장음표시 사용
21쪽
autem sententia omnibus perspicua fiat, tria simina capita inprimis videntur attendenda. Primum est circa quosves de quibus agi aliquid velit Canar. uerum,per quos velit isthaec curari. T rtium, quid Caesar & quomodo agendum omne jusserit. Primum caput ad cauosam. materialem sive subjeetiam circa quod : Alterum ad caussam essicientem: Tertium adactum ipsum ejusque formam pertinere di- xerimus, si scholasticis Philosophorum vocabulis uti sit animus. Nos ordine singula capita lustrabimus.
Igitur ut demtu dicamus primum,haud dissicile patet, versari hancLegem circa eos qui Romae studiorum gratia degunt, & quidem
circa adventantes, circa commorantes, de d
nique circa discedentes. Initio sane Legis jam audivimus illa verbaeniicunt ad Urbem discen 'di cupiditate veniunt. Non multo post agitur, quemadmodum gerere sese deceat, qui ibi studiorum gratia commorantur Postremo defini- tur aliquid de tempore omnique ratione ex Vrbe discedendi. -
22쪽
In memoriam vero heic repetendum est,
quod alibi jam tum disseruimus, celeberri-imam isthac tempestate fuisse Romae liberalium studiorum scholam. Et vero docuerunt tum in Urbe Professores, alij quidem aere publico, alij privata quasi opera: priores in Capitolio, alij passim in Urbe : illi certo numero, hi incerto. Quae omnia liquido apparent, ex ijs quae habentur in Constitutione Theodosii , Valentiniani Augustorum, quae& in Theo dosiano pariter & Iustinianeo Codice, illic ter tia hic unica, hociteque reperitur, Titulo eo dem de S udiis liberalibus Vrbis Roma Er Gon pantinopolis: modo illam , cum Coistantino
poli sit lata & post nostri Valentiniani primi
aetatem, Iiceat ad Romanam quoque Urbem referre, & jam ante Theodosium secundum par fuerit Romanae scholae conditio. Qui quid autem hujus sit, jamdudum ante fuisse Romae Professores liberalium ludiorum, alios publicos ut ita loquar alios privatos, aliun de notum est& alibi luculente expositum
Si vero illa Theodosi minoris Augusti Con-ur . 5 3 stitutio
23쪽
stitutio ad Urbem Romam & nostraeLegis re tro tempora potest referri; utique docuere tum in Capitolio a Caesare constituti, Grammatici Latini decem, Graeci totidem 3 Sophistae sive Rhetores Latini tres, Graeci quinque ue Philosophus unus ue duo Iuris Romani periti. Reliquorum qui intra privatas domos studia exe cuerunt, etsi de ijs in Constitutione illa Theo dotii nonnulla sanciantur , numerus nusquam definitur ue indubie autem tanta in Urbe
fuit longe maximus. Quamvis autem ex va
iijs Provincijs Romani Imperij etiam aliorum
studiorum caussa ad Urbem, propter illam co piam optimorum magistrorum, tanquam ad mercatum, undique magno numero juvenes confluxerint indusie: per tamen est verisimile, studiorum Romani juris caussa potissimum, longe plurimos illuc profectos esse. Eninavero Grammaticos & Rhetores suos passim omnia meliora Provinciarum non Occidentalis minus quam Orientalis Imperii oppida
alebant. Galliarum certe ipso illo tempore dia fuerunt rent ima ut testatur S. Hie- .
24쪽
ronymus. Et vero Galli suo in selo haec docebantur. De Aratore Patricio extathoc Senatoris etiam recentius elogium : Roma tum eloquium nonfuis regionibus inmensi, ου ibi to Tulliana lecitio disertuin reddidit,ubi quondam Gal- ca lingua resonatii. Ubi si ni, qui literas Larinas Romae non etiam alibi asserunt esse discendasPDe ejusdem aetatis Belgio Auinius canit:
Te clari proceres,te belli exercita proles,
mula te Latia decorat facundia linguae. Idem Au nius Burdigalenses Tholosanos &Narbonenses professores aliquot etiam carmine ad posterit tem persequutus est. Res Omnis est clarissima ex ijs quae Valens ac Gratianus Imperatores, mortuo iam Valentiniano Praefecto praetorio Galliarum, restripserunt de constituendis per omnem dioecesita, infrequentiis sinis cimitatibus, qui erudiendae praesideant iumen- tuti, Rhetoribus Er Grammati eis uica oe R Dianae doctrinae, quae hodie leguntur I xi Godio
Theodos. de e cedio. Er Pros mei ου. In Africa Carthago omnis generis studijs itidem fuit tum resertissima. S. Augustini dictum est:
25쪽
DE STI . LIBERA L. R R. ET CONSTANT. ets
ferat ut jus disceret. Sic & Sidonius Apollinaris l. I. ep. 6. hortatur Eunapium, ut juris discendi gratia Romam pergat, domicilim te
ym g mnasium literarum . Idem serius ashuc esse observatum . palam est ex Errico Altissio lorensi, qui de S. Germano l. r. ita canit: Dcitus his animus, talis cupidine raptus, ctua caput eni orbis terrarum, maxima Roma, Tendit iter, Latij nodos addiscerejuris.
Et didicit, palmam' brreti tulit illa latoris. Et quid opus est verbis, quum satis constet, praeclaros illos ICtos, ex quorum fragmentis Pandectae constructie sunt, ut dc ante hos ab aliquot retro seculis clarissimos Iurisconsultos quosquς, Romae & vixisse di docuisse λ Indi bie vero semper multi jam tum appulerunt animum ad Romani juris studia illa, utpote quum ilhelcges solae in foro per omnemRomani Imperij ambitum, qui utique amplissimus erat, obtinuerint, & innumeri pene foro passim, per Galliam cumprimis, quae jam olim
Iuvenali audivit nutricula causidicorum, Ope ram si iam locaVerint ia
26쪽
De Primo itaque capite legis nostrae jam tum constat 3 nempe agere illam de ijs qui peregre adventantes Romae in Studijs aut vivebant, aut Victuri erant, aut vixerant hacte
De ALTERO item haud potest esse in
gna difficultas. Liquidum enim est, praecipi hac constitutione a Caesare nonnulla Pr sesecto Vrbis; singulatim autem velle Caesarem, quaedam eorum a Magistro census, & Censualibus, aut Ossicio censuali expediri. Non est vero quod miremur ad Praefectum Vrbis direxisse Caesarem hoc Studiosam juventutem Urbis Romae attinens Rescriptum. Erat enim illo tempore summa universi Imperii Occident iis, perinde ut Orientalis, cura post Augustum ipsiam penesPraefectos tres;quorum duo Praefe-iti praetorio audiebant, Italiae alter, alter Galliarum; tertius erat praefectus Vrbi: qui omnes cum paucis alijs illustres imo Illustrissimi nuncupabantur , quum muneribus & dignitatibus
publicis fungentes alij non nisi Spectabilium, alii Clarissimorum , alij Persectissimorum,
27쪽
, denique nonnulli Eximiorum titulis emin rent. Hos inter Praefectus Vrbi cum alijs Urbicis rebus , tum etiam jurisdictioniplaeerat. Idque obtinuerat jam ab Augusti Caesaris aevo. Hic enim, prout nos docet Dion Cassius, praeclarus sane scriptor, t as. Me enatis consilio Urbi Praefectum creavit nisi vehementer fallor, quo deprimeret Consularem & Praetoriam auctoritatem ) qui. mnes civiles & criminales causas in Urbe, imo& extra Urbem intra quingenta quinquaginta stadia judicaret, & quod caput dixeris, ut ad euex Provincijs appellaretur. Etsi vero illa Praes Cli jurisdictio extra Urbem multum fuerit subinde a Caesaribus restricta diserte enim Valens Augustus, modo tamen illa non pertineant ad solum Praesectum Vrbi Constantinopolitanae, I. 13. Cod Theodos de accusationib. Referent, ait, D suburbanis prominciis judices ad Proecturam Sedis Vrbana e de caeteris as Praefectui a Pratorio. Ex Notitia sane Utriusque Imperij, quae Arcadio dc Honorio Caesaribus conscripta cit, colligas Picenum suburbicarium iti- s .. . C et dem
28쪽
dem Praesecto Praetorio Italiae paruisse) etsitem nonnihil diminuta fuerit Praefe ni illius
auctoritas ipsa in Urbe circa Senatorum capita,
si in judicium illa traherentur ue silva tamen in reliquis manserat adhuc ejus,i nitimin Vrbe, jurisdictio. Eoque tum etiam deportandi sontes potestatem ille habuit perinde ut habuisse illum Vlpiani, aetate constat ex Titulo de Ullato Praefecti Iobis. Spectabat ad eundem
Spectaculorum disciplina, imo omnes artes sub ejus imperio exercebantur. Id quod mne praeclare persecutus est ille numquam saetis laudandus ICtus Guidus Panciroilus ad Notitiam Jmperj Occidentalis cap.rv. Indubie igitur ejus jurisdustioni omnes quoque peregre adventantes fuerunt subjecti, ac proinde& qui studiorum gratia Romam proficiscebantur incrito illi obtemperabant. Nec enim tum
obtinuit illa quae hodie est Academicae jurisdietionis ratio: recens quippe haec est& ben ficio demum Friderici I Caesaris introducta. Ab ip met sanesustiniano etiamConstantinopolitanae Vrbis, vae Romae scit.,Praesecto fi
29쪽
Handae petulantiae Studio rum, quae tum magna erat, cura commi sta est, ceu legitur l. omnem Coae de Veteri jure enucleando. Dissertatione quinta de fi liquitatib. Academicis dudum ostendimus, ipsis Atlaenis AtticisProfessores cum
Studiosis Proconsuli ex Iege paruisse. Igitur quid observari voluerit Catarde ijs qui studiorum caussa Romam petierant, optimo sane jure non nisi ad Praefectum Urbi restribi debuit, ut cui summa omnium ejusnodi rerum curatio competebat ... Et vero eidem Praefecto Urbi suberat Magi ster Census & in Officio prout tum erat loquendi mos, h. e. in ministerio ejusdem, Censuales quoque numerabantur: a quibus Cesar fieri aliquid circa: Studioses voluit,. ceu jam tum audivimus.. Diserte sane Auctor Notitiae Utriusque Imperij qui liber ad intelligentiam rerum Imperis Romani quales seculo quarto & quinto erant, thesauri loco censendus est, praesertim postquam illum luculentisssimis commentarijs illustravit Pancirollus)inter quindecim magistratus qui subsunt di-
30쪽
spositioni Praefecturae Urbis, post Praesemim
Annonae, Praefectum Vigilum, Comitem Formarum, Comitem riparum & alvei Tiberis& cloacarum, Comitem Portus , sexto loco recenset Magistruin Censuum:inter officiarios item ipsius Praefecti duodecimo Censuales. Unde obiter hoc quoque discere, nisi fallor possemus, si non jam aliunde esiet notumue MagistrumCensuum multum dignitate praestitisse Censualibus, in hac porro nostra lege O sicium Censuale idem esse ac Censuales. Licet autem hoc ultimum haud difficulter etiam ex ipsa hac nostra lege addiscere. Quum enim dixisset lex : Terrio ut ho pitia eorum sollicite Censualium norit O cium, mox subjungitur id inmineant Censuales. Ubi videmus Osficium Censuale etiam Censuales appellari. Sed &passim in ipso Iustinianeo Codice, cumprimis
libro duodecimo, etiam apparitores dicuntur illi qui in vicio esse affirmantur. Intςr apparit res autem Praefecti Urbis non sane Magista