Hermanii Conringii Dissertatio ad legem 1. Codicis Theodosiani de studiis liberalibus vrbis Romae et Constantinopolis

발행: 1655년

분량: 121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

miani Caesarum ad Scholares Arabiae, si cuni

hac Lcge conferatur. Caussa nimirum, quare Caesar vctuerit ultra annum aetatis vicesimum Romae in litoris quem commorari non alia vid tur,praeter eam, quae binos illosCaeseres movit, ut

ad vicesimumquintum annum indulserint quidem scholaribus Beryti degere, ulterius tamen commorantes avocari permiserint. Erant nimirum in provincijs munera multa subeundataque saepe peronerosa, cum persen alia tum p trimonialia, obtinebatque ut quisque ad patriae suae eam operam praestandu etiam invitus posset adigi. Huc enim pertinent severae leges cum aliae tum illae libro x Codicis titulo IIJS. v. GO 'Mi. Illi rei ne fraus feret obtentu studiorum.' jussit Carser omnes ab aetatis anno vicesimo romitti in patriam quamvis invitos. Et vero huc forte potissimum spectat illud, ut quisque Romam veniens apud Census magistrum oppidum natale, & genus profiteretur: quo scit . ille patriae possit reddi justo tempore : nec enim origino propria poterat quis voluntate sua eximi, silio svud originem patris nou in materna civitate, et

82쪽

i nisi, moia non domiciliis retinerentia ἰ honores seu munera posse compelli, explorari ju

Caeterum haec quidem proxime voluisse Cae- irem Lege isthac sua con qui, manifestum s is est. Nondum liquet tamen vel num hunc fi- .em reine sibi propositum ille habuerit. vel num' nedia quae adhibuit fuerint paria fini isti asse-Iuendo: quorum prius primo loco inquirentum est. Ulaute jam ante monuimus, fines ejusico si ad finem ultimum integrumque reipubli- aestimandi sunt: eoque attendendum venit,' tuis ille fuerit Imperij Romani, quo tempores ex condita est. Est autem hoc forte incertius. Etsi enim status Imperij simpliciter ριοναρχικου fuerit, adeoque indubie salus reipubl. tum fuerit

in conservatione monarchici talis regiminis posita: cum duo tamen sint genera et ς o , in quorum utroque bonum quidem spe ctatur commune, at vero in alio dominantium commodum primario quaeritur dc non nisi ex a cidente pene commodum subditorum, in alio vero ea pari dominantium atque parentium

83쪽

salus attenditur, non perinde certum est cujus modi tum fuerit Romanum Imperium. Multum aute interest cujusmodi fuerit, cum neutiquam omni ex parte ii dem institutis utraque μιγαρχία que at conservari. Et vero Omnes leges Roma nae in universum monarchiae quam sunt aptis simae, in cujus duntaxat usum etiam sunt conditae: caeterum videtur ut solet) ti uetitasse illam rempublicam, de modo communis boni ex aequo, modo dominantium potius rationem habitam. Plurimum sane faLuntur qui existi mant, omni perinde statui I cpes Romanas convenire: id enim omnino est α νατον , &amente i psorum mer Romanorum legislatorum alienissimum, arguitque talis opinio summam Po, litices vel regendae reipubl. inscitiam, imo dc ignorantiam Romanarum legum. Nec enim id

verum est nisi de paucis illis quae faciunt simpliciter ad usum communem omnium rerumpu'blicarum: reliquarum & numerus est maximus, dc uni illi speciei quam ριοναρχίαν dicimus

congruunt, ad alias rerum publ. formas trans latae illas mutant ac perturbant: interim dcit larum

84쪽

DE STUD. LIRER A L. V. R. ET CONSTANT.

Iarum aliae favent magis herili aliae civili monarchiae, tanquam respublica duas hasce inter species quasi dubia haeserit. Nec enim omni- Caesaribus animus, quorum hodieque leges in Codicibus supersunt. Multum prosea Trajani, Hadriani, Antonini Pij, Marci, &Severorum, civili in rempubl. benignitate ali absuerunt : eoq; vel ingratiam vel augendo dominatui constituta sunt ab ijs haud pauca: quae nec Iustinianus mutavit omnia, sive per incuria, in illa infinita di ordantium legum multitudine recensenda inevitabilem, sive suod nec ipse ab herilibus studi js fuerit ali cnus, perinde ut primus fere omnium qui Constantinopoli vixere Imperatorum, non tantum nomine sed etiam in ipsa fuit E τρηροτωρ , quod observavit l. s. Agathias. Caeterum Valentiniani GAseris illae virtutes, quas procul adulatione describit An mi anus Marcellinus sub sinem l. i. ne de alijs nunc dicam vetant nos sequius aliquid suspicari. Ut proinde habendu'lle sit inter eos quibus persuasum fuit , Firie=njusti imperii quae verba ibadem sunt c. . Ammiani ut litatem obedi-I entium

85쪽

6s DISSERTATIO AD L. I. CODIC. THEOD.

e istium asiniari 2 alutem o atque a co Romani Imperi j adminii ratio non tam dominantis commoda quam bonum commune tum spectaverit. Ille imo fuit Canar iste, ut haud injuria dixeris, non amplianda: potentiae, non pa randis opibus, non vitae luxuriosae studuisse tum Rempublicam Romanam, sed verae felicitati. Quam in virtutis exercitio, cum corum. quae ad vitae civilis usum requiruntur justa copia, collocant sapientes : etsi alias non privatim duntaxat sed & publice a magnis civitatibus ea in re

peccetur Vehementer

Agite ergo: jam videamus, num quos diximus fuisse proximos fines condendae Legi nostrae, satis fuerint congrui illi ultimos nomo & communi Imperi, Romani atque Legislatoris saris scopo. Et vero fortassis etiam de .coquis dubitet, num ex re fuerit publica, quod ita promiscue provinciales filios suos liberali bus studiis fecerint imbui, quodque adeo RO mae earum artium fuerit quali mercatus aliquis constitutus. Nam nonnullis quidem populis

olim persuasum fuit, & est hodieque Moschis

86쪽

DE STUD. LIBERA L. κR. ET CONSTANT. 6

plaerisque Tataris alijsque creditum, doctrinam omnem in publicumvoxiam: alij, ut quondam

AEgypt ij, non nisi paucos & delectos ad studio

runa culturam admisere. Verum enimvero nec tempus patitur, nec Videtur pretium operae,

nunc quidem Vel barbararum gentium improbam illam persuasionem, vel AEgyptiorum illud institutum gravibus argumentis convellere. Nemini enim non constat, nullam secietatem civilem vere 'beatam esse sine sapientiae stud ijs,

si non illis quae Θ ρm: dicimus, saltim ab

quo ijs quae ad vitam commode agendam ipsamque reipublicae faciuntadiministrationem. Ad haec cum raro eadem sit liberis quae parentibus indoles, nemo probaverit agyptios, qui artes& doctrinam non nisi certis familijs proprias atque adeo quasi haereditarias esse voluerunt. Certe tantum abest id in artium studiorum*meliorem culturam cessiile, quod Diodorus

Siculus i. i. c. - . Ο S. c. . existimavit, ut ni

hil illi perinde obstiterit: usu ipso docente, flo

rete artes doctrinariaque omnem ibi maxime, ubi natura: ductui suum arbitrium integrum I di est.

87쪽

63 DISSERTATIO AD LPI. CODIC. THEOD.

est. Non sine discrimine omnibus patefacien

dam ad liberalia studia viam sed solis ijs qui in

reipubli usum educantur,' quales sunt soli ingenui, haud carct justa ratione. Quur enim scrvus discat quod reipubl. inutile estὶ At hoc ni hil ad Legem nostram utpote quum non servi sed soli ingenui provinciales Romam illa tempestate studiorum gratia petierint. Caeterum praeter hoc delectu aliquq ingcniorum csse opus ad justum capiendum ex studijs fructum, idque ut alibi passim ita & Romae fuisse magno incommodo neglectum , alibi latius ostendimus. Nec vero hujus loci est hoc agere. Ne quidem huc proprie pertinet inquirere, num satis prudenter uni Romae doctrina juris Romani in omni Occidentali vasto illo Imperio fit erit commissa. Etsi haud paucis forte rationi- bus queat adstrui, neutiquam id fuisse ex usu publico, posteaquam jura il la caeperant esse communia provincijs: utpote quum civium omnium quales tum non soli Romae Vrbis incolae sed dc provinciales habebantur ex aequo in te sit, leges secundum quas sit vivendum haud igno

rare

88쪽

rare, debeat l, earum peritia non multum esse difficili cujusmodi redditur si non nisi ex remo- tis locis queat peti atque addisci. Imo vero dixeris merito Romain non fuisse aptam instituendae provincialium juventuti, ob mores disso lutos ingentem luxum. prisci certe Romani ipsi, nondum illa vitae corruptela invalescente, liberos sitos maluerunt in provincijs educari.'Nec vero alia de causa, jam tum Strabonis aetate, nobilissimi Romanae juventutis pro Attica pere grinatione Massiliam ad capessendas disciplinas sunt prosecti, quod ille narrat l. quoniam sc. cacilitas semeritatis ει pari ii moris esset custos ace; -

rima, ceu Valerius Maximus loquitur l. u. c. Dulgum aditum in onam mim is dans : quorum argumentum majori ex parte suprorum continebaractas: ne talia flectandi consuetudo etiam imitandi licentiam fu=nerct. Prudenter sane idipstim de

C Iulio Agricola socero suo observavit Corne

89쪽

o DISSERTATIO AD L. I. CODIC. THEOD.

protinciali par monia viij m, ac bene compos tam . Verum etiam hoc multis ostendere excedit hujus argumenti nostri limites: nec est cur anxie velimus huc congerere illa remota

de longinqua. Illud huic loco proprium est videre, num illa quae proxime spectaile Caesarem Lege hae nostra supra diximus, satis sint publico usui consentanea. Videtur autem etiam illud pro carere dubitatione. Si enim ex nonnulli stud ijs liberalibus incumbant, utique usus etiam publicus postulat ut illi legibus latis ad diligentiam adhibendam , moresque recte componendos constringantur. Certe prius si velis posteriu4 non potes nolle. Interest vero hoc publice, non tantum si civium quaeras salutem, verum etiam si dominantibus maxime studeas. Nam & sei vos habere frugi atque a viiijs alienos, commodum domini est: haberi autem illi tales nequeunt , nisi caveas ne pravo Consortio corrumpantur. Eo magis vero danda est opera summae potestati, ut juventus studiosa probis

pemodum justare est, ut juvene

90쪽

moribus imbuatur, quo magis illa in usum rei publ. educatur. Semin rium videlicet illa est eorum qui aliquando fungi debent magistrati

bus & judicijs, alijsque reipubL actibus p esse

quos utique Omnes virtute par est instruct os esse, atque adeo ad omnem virtutem probe diligenterq; educari Saltem igitur primum illud, nempe quod Cadar voluerit juvenes Romae stu dorum caussa commorantes in ossicio contineri.& ne Urbana lascivi perderentur prohibere be e sese habet,& Imperi j scopo ultimo satis

est consentaneum..

Par pene ratio videtur esse illius quod tertio

loco Ca sarem spectasse affirmavimus. In Omni enim republ. 5c herili pariter Ec civiliore

quavis perutile est, ut cives omnes haud sint ignoti summae potestati, Quoad heri ejus licet. Nec enim commode illi polliunt utibus publicis adhiberi, si ignoretur quid valcant aut in queant p stare. Ut autem illi qui digni de apti sunt admoveantur muneribus rei pubi cedit non minus regentium commodo quam eorum qui reguntur , adcoque pubi ce privatimquς

SEARCH

MENU NAVIGATION