Hermanii Conringii Dissertatio ad legem 1. Codicis Theodosiani de studiis liberalibus vrbis Romae et Constantinopolis

발행: 1655년

분량: 121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

tere. Non accuse, quod Lex sentes adolestente, Urbe exigat, & domum ad suos remittat. Nec

vero ferendi erant in Vibe tibi exspectatione indignos se praebuerant: parentum itaque &amicorum severae disciplinae merito erant re, dendi. Sola verberatio displicet. Notandum tamen, non juberi illam animadvertionem sed tantum permitti. An fortassis igitur tantummodo in terrorem haec ita Lex scivit3 Non me latet tamen, Valentinianum Caesarem nostrum fuisse severum& asperum immitemque in poe- nis: docente idipsum praeter alios Ammiano

Ex eodem Marcellino novimus, quo tempore lata est Lex nostra, Maximinum Urbicae annonae curatorem,hominem crudelem Olybriopraefecto aegrotante, acerrimis poenis saeviisse in Romanos cives, & hoc nomine Uesentiniano fuisse

acceptissimum, imo Caesarem ab illo homine, ad statuenda praeter morem crudelia supplicia, fuisse quasi efferatum. Prolixe enim saevitiam hi ius Maximini persequutus es Ammianusi xxviii prioribus integris undecim capitibus. Igitur

112쪽

haud injuria forte suspiceris, juvenili nonnuli rum petulantia irritatu Maximinum, sitnessisse

Caesari isthaec dura, & persuasisse, ut erat Caesar acer mitiorum inimicus magis quam semerm. Qia i c-

quid hujus sit, verberationem publicam haud facile probaverit quis conscius juvenilis conditionis , usque quod ex poenis exspectari debet

commodi. Caeterum nec illud prudens aliquis Iaudo rit, quod Lex vetet, quenquam Romae ultra annum aetatis vicesimum studi, dare operam. Nec vero tale quidquam reipubI. usus postulavit, dc fuit studiis ipsis maxime adversum Quid enim praeclari in liberalibus studiis praestiteris,si isthac aetate a magistris divellaris λ Quid cumprimis praestiteris in Iuris prudentia addiscenda, jam tum ejus scholas deserere coactus 3 Fateor equidem,non debuisse studia juvenum fraudi ecse provincialibus municipi, , aut eorum obtentu vitari munera necessaria publica. At vero non ea fuit utique omnibus in locis idonearum personarum inopia, ut sine discrimine omnes, abrupto studiorum cursu,tantum viginti annos

M a nati

113쪽

fuste τυ et Io An t. t cor α τΠr Od. nati debuerint patriae sese sistere. Imo isthae aetate ad munia reipubl. capessenda pherique nondum sunt idonei. Agnovit hoc prudenter Ulpianus: cuj iis vel ba sunt LI. . de munerib edi

honoribim: Ad rempublicam a ministrandam anto vicesimum quintum annum, vel ad munera, qua non patrimonii sunt, mel honores, admitti minores non oportet. donique nec decuriones creantur, vel

creati s fragium in curia ferunt. Prudenter etiam' I. u. f. de Decurionib. oestiis eorum Callistratus Iuri sconsul tus: Non tantum qui tenerae aetatis,sed etiam qui grandiores natu funt, Zecuriones seri prohibentur. illi quas inhabiles rempubi fueri , ad

tempus excusantur, hi etero in perpetuum amomon tur. Neque enim minores et iginti quinque annis

decuriones alligi nisi ex caussa possunt. Iam

vero munera patrimonialia non prosecto in tantum fuerunt vel neces aria reipubl. vel utilia,ut studia,quae utiq; in reip usum maximum exercentur,debuerint abrόmpcre vel sufflaminare. Itaq; consultius prosecto suisset, tantisper in literis Romae commorari sinere juvenes rerum suarum satagentes, donec a patria republ. avocarentur. imo vacationem illis dare saltim usque ad annum vice

114쪽

simum quintum; quemadmodum Beryti degentibus illam inciuilere Diocletianus er Maximianus Caesares: imo potius debuissent illi excusari usque ad annum tricesimum, quem lex Papia, teste Plinio,Bithynis dcfini

vit ad honores capessendos. Certe non urgente ulla patriae necessrtate, juvenes tenera adeo aetate etiam is tosa studijs abrumpere, est reapse studia ipsi quasi ii herba. suffocare, idq; cum insigni reipubl. detrimento. Arguit prosecto haec res suggestam Caesari Legem, ab homino nulla solida eruditione instructo. Quem ut Maximinum illum sui se, etiam hinc liceat suspicari: utpoto qui, teste Ammiano, non nisipG mediocre sudium Iberalium do Irmarum d senserem egerit cadi firmn ii nobilem. Quum haec vero ita sese habeant, non iliis culter quoque apparet, haud fuisse opus illa curiosa Censualium diligentia, quam adhibere debuerunt per singulos inenses, in deserendis illorum nominibus, qui exacto vicesimo anno in patriam a Praffecto Vrbis fuerunt remit tendi. Potuissent nimirum juvenes gnavi longe rectius tantisper Romae relinqui,donec patriae necessitatibus fuissent avocati. Nihilominus tamen ex usu fuit publico, Vrbis Praesecto per si gulos menses indicari, qui unde Romam avenissent. Nec enim absque hoc indicio Pra sectus Vrbis curam illorum potuit suscipere. Vt autems sciperet, interfuit rei publicae pariter ta privatim ipso -

115쪽

ιs DISSERTATIO AD L. I. CODIC. τυ on. rummet juvenum, quum in omnes Romae commorantes jurisdictio fuerit penes Praefectum, Sc siib oculis quassi degere magnorum hominum, ingens sit juventuti

ad virtutem calcar.

Quam utilis aut noxia porro silerit illa exceptio eo rum qui corporatis erant adjuncti, non licet pronunciarer quum mentem Legis videarmihi hac in re non satis assequutus. Vacat tamen sorte dubio, neutiquam corporatis merito adjunctos Roma fuisse pellendos, cura& ipsi fuerint in censu servorum Vrbis publicorum, perinde ut Corporati Vrbici alij, pistores, suarij, vini sust plores, collegiati, chartopratae & nummulari j. Forte tamen par fuisset, solvere illa servitute omnem liberaliabus studijs probe institutum corporatum: atque adeo dare libertatem liberaliter imbutis atque erectis animis magno sane ad virtutem incitamento.

Cumprimis vero illud laudes in Lege nostra, quod Caesar jusserit, per ipsum Vrbis P seetiim quotannis sibi significari&aetatem&merita juvenum. Iam tum supra videlicet ostendimus, quam sit publice privatimque utile, si ipsi illi qui summa in republ. sunt potestate, habeant civium suorum accuratam notitiam. Idipsum autem quam com modissime potuit Cesari innotescere,an- nua illa juvenum omnium recensione, ab ipso facta Vrbis Praesecto. Nec vero opus sui ei singulos menses id Geri

116쪽

eri perinde atque apud Praefectum Vrbis; utpote quum satis sit, si Principi tantum summa quaeque innotescant,ta annuo demum lacio queat singulorum juvenum industria &profectus in reipubl. usum aestimari. Non est quod de silmina utilitate extremae hujus Legis nostrae clausulae prolixius disieramus, quum jam ante illam multis laudaverimus,l actum agere ve tinstituta brevitas. Et vero tempus est ut ad id, quod postremo in Lege nostra venit observandum, de caussa quam effcientem dicimus, aggrediamur. Expediendos scit. illos quos enumeravimus actus commisit Caesar,alios Magistro Cen sus, alios Censualibus,alios Vrbis Praesecto;qui proinde caussa sunt efficiens actuum a Lege praescriptorum: bene vero an secus omnia hic illis commiseriti nondum constat. Constar tamen haud adeo dissiculter etiam id poterit, comparatione aliqua instituta ,. formam fi- cm que actuum illorum, ut &studiosam juventutem inter,ac ipsos illos quibus haec sunt commissa: prout in omni accurato examine effectricis caussae fieri debere, jam tum ante professi sumus.

debuit merito peregre adventantium annotatio sieri, o Huic enim curae suerunt Tabulae censeales. Imo non potuere juvenes. alibi citra reipubl. aliquam confusionem in tabulas reserri: praesiertim cum suo tem

p re debuerint latriae rcddi ta muneribus provinciali -

117쪽

bus exhiberio quod absque auctoritate summi alicuius magistratus praestari non potuit. Nihil prosecto obstat,

quominus apud Magistrum census adventantes juvenes potuerint annotari. Nec par fuisset , Iudicum live Rectorum provincialium testimonia, tradi viro mino ris dignitatis quam erat Magister census: nec tabulis censualibus alibi consectis sua peraeque fides constitis.set. Certe illi scopo, qui propositus fuit annotationi publicae, obtinendo omnium maxime fuit idonea Magistri census dignitas atque existimatio. Fuit autem census pars olim prosesito vitae aut sudiorum, quibus potissmum quis 'voluit operam n vare . Igitur & illa quam commodissime potuit simul institui apud Census Magistrum. Ne nunc dicam, quod viri adeo ni

gni auitoritas, quemvis ingenuum adolescentem non potuerit non solito magis memorem reddere factas prosectionis suae: quo scit. caveret, ne virum ita magnum professionis conscium malis moribus aut socor dia falleret atque offenderet.

