Bibliotheca Classica Latina sive Collectio auctorum classicorum ..., Volume 86

발행: 연대 미상

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 연설

11쪽

LAnono metam attingentibus nobis pauciora dicenda supersunt de hoc novissimi voluminis tenoreae propositΘ, in quo pretiosae Ciceronis reliquiae

tamquam in sacrario aliquo continentur. Quando enim ta fato datum erat, ut exstincta tot librorum luco et vita, vix decimam oratoris romati partem Vetiistas invidiosa servaret illiad tamen quamvis in tanto malo laetandum est, quod nonnullae ex hoc literarum naufragio veluti tabulae emerserint, quae, quantum

sit damnum, testarentur. Nec scio, an non nova laus

si quisquam Tullianae laudi accedere cumulus possit), scriptori nostro veniat, quod in tam variis oporum fragmentis semper magnus et nobilis, semper et sapientiae, et Romae, et libertatis interpres appareat. Danda itaque fuit opera, ne nobilissimae lis reliquis diversissimis in locis diutius obrutae acerent, sed in unum redactae usum simul ac ornamentum Praeberent. Porro De mancum claudicaret opus,

eruendum sui quidquid olim Sigonius et Patricius

in lucem eduxerant, nec minimae huic fragmentorum parti, addenda quaecumque oculorum et ingenii acie viri praestantissimi, A. aius, Niebuhr et Ain P mn, invenerunt. Quae omnia, quantum in nobis suit, Dotis et commentariis illustravimus, tum ex supra recitatis auctoribus, tum ex ipso locorum captu desumptis. Et plurimam quidem nobis utilitatem praestitit clarissimus vir I. V. L Ckm, cui si dignas agere grates ve-

12쪽

limus, in immensum haec crescat praefatiuncula et satis sit moneri legentes ab eo nam quanta est hominis scientia et eruditio, tanta est humanitas et modestia), plerasque notas et integra prolegomena nos cum grata fontis uberrimi memoria diligenter

Ut autem omnia quaecumque Ciceronem spectant in hoc volumine includerentur, notha quaedam quae

ex oratore nomen tantum retinent, . g. declamatiunculam in Sallustium, epistolam ad Octavium recepimus, quae Veteris saltem interpolatoris surta sunt; et recentiorem, de ulliae morte consolationem, quae oratori nostro tributa, longam in decimo sexto saeculo librorum et disputationum procellam commovit. Opus tandem claudit editionum latinarum notitia, et Ciceronis vita a Leonardo Bruno Aretino conscripta, quam vix semel olim editam, et italica tantum inte pretatione celebratam e tribus Ambrosianis codicibus Cl maius eruit, et tum primum ulliano corpori adjunximus; majus operae pretium facturos nos arbitrati, si praeclarum et ineditum illud opus in lucem proserremus, quam si saepius erratilem de Cicerone Plutarchum frigide interpretaremur.

N. E. L.

13쪽

DE FRAGΜΕΝTIS . . CICERONIS.

I RONI fragmenta, quae supersunt, quibusque non minima praestantissimo viro laus venit, ad hanc diem indigesta nulloque ordine collecta expressere editores. Qui quidem, quum iis adhaererent, quae Sigonius 1559 quaeque Patricius 1565 deprehendere, rursus ea protulere in medium, sicuti primum tradita fuerant, parum, rectene an male scripta essent, curantes me certe facile est animo effingere, quam sordeant illa fragmenta apud Olivetum, Lallemand , mestiumque, et Schuletium ipsum 1814-18a3), qui omnes illas prineipis oratorum reliquias, non accurate satis, re-eollegere. Quum ibi, omnia confuse, omnia negligenter, omnia obscure, et quodammodo sine ulla auctoritate essent prolata, omnino hac ex parte Ciceronis opera claudieabant. Stabant etiam et aliae causae , Cur haec rursus materia tractaretur is sexto decimo saeculo emersere ex quibus .

iam sinoliastis aut grammaticis fragmenta, quas primos fi erant invest=gatores: et ei eo quodcumque sellicissimo fato in palimpsestis inventum est, non solum aliquot voces certissimae iis quae jam notas erant additae sunt, sed et Orationes quasdam innotuere, quas fuisse scriptas nemoreris antea suspicabatur. Quas quidem divitias Schulgius aut obiter, ut ita dicam, coegit, aut omnino neglexit. Nos vero, postquam Omnem Curam contulimus, et omnique ope atque opera fuimus adnixi postquam attente omnia perpendimus, profiteri palam possumus, haec Ciceronis fragmenta multo rectius et melius esse disposita. nani- quam etiam imperfecta multa deprehenduntur, et optandum est, ut nova quaedam doctis viris illuceant, labor illa noster non omnino inconcinnus erit et inde aliquid utili

14쪽

istis idem opus aggredientibus redundaturum affirmare

posse arbitramur.

