Bibliotheca Classica Latina sive Collectio auctorum classicorum ..., Volume 86

발행: 연대 미상

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 연설

21쪽

tundarum reus fuit anno 687, Cicerone praetore, qui eum, populo id magitante defendit. Quidquid autem conjecit Patricius a vero discedere videtur.

PRO M. FUNDANIO.

Ignoratur plane quaenam fuerit illius litis causa, de qua egit Quintus in epistola de petitione consulatus, cap. x videtur autem acta fuisse anno 688. Ibi Cicero deridet testem qui nullo modo primam literam poterat pronuntiare nominis illius contra quem erat dicturus Testis autem ille Grae-eus fixit Quintil. I, ), et inde videtur de repetundis suisse in judicium vocatus Fundanius, ab incolis cujusdam provinciae, Arcadiae forsan, in quos orator invehebatur, ut testatur Servius, quod genus antiquum jactarent. Ioci autem illi Bomanos delectare quidem poterant, sed multo melius fuisset certa argumenta in medium proferre Absolverunt Fundanium judices.

PRO L. CORNELIO.

me causa semper habita est tamquam una e clarissimis quae Tullius egerit Per quatuor dies, anno 688, fuit disceptata, et orator eam in lucem emisit duabus distinctam actionibus Inde Quintilian multa deprompsit exempla,

IV, 3; V, 3; VI, 6 VII, 4, etc. Qui de Oratoribus dialo

gum scripsit, c. 39, refert eam vehementissime civium animos concitavisse Cicero ipse Orat cap. 9, argumentum illud profert, quantum varia esset ipsius eloquentia C. Cornelius majestatis erat reus. Quum tribunus plebis anno 686 esset, uti illatam sibi ulcisceretur a senatu injuriam, qui legem ab ipso rogatam reiecerat, de pecunia apud gentium exterarum legatos magno foenore locata, sanxerat, me quis, uisi per populum, legibus solveretur, Rursus obstitit senatus, Corneliusque iterum contra patres est obnixus ibique

22쪽

quum collega ipsius P. Servilius Globulus vetaret ne praeco legem populo recitaret, Cornelius ipse e manibus scribae arreptam contenta voce perlegit. Tum Piso consul proclamavit tribunitiam hoc modo intercessionem aboleri et aliquot Cornelii fautores an vincula conjici jussit sed fasces fracti, lapidesque in eum conjectici Corneliusque concionem dimisit. Postea aliquid legi suae immutavit, quas fuit accepta Anno sequente duo fratres Comini ad audices eum protraxere sed concitata plebs ita exarsit, ut cedere cogerentur. Tandem anno 688, accusatores omni ope adiuvere, Hortensius, Catulus, Q.Metellus, L. Lucullus, Μ. Lepidus; pro Cornelio autem pugnabant idem Globulus, qui legem ferenti obstiterat, Pompeii opes et Ciceronis eloquentia.

Quum autem praetor esset, et jam consulatum assectaret Tullius, necesse erat ut nullum e patribus laederet, nec quidquam tamen ex sua causa remitteret. Asconius, qui minam hanc actionem tractabat, et ex quo pauca illa sumus mutuati, miratur quali artificio obstacula omnia vicerit orator Laudat etiam accusatoris P. Cominii orationem, de

qua judicium tulit Cic. Brut. c. 78. arcianus Capella, lib.V, c. de Dispositione praecipuae defensionis dirisionem servavit priore parte orator perpendebat ea, quae Comelius atribunatu patraverat, et posteriore, quae ei objiciebantur, quum magistratum illum obtineret. Omnia consessus est Cicero ut ait Quintilianus VI, 60 et haec ipsa fides Cornelium absolvit.

Haec habita fuit oratio in senatu, anno 68s, paucis diebus ante consularia comitia a Quintil. ΙΙΙ, , hoc titulo inscribitur, in Competitores. Ea tantum novimus, quae in scholiis transcripsit Asconius. Ut coerceret Antonii ac Catilinae insolentiam, qui per fraudem ad magistratus grassabantur, senatus censuerat legem de ambitu atrociorem quam antea

23쪽

serendam esse; cui Q. Mutius restinus Ciceronis inimicis addictus vehementer obstiterat Quum autem de hac inter cessione in senatu ageretur, Cicero verba fecit adversus in, micos maxime sibi reformidandos, quum praeter ingenitam audaciam Caesar et Crassus eis faverent operas pretium est intueri, quonammodo viros illos depingat, quorum imago in epistola Q. Ciceronis de petitione consulatus adumbrata fuerat Per populum eodem ferme tempore vulgata fuerat, iisdemque sere verbis odium ejus in eos viros erupit. Quintus ibi fratrem iit, uti literas illas perpolire velit, et ero illud memoria sane recollegit, quum hanc orationem, de qua hic agitur, habuit: namque facile apparet easdem sententias, et eamdem dicendi rationem passim occurrere. Quae duo opera non satis ad hanc diem fuere a doctis culta ac perpensa namque docent qua ratione candidati contra competitores inveherentur, quam gravia illa bella essent, et quam acriter verbis alii alios impugnarent. Et quidem legitimum hoc erat ac justum, sed non ita saepe usurpatum; quum potentiores armis contendere mallent, ita ut forum sanguine civili inficeretur, et victoria non verbis, sed ferro

compararetur. PRO Q. GALLIO.

Μ. Calidius anno 689 Q. Gallium ambitus insimulavit, quia ille repetundarum reum Q. Calidium ante tribunal protraxerat. Ex cap. 8 Bruti apparet, M. Calidium contendisse venenum sibi a Gallio fuisse mixtum. Idem illo Calidius ingenio quidem valens, sed parum vividus orator, ante pontifices pro domo Ciceronis verba postea fecit Quintil. X, ). Tullius autem designatus sane consul erat, quum hanc causam egit, qua victor decessit.

D L. OTHONE.

Illic incipiunt consularium orationum fragmenta. Quamvis autem eas in lucem ediderit Cicer, ad Att. II, , super-

24쪽

sunt tantummodo ad hanc diem tres de lege agraria, qu tuor in Catilinam, et pro C. Rabirio, et pro Murena orationes quibus Cicero addiderat quae egerat de L. Othone, de Proscriptorum liberis, et de Deponenda provincia. De postrema nihil hodie superest prima autem hac de causa fuit scripta L. Boscius Otho, tribunus plebis, equitibus romanis, quatuordecim graduum ordines assignara pone senatores Tit Liv epitom. 99 Cic. promur. c. 19 IuVen.

III, 59 XIV, αδ). Quadam autem die quum Cicero consulatum obtineret, Roscius Otho in theatrum quum ingrederetur, populi sibilis ac clamoribus fuit exceptus Equites vero romani se tribuni fautores prosessi, manus cum populo conserere parabant, quum consul in medium procedensi pulum ad Bellonae teniplum advocavit, verba ibi de illa seditione facturus Ibi eloquentia populum ita sibi devinxit, ut Othonem postea plebs omnis summa observantia pros queretur. Quidam credidere, Virgilium ad illam pulcherriamam orationis victoriam alludere, quum in illo aeneidos I, 15 a versu, ita canit: Ac veluti magno in populos infelicissimo fato hac tantum ex oratione voces aliquot supersunt sed inconditas, quaeque nihil sonant. Μacrobius vero III, 14), nos docet Ciceronem populo exprobravisse quod' scio nempe comoedo gestum agente, tumultua erit .

DE PROSCRIPTORUM LIBERIS.

Sulla liberos inimicorum lege Cornelia de proscriptis Fess. II, 8 in perpetuum a magistratibus arcuerat, quibus

ignomini prius quam vita certa esset. De iis autem restituendis senatus cogitabat; sed Cicero consul veritus, ne, si j venes illi imperium occuparent, veteres ulciscerentur iniurias, se unum, ut ait in Pis cap. 2 eorum odio objecit, culpaque senatores hoc modo liberavit. Quintilianus XI, i miratur

quam solerti arte orator rem explicuerit, ne acrius in se odium eorum conflaret contra quos erat verba facturus.

25쪽

Plinius quoque, quum Ciceronis ingenium vividissimo et quentis flumine VII, o appellat, hanc orationem, et eam quae pro Othone sui habita tamquam samae certissimum

monumentum Commemorat. Quas certe geminas desiderare debemus, non magis ob eloquentiam quam politicam scientiam multo enim melius romanae reipublicae tractandae modum dignosceremus, si argumenta ea paterent, quibus Cicero legem Corneliam defendebat, et comprobabat periculosum esse in pristina jura restituere eos qui via ginti ab annis fuerant oppressi.

CONTRA CONCIONEM Q. METELLI.

Quem titulum semiavit Aulus Gellius XVIII, ). Cicero ad Att. I, 13), hanc orationem Metyllinam appellat. In epistola quadam Q. Metelli Celeris, et in ipsius literis Cie ronis ad Div. V, i, a), quanam de re agatur, deprehendimus Q. etellus Nepos, contra quem haec habita est oratio, incipiente anno i, idem est qui tribunus plebis creatus, quum Cicero e consulatu decedens, de more ad Rostra processisset uti magistratum deponeret, eum loqui vetuit, et hoc tantum jurejurando factorum memoriam revocare passus est Romani, testor me patriam salvam praestitisse. Nescio an ullum exstet pressioris eloquentiae monumentum.

DE CONSULA TU SUO.

Vulgo creditur hanc orationem, quae aliquot tantum voribus a Nonio servatis nunc constat, fuisse a Cicerone scriptam, quum ad populum verba facturus erat, ubi e magistratu excessi : quum autem illud clarissimo viro per triabunum non licuisset, statim eam per populum emisit. Quae autem supersunt voces, eas quidam putant ad carmen de Consulatu pertinere, sed coguntur verba immutare, ut versum efficere possint sed eos confutat Plutarchus, nam-

26쪽

que scribit in vita Crassi, a Cicerone orationem de Consulatu ipsius fuisse scriptam, τι--τειας qua narrabatur

quonam modo Crassus media nocte epistolas ei attulisset de Catilinae nefariis consiliis, remque omnem patefecisset. Hac igitur oratione sese defendebat Cicero. Sed verendum

est, ne Plutarchus hoc in loco, non orationem, sed tantummodo commentarios quos graeco sermone de consulatu suo scripserat, commiemoret; nam rem verbis ambiguis exponit , di vi περὶ πατMα ