Statuta ciuitatis Montisregalis

발행: 1570년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

sententiam ferre, de partium voluntate, tunc teneatur incontinenti audita partium voluntate, ipse Iusdicens iurare ad requisitionem partium, uel alterius earum, non obstante generali

iuramento, quod prestiterit in principio sui officii ad sancta Dei euangelia tactis scripturis, qubd iusib, ct recte pronunciabit in causa illa secundum eius scientiam,& pura conscientiam. habendo semper prae oculis solum Deum, eiusque tremendum iudicium expectandum, quod sacramentum scribatur in actis . curiat & caulae illius, nec possit Iusdicens sub aliquo ingenio pro tali pronunciatione recipere aliquod salarium, sub poena quadrupli, de quo possit, ct debeat etiam syndicari. Allegationibus autem receptis, uel elapso termino praefixo ad eas praesentandas, ct salarium cosultoris ut supra,ab utraque parte uel altera earum, ct hoc in casu quo costium sapientis ab extra debeat haberi, teneatur Iusdicens infra diem proxime sequentem mittere diligenter, ct bona fide omnes scripturas, &allegationes partium, uel illius partis quae eas produxerit infra tetminum ut supra, ct literam consultoriam ipsius Iusdicentis. de qua fiat antequam mittatur utrique parti copia, si eam habere uoluerint, ad unum ex cofidentibus utriuiue R rtis: quem tamen Iusdicens non nominet alicui parti: ct u aliqua pars recusaret dare, uel contumax esset in dando suos confidentes, ct toe udd de uno concordetur ab utraque parte ut supra, tunc lusiicens mittat scripturas uni ex coficientibus partis producentis confidentes ut supra: uel pronunci et contra ipsam partem recusantem dare, uel contumacem in dando cofidentes, prout ipsa pars recusas, uel c5tumax elegerit, itaqubd de duobus alterum incontinenti fiat, uel qudd contumax,seu recusans ut supra st tim eligat unu de confidentibus partis aduersae,postquam aliud facere noluerit,uel qubd Iusdicens infra tempus instantiae pro

nunciet, & teneatur pronunciare contra talem contumacem,

uel recusantem dare confidentes ut supra, ita qubd litem, uel causam perdat talis contumax, ac si iniustitiam foueret omnino Et eo casu quo scripturae extra mittantur, sic studeat Iusdicens, ct eius littera consultoria sic instanter requirat consilium a consultore,ut infra tale tempus, quod possit suam proferre sententiam infra tempus instantiae superius limitatum, notificando

diem,in qua debet sententiam proferre: nec arctet se Iusdicens nimis prope finem termini instantiae, nec permittat ab utraque

Paruum

112쪽

Collatio Secunda.

partium se deludi, cum sciat,s non pronuciauerit infra tempus poenam periurii,& aliam pecuniariam ut supra,se irremissibili

ter incursurum.

Consilio Sapientis autem recepto in casu quo tale consilium fuerit requisitum ut supra, dominus I uidicens cum primum fieri poterit, illud aperiat praesentibus partibus, uel absentibus legitime citatis:& eo aperto pronunci et diffinitive,uel interlocutorae absoluendo, uel condemnando iuxta dicti consilii continentiam,& tenorem & hoc infra tempus instantiae,aliter incurrat poenam periurii, S. pecuniaria ut supra. Et si sententia condemnatoria ue iniat ferenda, tunc statuat Iusdicens in dicta eius

sententia, condemnato terminum uiginti unum dierum ad soluendum, uel restituendum, uel faciendum contenta in petitione actoris, uel in condemnatione praedicta, exceptis debitis manualium, de quibus terminus sit in arbitrio iudicantis, prout in capitulo infra proximo cotinetur,& uictus uictori semper condemnetur in expensis, nisi aliter iudicatum est et per consulto-xem,uel ipsum lusdicentem , si sine consilio alterius iudicauerit: quo termino elapso dicta sententia executioni mandetur iuxta formam capituli de hoc loquentis, nisi forte dicta sententia Hret remedio appellationis suspensa. Et si quo casu, uel ex quavis causa Iusdicens non posset publicare,consilium Sapientis propter breuitatem temporis,& per consequens lententiam secundum illius tenorem proferre : postquam ei portatum s ret .& interim instantia lapsa esset, tunc & eo casu publicatio dicti consilii, ct pronunciatio dicti Iusdicentis ipso iure facta esse intelligatur: ita quod per partes seruetur in omnibus & per omnia, prout in dicto consilio scriptum fuerit, ' lic executioni

mandentur contenta in eo consilio, eo casu sicut si esset expresse sententia proinde lata infra terminos, uel post terminos iudicantis, uel condemnant is, supra proximblimitatos, ct hoc in casu quo dictum consilium portatum foret domino Iusdicenti per aliquod spacium ante finem inflantiae praedictae, sue die feriata, siue non seriata ellet ipsi lusdicenti a consultore dictum consitum reportatum:& eo casu possit pars contra quam ueni, ret, uel scriptum esset tale consilium ab eo appellare, ac s sententia diffinitiva per Iusdicentem solemniter lata esset. Item additum est, qubd instantia causae duret quinquaginta

dies utiles, ct quandocunque possint fieri posmones, ct probab re H i ii tiones

113쪽

tiones in qualibet causa ciuiliter mota, lite contestata, & iurato de calumnia, usque ad triginta dies utiles: Et tunc elapsis dictis triginta diebus sit, ct intelligatur esse in causa conclusum , & si partes uel altera ipsarum infra coclusonem causae petierit a D. Iudice sententiam ferri per se, uel de consilio iuris periti partibus non suspecti expensis partis perdentis, tunc & eo casu instantia quinquaginta dierum utilium non pereat,sed duret, & si dominus Iudex infra dictos quinquaginta dies utiles sententiam

non tulerit diffinitivam, poenam incurrat, & incurrere debeat florenorum uigintiquinque: cuius poenae duae partes applicentur Camerat Illust. Domini nostri: & alia pars petenti, S ultra teneatur ad damna & interesse partibus, Et nihil hominus quod D. Uicarius teneatur dictam causam decidere infra quindecim dies utiles immediate subsequontes de consilio iurisperiti, partibus non suspecti expenssdicti domini Iudicis negligentis, ct hoc sub poena praedicta & uinculo iuramenti. ITEM quia ut vocifertur multae perduntur causae ciuiles, in curia praesentis ciuitatis, propter breuitatem temporis instantiae & terminorum, de quibus in capitulo de causis ciuilibus fit mentio, di eius additione existentibus in uolenti ne capitulorum praesentis ciuitatis: hoc ideo addendo dictis capitulo ct additioni, ct illa deelarando a ad tollendum omnes scrupulositates di dubia, quae ex praemissis euenire possunt, ac pro conseruatione iurium dictae communitatis & sngularum per sonarum eiusdem statuerunt S capitulauerunt, quod omnes causae lites & quaestiones ciuiliter motae seu mouendae in curia praesentis ciuitatis agitentur, terminentur, diffiniantur, di in eis procedatur secundum formam & tenorem dictorum capitulorum S additionis in dicto uolumine existentium, S tam per officiales dictae curiae, qu m partes litigantes uel disserentes. Et quod in dictis causis motis uel mouendis domini Uicarius uel Iudex. praemissis non obstantibus, seu alius eorum uel alterius eorum Iocumtenens, possint S debeant requi Oti uel non requisiti. ct quatenus expediat uel eis aut alteri ex eis uisum fuerit necessarium, ad eorum libitum uoluntatis instantiam, &alios quoscunque terminos, de quibus in dictis capitulo S additione, fit mentio in ipsis causis procedendo uel diffiniendo, ac tempus S instantias dictorum capituli & additionis, dillatare, prorogare, minuere, uel allongare semel ueli ii pluries

114쪽

Collatio Secunda. 'i

pluries, ut eis & cuilibet eorum, uisum suerit dictis capitulo

ct additione, non obstante. Te causis ciuillitas remumsolidorum,uelinfra fer iuramen tum , vel aliter infra octo dies utilessummarae Ierminandis. Caput. X U.

IT EM statutum est , quod D. Vicarius & Iudex civitatis

MontisReg. vel alter eorum qui de causa cognoscit ut infra, possit, debeat, & teneatur uinculo iuramenti, & sub poena librarii decem Asten. pro quolibet iusdicente, & qualibet causa quae terminata non fuerit, culpa uel negligentia Iusdicentis, infra terminum infrascriptum, & applicandarum pro dimidia parte de hoc iuste conquerenti, ct per alia dimidia camerae domini & communis, terminare, decidere, uel finire, quamlibet causani, uel litem, uel quaestionem, seu controuersiam ciuiliter motam, uel mouendam in curia, & coram quocunque ius

dicente dictae ciuitatis, de super, uel pro quacunque quant, rate , re mobili vel immobili, iure vel facto, valoris uel aestim tionis, centum solidorum . uel ab inde, infra octo dies utiles a die causae uel litis inceptae proxime numerandos: Et intelligatur causa dei lis incepta petitione agentis cora Iusdicente qualitercunque porrecta , dicta uel insinuata ore tenus, ueI in 1 criaptis: ita quod pars agens non teneatur offerre libellum in scriptis: sed sufficiat qualitercunque eius intentionem indicet ut1upra. Tamen caute facient Iul dicens& pars petens, si in actis scribi facient intentionem petentis , ut proinde possit melius a consormius absolutorie ' condemnato tactu dicari, S tempus instantiae cognosci facilius: Nec possit instantia talium causarum centum solidorum vel infra, ultra dictum tempus dicto rum octo dierum utilium prorogari, uel disserri, nisi de utrius. que partis ti Iusdicentis voluntate processerit. Et ut commodius dictae causae possint terminari infra tempus instantiae praedictae, prouisum est , quod D. Iusdicens in qualibet talium causarum centum solidorum, uel infra procedere possit & debeat summarie, simpliciter , ct de plano si ne strepitu S figura Iudicii, sola facti veritate inspecta, rei ctis cauillationibus quibuscunque , recipiendo quascunque legitimas probationes , si quae fuerint uel fieri poterint,

tam eX parte actoris quam rei, uel deserendo iuramentum in

desectum plenae probationis illi parti, quae per unum testem

H ii ii ues

115쪽

vel aliter semiplene probauerit, ct si quidem pars actoris plene

probauerit, uel semiplene, ita quod ei deferri debeat iuramentum ut supra,tunc Iusdicens condemnet reum infra tempus in-

stan tiae ut supra: si autem pars actoris nihil probauerit, uel minus legitimi , uel aliquid probauerit, & pars rei plus probauerit pro eius defensione quam pars actoris pro eius intentione, tunc absoluatur reus infra tempus praedictum diffinitive, uel ab obseruatione iudicii, prout Iusdicenti uidebitur iudicadum uictum uictori in expensis condemnando, nisi Ius dicenti iusta causa uidebitur subesse. Ceterum quia scriptu mest in lege, quod maximum remedium est decidendarum litium iusiurandi religio, item quod

manifestae turpitudinis & consessionis est non uelle iurare , nec iuramentum reserre, ideo additum est praedictis, quod in causs praedictis centum solidorum, uel infra, ut supra, si pars acto' ris in quacunque parte iudicii uoluerit stare iuramento partis conuentae, uel ei per Ius dicentem iuramentum deferri, tunc Iusdicens teneatur. illud deferre, S pars conuenta teneatur iuramentum recipere uel deferenti referre. Quod si alterum praedictorum pars conuenta iacere recucuerit, Ius

dicens teneatur partem condemnare conuentam infra tempus

instantiae supra dictum :& econuersis, si pars conuenta volue rit agenti per Iusdicentem iuramentum deferri, tunc pars a sens similiter teneatur iuramentum recipere uel referre deieFrenti, aliter ut supra Iusdicens pronuntiet contra agentem

partem conuentam totaliter absoluat i attamen in praemissis

Iusdicens sic prudenter attendat, quod nemo deincepS periurium subeat, scilicet qubd alteram partium uerisimiliter dubi

eantem non cogat recipere iuramentum , puta si esset tutor uel

Curator, uel procurator, uel quicunque alius, qui de facto alieno uerisimiliter dubitaret, quo casu statuat Ius dicens partiuerisimiliter dubitanti terminum competentem Iusdicenti Sarrbitrio limitandum, dc postea iuramentum deferat, quo dela to , uel condemnet, uel absoluat ut supra, singula sngulis te serendo, ct quotiens condemnationem fieri oporteat, ues contingat in aliquo ex casibus & summis praesenti capitulo C 'prehensis : tunc Iusdicens statuat parti condemnatae ad soluendum, uel dandum. uel restituendum, uel faciendum perita Per actorem, uel consenta in condemnatione Iusdicentas. tem .ia ι tr II minum

116쪽

Collatio Secunda. 93

minum quindecim dierum ex tunc proximh uenturorum , exceptis debitis, uel loeriis, aut salariis, manualium, seu laboratorum , vel operarum eorum , siue eorum loeria, qui ut plurimum locant operas suas, in quorum causis, & quando peterent mercedes laborii uel operarum eoru siue eoru loeria, Iudex possit procedere & cognoscerect finire infra tempus praedicitius si fieri poterit, quantacunque sit quantitas,

etiam si excederet summa centum solidorum, & semper etiam in quacunque causa manualium ut supra saepe dictum est, te minus sit in arbitrio D. Iusdicentis non obstante praesenti capitulo, nec etiam capitulo supra proximb praecedenti, uel aliquo alio. Insuper studiose vigilet & attendat D. Iusdicens, ut tempus dictorum octo dierum utilium a principio litis usque ad finem se prudenter distribuat quod causam finire uel terminare posist infra illos ut supra, nec permittat se negligentia uines, uel

ambagibus partium se deludi, quoniam icire debet qubd si

causam non finierit ut supra, ipso facto incurret poenam pem iurii Specuniariam ut supra. pro qua poena exigenda recumratur ad modum traditum in alio capitulo de causis proximEsuprascripto. : II Te ope utionibus G nussitatibus, aepetitiandus reductionum ad arbitrium Ani viri, inter quae tempora deleant riuiliter i

CVM appellationum remedia fuerint ab antiqua iuris prudentia post dissinitiones iudicum introducta, ut iniquitas uel imperitia iudicantium corrigatur, unde merito est statutum quod instantia cuiuslibet causae appellationis uel nullitatis interponendae semel tantum ab utraque parte in ciuitate MontisReg. ciuiliter uel instantia petitionis reductionis ad arbitrium boni uiri non duret uel durare possit, uidelicet instantia primae appellationis, uel nullitatis, dei reductionis, ultra tempus&spacium viginti quinque dierum utilium, & instantia secundae causae appellationis, uel nullitatis, uel reductionis ut supra , alterius partis non duret, nec durare possit ultra tempus & spacium aliorum vigintiquinque dierum utilium, qui dies utiles tam primae quam secundae causae appellationis uel nullitatis currere incipiat appellanti, uel de nullitate dicen

117쪽

uel in quo de nullatate uel reductione dicitur . coram Iudice appellationis, uel de nullitate, uel reductione cognoscentis, uel coram notario ad ossicium appellationum deputato pom rectus suerit, & in actis dimisitis: nec possint dicti termini alterovis modo ut supra excedi, dilatari, uel in aliquo prorogari, nisi de expressa utriusque partis processerit uoluntate: qui nimo quilibet Iusdicens, qui de appellationibus cognoscet ciuiliter in ciuitate Montis Reg. uel qui ad cognoscendum de ali-rua causa appellationis uel nullitatis pro tempore fuerit ibjem ordinatus, teneatur & debeat vinculo iuramenti, & sub poena librarum decem Asten. pro qualibet appellationis causa,

quam non expedierit infra tempus, praesenti statuto comprehensum, ab eo irremissibiliter auferenda , & applicanda pro dimidia, parti de facto Iudicis in hoc conquerenti,& pro alia dimidia camerae domini & communis, finire & terminare me eius sententiam, confirmando uel infirmando primam sententiam, vel declarando bene vel matb appellatum, & bene vel male iudicatu,vel pronunciando appellationem fore desertam vel alio his aequipollenti modo,quamlibet causam appellationis vel nullitatis coraim eo uel eius notario ciuiliter motam vel

mouendam infra tempora suprascripta, uel citius, s ante de causae meritis iusdicenti liquerit, vel aliter legitime seri poterit. Et possit quaelibet pars litigantium & quaelibet persona, cui de iure competat ius appellandi uel dicendi nullam a qualibet sententia uel determinatione ut supra, appellate, vel de nullitate dicere, semel tantum, δέ non ultra, quouis modo, αlioc locum habeat in causis seu casibus ciuilibus, vel ciuiliter motis ut supra : Iii criminalibus autem seruetur modus infra collatione tertia, suis Iocis in criminalibus limitatus, hoc me

intellecto quod in causis &.casibus specialibus, ct in quibus

prohibita sit appellatio vel nussitas a iure communi, vel ex forma alicuius statuti vel ordinamenti ciuitatis MontisReg. facti vel fendi, non liceat alicui personae appellare, vel de nullitate dicere, nec etiam possit aliquo modo appellari, vel de nullitate dici a praeceptis vel codem nationibus, tam ciuilibus quam criminalibus factis per Iusdicentem in sponte confitentes, nisi Iudex in plus uel minus condemnauerit quam debuerit, nec Possit a praeceptis , sue sententiis, uel determinationibusGctis

in fauorem communi , uel persepis debentibς3 ipsi commvqi.

118쪽

Collatio Secunda. 'ς

nec etiam possit appellari , uel de nullitate agi coram aliquo Iudice, uel ad aliquem Iudicem appellationis, qui fuerit Ad- uocatus uel Procurator in causa super qua lata fuerit sententia uel aliter teminatum , & a qua fuerit appellatum: nec possit aliquis iudex appellationum, siue primus, siue secundus aduocare, uel officium aduocationis exercere oretenus, uel inscriptis in ciuitate MontisReg. uel districtu pro aliqua persona uel in aliqua causa, quae litigauerit, uel quae uentilata fuerit in curia ciuitatis praedictae, durante eo tempore,quo fuerit iudex

talium appellationum :& hoc sub poena periurii,& ultra sub Laena florenorum viginti quinque proquolibet & qualibet caua, in qua foret contrafactum. Et quilibet homo Donae famae possit accusare, ct habeat tertiam partem banni & poenae prindictae , & reliquae duae partes applicentur camerae domini &communis, & ultra non ualeant ipso iure aliqua acta uel aliquae sententiae factae uel facta coram eo, si contra factum fuerit in praemisiis. Et ut termini appellationum & nullitatum seriosius dignoscantur, statutum est, qu bd lata diffinitiva sententia per Iusdicentem, uel facta aliqua causae determinatione, uel diffinitione in quacunque causa summarie uel ordinarib agitata . per quam finem imponere voluerit Iusdicens causae,liti, uel controuersiae, uel pro facta habita, sicut esset in casu 'posito supra in fine capituli de causis ordinarie terminandis Sc. pars illa quae succubuerit, siue qupede tali sententia uel determinatione expressa, uel subintellecta, dixerit se grauatam, uel dicere eam nullam uoluerit, & quaelibet alia persona, cui de iure appellare liceat, uel de nullitate dicere, possit & ualeat ab ipsa diffinitiva sententia uel determinatione etiam a quolibet alio praecepto, uel gravamine facto per iusdicentem sine causae cognitione uel iuris ordine , appellare, uel nullum, uel nullam dicere , infra terminum decem dierum continuorum a die scientiae numerandorum , de qua credatur si dubium oriretur appellanti cum iuramento,& non ultra, computandorum a die

latae sententiae uel factae determinationis uel praecepti seu grauaminis, uel ut supra ad Iudicem appellationum, & illi officio deputatum uel deputandum. Qua appellatione uel nullitate interposita procedatur in ipsa causa appellationis uel nullitatis coram domino Iudice,ad quem

119쪽

6 Statui. Montis Reg.

quem fuerit appellatum, uel de nullitate dictum, uel eius notario hoc ordine, videlicet, qubd post ipsam appellationem

uel nullitatem propositam, uel interpositam, teneatur appeti pellans uel nullam dicens infra terminum duorum dierum utilium coram Iudice, ad quem appellauerit, uel notario appellationum petitionem suam in scriptis porrigere , uel parti noti sicare personaliter, uel ad domum, uel notificari facere per decanum, & hoc lassiciat. Quae petitio qualiscunque sit,

dummodo tolerabilis, admittatur&admissa esse intelligatur ipso iure, & nulla litis contestatio exigatur, ct teneatur idem appellans uel nullam dicere uolens iurare coram Iudice, ad quem appellauerit, uel notario appellationum, S praesenteparte aduersa, uel legitime citata, se non dolo nec calumnia appellasse, uel nulla dixisse, sed credens fouere iustam causam: ct idem Iurare teneatur aduocatus uel Procurator, si quis fuerit in tali causa appellationis uel nullitatis, non obstante iuramento calumniae praestito in causa principali. Et teneatur appellans uel de nullitate dicere uolens, satisdare cum idoneo fideiussore parti aduersae, uel notario appellationum , ut publicae personae: Et sussiciat ut parti aduersae essicaciter teneatur de

restituendo, alteri parti omnia damna, interesse, & expensas litis praedictae, quae passa fuerit, & taxata fuerint per iudicem dictae causae, si ipse appellans uel nullam dicens succubuerit in dicta causa appellationis uel nul latis, uel si ipsam appella'

tionem uel nullitatem, non fueri prosecutus usque ad finem

alioquin transactis, siue sinitis dictis diebus uiginti quinque utilibus, infra quos, si appellans non fuerit prosecutus,ipsi appellationi renunciasse, intelligatur, S prima sententia firma maneat,&executioni mandetur per Iudicem primae causae,etiam si Iudex appellationum non pronuntiauerit appellationem suis. se desertam.

Post praemisia statim, S sine interuallo statuat Iudex appellationis, uel de nullitate cognoscens,uel notarius appellationum, si Iudex praesens non fuerit appellanti, uel nullam dicenti, uel ppellato,uel ei contra quam,uel quos de nullitate agitur, terminu octo dierum utilium immediate sequentium, ad probandum, producendum, ostendendum, & opponendum, tam super nullitate quam iniquitate dictat sententiae,& aliis ad dictam causam pertinentibus, quicquid ipsae partes, ct quilibet earum

120쪽

Collatio Secunda. 97

uoluerint, ct interim possint hinc inde positiones produci, quibus respondeatur, & responderi de at clare per partem contra quam producentur. Et si aliqua partium respondere recusauerit ad mandata Iudicis uel notarii, tunc habeantur positiones quibus responsum non fuerit pro consessatis: θ in omnibus, ct per omnia quantum ad positiones seruetur, ut scriptum est supra in ordine causae principalis, scilicet in capitulo, siue statuto de causis infra quad raginta dies ordinarie termina dis: ipsoque termino finito uatim omnia agitata, producta,& ostensa in ipso termino intelligantur, δέ snt ipso iure publicata, di de eis utraque parti fiat copia, s fuerit requisita. Elapso autem termino dictorum octo dierum, statim praefigat Iudex appellationis uel nullitatis, s praesens suerit, uel notarius praedictus utrique parti terminum quatuor dierit utilium ex tunc proximo sequentium, ad reprobandu impugnandum,& excludendum quaecunque hinc inde agitata, producta, & o- sensa in dicto primo termino. Et ii aliqua partium in ipso te

mino reprobatorio produxerit articulos, uel capitia a tenden

tia ad reprobandum probata, ct producta per alteram. partem in primo termino probatorio, quae capitula,& articula produci debeam per duos dies ante finem termini reprobatorii parte praesente, uel legitime ad hoc citata , di sibi de ipsis capitulis. ' articulis copia dimissa personaliter, uel ad domum , &post produci non possint, nec admitti, tunc liceat illi parti,

contra quam producta fuerint, ct cuilibet alteri, cuius intersit Coadiuuare, di corroborare per legitimas probationes proba ta , ct producta in dicto primo termino, quo termino reprobatorio elapso quaelibet agitata, probata, re ostensa in dicto termino, sint & este intelligantur ipso iure publicata, ct de eis fiat

copia, ut supra. Et omnes exceptiones, replicationes, triplicationes, dilatoriae, declinatoriae, peremptoriae, di ceterae, cuiuscunque generis

snt, de quibus non fuerit in procellu causae appellationis cognitum, inter partes fiat saluae utrique parti in fine litis, S tem pore disputationu, ne processus causae disseratur: quae quidem CXceptiones quaecunque fuerint, reiectae esse intelligantur, ac si Nnquam opposte n5titissent, s de ipsis in sententia ferenda per iudicem appellationis, non fuerit facta mentio specialis, di omnis bona exceptio, siue ius alicui partium competens, de qua ta-I men

SEARCH

MENU NAVIGATION