Quod si vero a nobis quaeratur, quamnam Vim possideant, vel quidnam literis aut Ciceronis laudi adiicere possint, rudera illa informia, et utcumque disjecta, loci illi manci et curti, longa illa operum enumeratio, aut potius comploratio, quae nunc aliquot vocibus continentur spondere in promptu erit: neminem umquam posse linguam latinam penitus introspicere, quin cum ceteris operibus eas conferat voces, quae hoc tantum in libro occurrunt; et orationum fragmenta qualia sunt pro Tullio, et Iuro Scauro, eadem cura tractari debere, qua ceterae operum partes, si

quis hine intelligere velit, quae apud Romanos, et grammatices, et eloquenxiae, et politicae, historiaeque scientia su rit. Nunc autem si ad Ciceronis gloriam spectaveris, quo tu huic cumulus accedit, ex operibus iis, quas ingenium, in vita tot curis, tot laboribus impedita, quasi profudit Θή-gitatione, et uno quasi oculorum conjectu complectamur paullulum longam illam seriem orytionum, tum apud judices, tum apud patres habitarum, ex iis quae pro Tullio ac Vareno acta sunt, ad ea usque, quae de pace dicta, pauci simis Dio verbis expressit; antino ressingamus, qua 1 u rosae essent illae orationes, quas, Tirone magistro, notarii scriptis mandaverant, quasque idem ille tro ex Ciceronis ipsius notis in lucem edidit magno sane numero erant, quum Diomedes de tertio decim cummentariorum libro verba faciat ad haec omnia adiiciantur quae pro aliis summus excogitiivit orator Ep. ad Quint. D. III, 8, etc. , quae, ex Platone Xenophonte Demosthene et AEschine latinum itisermonem conVertit numerosaque illa poemata, quae omnibus aetatibus vitae quasi oblectament qanebat, opera omnia quae de philosophia ac republica administranda scripsit, quorum ne nomina quidem omnia supersunt, quas etiam de historia iii ordinem digessit tun etiam de res us privatis secreti codicilli, quos tempus abolevit tum pistolas in

15쪽

nnum copulemus, quas ad filium suum, Cornelium Nepotem, Catonem, Caesarem, Octavium, Hirtium, Pansam, Brutum, Plancium, Cerelliamque misit, quasque magno sane annalium romanorum damno vetustas abolevit; tum, sicut pro templis, quorum rudera tantum solo sparsa iacent, saepe fit, has omnes reliquias mente in unum corpus redigamus, relega-nuis vestigia illa animi semper curis exagitati, gloriaeque semper inhiantis et apparebit recte dixisse Muretum, quum rofiteretur decimam tantum ex Ciceronis operibus partem ad nos usque pervenisse. Quod certo quotidie manifestius demonstrat, quidquid in Italia recens est inventum. Vir praestantissimus Angel Maius, qui nonnumquam errasse creditur, doctoruni saltem mentes sibi conciliavit, studio acerrimo quo Ciceronis omnia fragmenta est odoratus, nec ejus labori umquam satis digna visis gratulatio Vanus fuerit labor, si resumptis iis quae ad Fonteianam sumus praefati rursus de palimpsestis, ut ipse Cloero ait Epist ad Div.VII, 18, loquamur, quos et docti rescriptos libros nominant. Ann.48x4 A. Maius in ed. bibliotheca manuscriptum attente evolvebat, cui mandatiiserant Sedulii versus qui autem octavo ferme saeculo rescriptus ex Mncti Columbanti biensi monasterio hue venerat, in Apenninis condito anno ru, cuique circiter anno so doctissimus Gerberius praefuerat Quum hoc in liabro vestigia deprehendisset scripturae eteris abolitae, ut nova iisdem soliis mandarentur, paullatim verba quasdam rimatus est, quas Ciceronis opus ignotum testarentur. Fra menta hase erant tribus divisa columnis, quibus inscriptis erant orationes pro Scauro, pro Tullio, pro Flacco, Sod hi carminibus omnino obtectae Scriba autem Oetaeis literis

adversa ex parte Veterem exara erat scripturam, quam editor secundae vel tertiae aetatis esse testatur, absquesullo argumento, sed quae Certe est antiquissima Praeterea folia minorem in formam fuerant redacta, et opus in-4', vulgo dicitur, scribae converterunt in librum in-8'. Idem Maius

16쪽

eadem ratione invenit, sub Chalcedonici concilii 45 actis latentia fragmenta quaedam orationum in Clodium et Curio- 1em, de sere alienomitonis, et de rege Alexandrino, sed scholiis mixta, quae rescripta fuisse visa sunt quarto vel quinto circiter saeculo vinuscriptus idem liber habebat, recentioribus literis oblitas, partes quasdam jam vulgatas orationum pro Archia, pro Sulla, pro Plancio in Vatinium, notis quibusdam illustratas, quas ex Asconio Pediano esse suspicatur, quamvis nobis omnino manifestum esse appareat, ex dicendi genere, veteris commentarii vestigia omnino evanuisse barbaris admodum adnotationibus quasi oppressa. Denique doctissimus ille vir Romam a summo pontifice accitus, in hac urbe anno x 8a in lucem edidit nova Dagmenta exscriptis de Republica, ex ΜS 5757 Vaticani ex Bobbiensi hibliotheca prolato, ubi per octo aut novem saecula latu rant, Divi Augustini quibusdam in psalmos commentariis

omnino obtecta.

Alia etiam fragmenta iam ex aliquot annis promissa, ad finem tantum anni MCab Amedaeo Pomon Angeli Maii amico prolata fuere, ex palimpsesto Taurinensis academiae

parte , IV 'aa), quique ex libris ejusdem bibliothecae B Biensis olim fuerat Ciceronis operibus superscriptus est quidam tractatus Divi Augustini operum tomo octavo servatus, cui nomen : Collatio cum aximino, Mi norum episcopo. Quamvis legenti haec omnia officerent, editor geminas veteris S columnas agnovit, qui tertio aut quarto saeculo exaratus videbatur. Plures sententias inde extraxit, quae ad fragmenta pertinebant, jamjam edita ab Angelo Maio, orationum pro Tullio, et Scauro, et ejus quae in Clodium apud senatum est habita. Quas omnes divitias in unum tum primum coegimus, et ordino temporum distinctas ita expressimus, ut ea praesertim notis illustrarentur, quae ante annum 8x non

dum innotuerant.

Quidquid autem in his novis fragmentis restituit Angel.

17쪽

Maius, aut quod nos ipsi reposuimus, peculiari nota distinctum est, quod quidem ad hanc diem in fragmentis edendis

usurpatum vidimus.

Nullum deprehensum est fragmentum, quod ad opera de rhetorica assui possit. Quae de hac arte scripta possidemus omnibus partibus sunt absoluta, praeter extremum caput Bruti, et libros de Inventione, quibus forsan numquam auctor finem imposuit sed verisimile est multa alia Ciceronem scripsisse, quum ad filium instituendum Partitiones oratoria componeret. Quinetiam quum junior esset Rhet.

ad Her. I, 46 de logica egit, et aetate provectiori Topic. cap. 20 se de ea scripturum spondebat. Sane eam ad filii usum in ordinem digessit ac redegit, sed nulla laboris hujus supersunt vestigia omninoque evanuit quidquid hac mente proferre potuit. Itaque hoc in argumento illud nobis

est reliquum, ut ea expendamus, quae orationum, scriptorum philosophicorum, epistolarum, ac poematum, fragmenta jam non desiderantur.

Quidquid Cicero junior apud judices egit, omnino evanuit. Ex Quinti causa, quem certe non primum defendit, uti ex orationis ipsius exordio licet opinari, ad Verrinasusque decem anni effluxere, per quos, si duos excipias 6 4-6 6 quibus Graeciam perlustravit, indesinenter ac perpetuo in foro verba fecit Brut. c. so, 9 i). Post longum illud

intervallum, ex quo duas tantum orationes quasi expressimus, Cicero xxxVII annum agens dictitabat in Caerit. 3 neminem adhuc tot causas egisse, et se cum Hortensio saepissime disputavisse profitebatur. Nullo modo, ne historiis quidem novimus, unum ex illis forensibus certaminibus quibus ad actiones contra Verrem ambo illi oratores quodammodo prolusere Attamen ex Hortensii eloquentia maxime celebrata, egregiisque dotibus quae jam in Tullio omi-

18쪽

nebant, conjicere licet has orationes omnes fuisse in unum collectas, quum aliae servatas fuerint, quas certe multo mis

nus doctorum animos movere poterant. PRO M. TULLIO.

Quidam loci ex hac oratione passim apparebant apud Quintilianum, Victorinum, Priscianum Rufinianum et

rcianum Capellam. Μ autem Ambrosianus exordii partem et narrationis continet Sigonius hunc arcum Tullium putat eumdem esse ac M. T. Deculam consulem

cum Cn. Dolabella anno 67a, hoc ipso tempore quo Cicero Quintium defendit aut Gell. XV, 280. Non verisimile est

tamen hanc quam tractamus orationem, pro consulari viro

fuisse habitam nec ante Tullii consulatum agi potuit, quum, teste eodem Aulo Gellio, pateat nullam causam magni, menti a Cicerone, ante Quinti actionem, fuisse peroratam. Μulto melius est profiteri nos, quis revera sit ille ullius ignorare. Quo autem de negotio agatur exponet locus illea arciano Capella, lib. V c. de Partitione servatus et D mnum passum fuisse Marcum ullium convenit mihi cum adversario vi hominibus armatis rem gestam esse non inmolantur a familia P. Fabii commissam negare non audent: jam dolo malo factum sit ambigitur .. Fortunatianus in libro de Rhetorica docet, oratorem multis exemplis comprobare se merito leges de vi latas, quasi clienti suo omnino saventes interpretari Actio illa longissiam erat, aut saltem talis videbatur ei qui de oratoribus dialogum scripsit, c. O . Quis nunc, ait, perpetietur de exceptione ac praetoris formula illa immensa volumina quae pro Μ. Tullio, aut A. Caecina legimus ορ, Orator iterum pro Tullio verba fecit quae supersunt fragmenta ad alteram actionem pertinent. Ex quo multa Amedaeus Perron ad hanc diem ignota detexit omne fere exordium habemus: narratio

autem semper manca est; sed occurrent tamen, de inter

19쪽

DE FRA ENUS M. . CICERONIS.

disto unde eta, et de sensu verborum dolo malo, in sorinula praetoris, musta quae detinere possint eos qui juris r mani tenebras amant diseutere, lucemque iis inferre aggre

diuntur. PRO L. VARENO.

Ad idem ferme tempus, aut nescio an post quaesturam, Cicero L. renum defendit, reum capitis, quod .Varevum neci dedisse dicebatur. Adnixus est orator scelus illud omne ad Anchari servos convertere. Quintilianus vero plu

ribus locis IV α; VI a LVII, x VIII, a quasdam de hac

causa prosatur, et L. Varenum fuisse damnatum demonstrat. Ex quadam autem Plinii iunioris pistola I, o videtur Cicero illam orationem non eo inodo in lueem diadisse, quo apud rudi s egerat: non sententias omnes suas explicuit, quasdam tantum indicavit. Quod quidem etiam in Murenae defensione oratorem secisse, testaturi ius. Qua de causa, post caput praedicus orationis vigesimulti septimum ita multa desiderantur, riteuti post cap. 8, in euquae pro Fonteio inscribitur.

QUUM QUAESTOR LILYB EO DECEDERET.

In oratione pro Plancio ad cap. 6, lacile est deprehendere, inas honorifice, quaeque magnifice Cicero de sua quaestura cogitaret. Certum est uti summa moderatione summaque continentia, et animi benignitate, res in hoc magistratu tractavisse et illam in primis stetisse causam, cur Sicilienses contra Verrem eum Patronum una voce elegerint. In hac oratione habita an 679 gratias iisdem agebat, ut conjicere licet, quod insolitos honores etsi decrevissent, et se eorum semper amieum, et propugnatorem re profitebatur Div. in Caecii cap. L, Tum ea commomorahat quae pro Sicilia, quaeque pro magnovum vi eoruam memoria illustranda patraverat, et jArchimedis sane tumulum a sedete-etum actitabat Tusc. V, 34 Maiis uoque se confitebatur

20쪽

monumentorum antiquorum observantissimum, quae ita

vivide in Verrinis descripsit, ut aliquid ad artium annales ordinandos loci illi contulerint. Asconius de his verbis quibus Sicilienses salutabat ultimum Cicero, agit in argumento orationis contra Caecilium, quum commemorat quibus vinculis orator ille huic populo adhaereret . quod quaestor in Sicilia fuisset praetore Sexto Peducaeo, et quod quum dec deret, in illa oratione, quam Lilybaei habuit, multa iis benigna promisisset

PRO P. OPPIO.

P. Oppius, eques romanus, in bello ithridatico Cottae consulis quaestor, ad annum ferme 68o majestatis reus fuit, quod in victu administrando exercitum fraudaverat. Quintilianus vero V, 3 defensionem qua ratione disposuerit Cicero, narrat. Ex eodem loco patet Oppium apud judices fuisse citatum ex epistola Cottae consulis et fragmentorum

primum , quod cum Dione Cassio XXXVI, 3 optime

convenit, testatur consulem conteydisse, se paene fuisse aquaestore suo nec datum. Sallustii loco quodam, quem Nonius XVIlI, 9 servavit, res illa paullum illustratur. Defensor autem profitebatur clientem eo fuisse desperationis adductum, ut sibi ipse violentas inferre manus fuisset agressus Oppius autem, quum a Cicerone defensus fuisset, et equites romanos judices haberet, fuit sane culpa liberatus

PRO C. MANILIO.

Si fides Asconio adhibetur in argument. Cornelianae),Μanilius quidam in judicium vocatus fuit, quod populum contra judices, qui de L. Cornelio sententiam erant laturi, concitavisset: sed ille absons damnatus fuit praeterea non Caius, sed arcus dicebatur Verisimile itaque est ibi de C. Μanilio agi, qui teste Plutarcho Vit Cic. cap. ω, repe-

SEARCH

MENU NAVIGATION