIARII , SCALPTOREs , S CAELATORES , quos frequentes in priscis Saxis nominatos legimus. Ex Donianis Inscriptioni s hunc titulum sepulcralem adiero ad fulciendas pro ABASCANTO meas coniecturas. x C. FUFΙΟ. ZMARAGDOMARGARITARIO. DE SACRA. VIR ARBITRATU FUFIAE. CALICAE. VXORIS E T. Α TIMETI. ET. AB ASCANTI LIBERTORUM LIBERTIS. LIBERTA AVS POSTERIS Q. EORVM

Piriscus haec habet: is MARGARITARII dicebantur, quiis gemmas S margaritas agnoscebant dc vendebant, in Circo sponsoribus, Praetoribus, Quaestoribus, is ceterisque, qui ludos ederent, qui eas victoribus is largiebantur. Sed & omnibus, qui emere volebant, is puto MARGARITARIOS Gemmas vendidisse , ade

is que & ABASCANTUΜ haud improbabile est

56쪽

ALIGER AMOR sTANs , hastae , seu potius arundini imnixus . Opus perelegans Achati Sardonychi inscalptum. Exstat in Thesei Mediem , editum vide in Musto Florentino, Volumine II. Tabula IlI. BESITALI n men Graecis litteris ita insculptum est BUCIT M. sed satis grandibus, praeter usitatum Caelatorum morem ; qui nomen suum litteris quamminimis, ac tenuissimis , exilibusque ductibus persectis , non sc bris, aut distortis, ac vitiosis incidere consueverunt. Interdum etiam litteras crebris punctis eiunxerimi , uti . spectantur in aliquot praesertim Atheniensium numis : quam scribendi consuetudinem, ut a reliquis Artificibus se distingueret, praesertim GNAEUs superius laudatus usurpavit. Nec raro etiam decurtatum, prioribus adscriptis litteris, nomen expresserunt. Adcedit, quod Graeca omnia tum virorum, tum feminarum nomina aliquid semper signi ficant ; at hoc BUCIT G, hoc modo scriptum, nullam interpret tionem significationemque admittit i ni tamen B prori vel.scriptum sit. i

Hoc nomen ita Graecis litteris scalptum legitur in Gemma Symbolica , in qua quatuor capita virilia sculpta, & Elephantis proboscis cum Mercurii cad ceo , nempe WEΛm m. EVELPISTI ; quam adfert Clarisia Io. CHI FLETius in Socraticis Gemmis Tab. IV.

num. IS. quam Vide.

i Vide quae adnotavimus ibidem pag. I . & ιε.

57쪽

HISTORIA GELIUS, sive GELLIUS,

Spurium Artificis nomen pro GNAEUS. Huius Artificis nomen expunxit a Catalogo Veterum Scalptorum Clarissimus Auctor DiI tationis Glvtο- graphicae Cap. II. pag. s. sed postquam videre atque ob ervare ei licuit in Mi fio Victorio ceram ab exemis plari Gemma ductam , indubiae antiquitatis honori restituit in Indice Rerum , V. Gellius. In ea vero Gemma legitur ΓΗΛΙΟΥ; non autem PEMoΥ, ut aliqui scripsere: & videndus Clarissimus RoDUL pHINUs UENU-mus in ColleHanea Autiquitatum Romanarum pag. 3I. Sed, ni fallor, insignis haec Gemma Giueinto G1 arnaceiano ea ipsa est, quam paucis abhinc annis sibi comparavit Inlustris STOSCHIUs, quae nudum ATHLETAM exhibet ante mensam tripodem , cui impositum vas cernitur 3 & in ea , si probe memini, dum aspicerem, non ΓΗΛΙΟΥ, sed TNAIOT scriptum est; adeoque

huiusmodi eximium opus GNAEO Scalptori praestantissimo , non vero GELIO , sive GELLIO iri

buendum.

Gemmam vidi reserentem eleganti opere SILENUM, quam Soeii Columbarii Florentini in Annali suo X. pag. 27. descripserunt , in qua credebatur scriptum Artificis nomen. Sed quum insculptum sit Graecis litteris opor, quum scribendum esset apoΥ, inter dubias, & incertas , vel fictitio nomine potius scriptas, hanc Gem

mam commemoraVimus.

Vidi etiam ectypon Gemmae pulcherrimum , in qua mirabili opere Scalptor exhibuit GALLUM gallinae in

58쪽

GLYPTO GR A ΡΗICA. xxvii cubantem . 'Fracta est Gemma, in qua hae tantum litterae supersunt. Λ . quae forsitan ΥΛΛΟΥ ΗΥΙ - LI superius laudati nomen indicant. Sed nihil defi-- nici haud inspecto archetypo, quod tamen sincerum& autographum esse potest.

VULCANUI CAssIDARI Us i nempe cassidem, sive galeam fabricans. Sardae inscalptus est , quae exstat in Th samo Medicra . Protuli eam in Volumine 1Ι. M si Florentini Tabula XU. num. III. Vulcanus sculptus est iuvenis imberbis , exemplo Etruscorum , qui eum iuvenem vultu eleganti & imberbem effinxerunt , teste Etrusca patera edita in meo Agusto Druso, Tomo I. Classe iΙ. Tabula CXX. Sedens igitur galeam fabricat Vulcanus Achilli a d hetide dono dandam . Artificis nomen, more solito, genitivo casu sculptum est NEI 4 OP , pro NIΚΗΦOP , cuius scripturae sexcenta in scriptis monumentis exempla occurrunt . Quamvis igitur nihil & operis elegantiae, antiquitati , & inscriptis litteris adversetur , tamen inter Gemmas dubias recensendam existimo.

Gemmae, quae dicitur Grauara, & exstat in Medicto CLmeliarchis , a me editae Uolumine II. Musti Florentini Tabula XUII. num. V. inscalptus est AuLOEDusPYTHIORUM UICTOR, qui duplices tibias manu gerens adcedit ad mensam Apollini Pythio sacram, in qua posita sunt praemia, quae consecutus est in musico certamine. veros milius est hoc ipsum nomen non Artificem , quamvis opus sit egregium , sed potius ipsum Philetimum victorem indicare. Nam , ut diximus ν

59쪽

xxviij HISTORIAximus, Athletis , Aurigis , Poetis , Oratoribus , ac Musicis, aliisque qui in sacris ludis & certaminibus

vicerant , donari solebant Gemmae ornatae vel e rum imagine, vel nomine, quae apud eos & posteros essent spectatae eorum virtutis & ingentis gloriae monimenta.

HERCULIs CAPUT OLEASTRO CORONATUM , inscalptum Sarilae, quae adservatur in Cimeliis Mediceis . Edita est haec Gemma in Volumine II. Musti Florentis Tabula X1I. num. I. Inseri pium est nomen ΦΙΛΙΠΠΟΥ m nu antiqua ; sed dubium est, utrum eo indicetur Philippi Macedonum Regis nomen, qua imagine ad o signandum usus forsitan est; nam opus ipsum miro artificio, miraque operis Venustate persectum conspicitur; an vero Artificis nomen, incertum. Macedonum Reges ab Hercule genus suum repetebant , quare S in numis eiusdem Philippi Regis caput He culis impressum cernitur 3 quod aliis exiendendum relinquo.

PHILOCALI

Servatur inter Medicea Cimella Smrda , in qua inscalptum CAsuT IuvENis oleaginea corona redimitum , cum hac epigraphe: ΦΥΛΟΚΑΛΟΥ , PHILOCALΙ. Incertum est, an Victorem in sacris certaminibus reserat, adiecto eius nomine , an potius Artificem Gemmarium , quem indicare potest . Hanc protuli in Parte I. Inscriptionum antiquarum Etruriae Urbium, Tab. U. num. III. De hix igitur nihil definio, sed incertus adhuc haereo, & aliis iudicium relinquo. sTE-Diuitigod by Corale

60쪽

Praesert Medicea Gemma inscalptum Sardae PEGA-su M, qui Musis in Helicone sontem aperuit , qui inter sidera constitutus est . Latinis litteris nomen inscriptum est operi profecto elegantissimo. Si quis Artificem indicari velit, nihil repugnabit; incertum tamen iudicium erit, ut observabam in Volumine 1I. Musti Florentini, pag. 32. in quo edita a me est haec Gemma Tabula XX. num. 1iI. Laudat Plinius 1

STEPHANUM, cuius praeter alia opera in Asinii Pollionis Musto spectabantur & Hippiades S T EPHANI.

Imaginem vidi HERCULis Sardae inscalptam , cum adiectis litteris TAPCOΥ. ambiguum Artificis nomen. In Annali ViiI. Societatis Columbariae de hac caelatura eruditi Socii disseruerunt pag. Ioue. & io6. Crescit in dies impostorum sagax avaritia id inhiantium, ut magno pretio vendant Gemmas imperitis Cultoribus Vetustatis , qui anulis cum Artificis nomine mirum in modum superbiunt, idque honori ac laudi sibi duacunt ; quos velim potius magis cautos & amicos verae ac sincerae virtutis: nam hae Gemmae si peritissimis viris ostendantur, qui norunt vera a falsis, sincera ab apocryphis discernere, pro laude contemtum accipient. Solent etiam vel ipsi Geminarii Artifices, vel Mercatores, vel etiam Gemmarum posses res antiquis caelaturis exquisito opificio insignibus vetusti Scalptoris nomen adiicere , sed plerumque produnt inscitiam suam, qui vel litteras rudi ore stilo instat-

iὶ Lib. XXXVI. Cap. IV.

SEARCH

MENU NAVIGATION