Caeterum an perinde prudenter Grais fibus suerit injuncta inquisitio in mores ac diligentiam studi serum, vehementer dubito. Erant nimirum illi multis aliis negotijs occupatisffimi, nec literarum studijs dediti, aut etiam illis imbuti. Itaque per negotia quoque illis non ita licuit huic vacare inspectioni: etsi ad id fuis entidonei

118쪽

idonei. Imperitia vero literarum eosdem ad id ineptos . reddidit. Qui enim homo rudis studiorum merita, ut prosectus exploraverit ' Videtur sane, longe commodius curam illam potuisse committi ipsis Magistris sve Doctoribus: utpote qui omnium aptissime potuerint attendere ad diligentiam singulorum auditorum,ta de eorum inliteris profectu judicare. Quod si & ho- rum potuerit forte suspecta este fides sunt enim, fateor, sepenumero illi ipsis suis auditoribus obnoxij,& debito proinde in eos indulgentiores debuisset saltim summa

hujus rei curatio committi alicui, moribus & dignitate conspicuo seni aut senectuti proximo. Quemadmodum videlicet, prudentissimo Lycurgi instituto, communi educationi juventutis praesectus suitu παια μος, vir in republica eximius, & re probe gesta summo mox magistratui admovendus, quod nos Xenophon docet. opusculo de Republ. Lacedaemoniorum. Tanta certe est utilitas probae educationis juvenilis, utiquam maxime ex usu sit reipublica ejus cura viris magia is & perspe- probitatis commendare. Imo si juventutis numerus sit major, ex usu est, in illa curam integrum alique hominem impendere. Quod proinde Sc Romae debuisset fieri, cum ingens ibi fuerit studiosae juventutis copia; praeser- tim quum illa ijs maxime studijs navaret operam, quibus in judicijs: republ. administranda indigemustaec vero

119쪽

omnia isthaec ad Praefectum Vrbis, virum rebus alijs longe occupatillimum potuerunt deferri, ut non plurima negligerentur. Minime omnium tantae curationi Censiales fuere pares; praesertim cum ipsi nulla valuerint conspicua dignitate, sed inter o clarios sive mihistros

fuerint computati.

Iurisdictionem omnem in juvenes nostros praesem Vrbis esse commissam, non est quod improbemus. Vtiq; enim, si nihil aliud obstet, unice ex usu est publico, ut uniustujusque civitatis una sit summa jurisdictio, atque unum summum tribunal. Scimus quidem, nostris seculis passim terrarum ita vivi, ut jurisdictio Academica non sit penes oppidi cujusque rectores ac magistratus; . idque jam obtinere ab aevo usque Friderici I Caesaris, postquam ille condidit quam dicimus authenticam, Habita C ne filius pro patre. At vero institutum hoc ita est, quod plaerique oppidanorum magistratus rudes tum essent literarum, vel homines viliores, ac prininde artium studiosis, ijsque Ope magno loco natis, inti, qui & graves. Neque vero ferendum est, ut injuriae exponantur hominu illiberalium ingenui juvenes, quos studiorum amor in dissita a patria loca propellit. siuis enim eorum non misereatur verba sunt Caesaris Frid rici qui amore scientiae exules, facti de dilaitibus pauperes, ritam suam multis periculis exponunt, . a Pilissimis spe bo-

- minibus

120쪽

DE STUD. ZDERA L. V. R. ET CONSTANT. Ior, nisibus 'uod graviter ferendum est corporales injurias me causaperferunt ξ Quam vero Praefecti Vrbis Romae longe fuit alia conditio, ab ea magistratuum istorum oppidanorum s Quanta ille dignitate semper, quan-

a plaerumque virtute etiam ac doctrina valuit J Certe uerbicum Praesectum cum oppidanis magistratibus nostris contendere, fere est muscam cum elephanto committere. Et tamen hodieque , ubi locorum nec illa

vilitas est hominum qui magistratu funguntur, nec illa ruditas ut in civitatibus majoribus) jurisdictio in scholasticos satis probe ab urbano magistratu instituitur. Certe stipervacuum arbitror, multis ostendere, quam prosit reipubl. ut singulis locis unus praesit cum imperio & omni jurisdictione , nisi aliud quid vetet:

eoque non etiam est, quur nunc quidem addamus verbum, in defensionem ejus quod Praefecto Vrbis fuerit illa etiam in scholasticos jurisdictio concredita. ATQUE ita jam a nobis etiam Politica Legis nostrae censura atque interpretatio est instituta. Neque e. nim arbitror quidquam in ea superesse, dignum expensione, quod usum in re publica obtineat. Palam vero jam est, non quidem illam omni ex parte vacare suis naevis, attamen merito laude esse dignissimam. cum propter multa praeclara instituta, tum praecipue ob conatum illum continendi in ossicio studiosam juventutem.Recte N 3 enim

SEARCH

MENU NAVIGATION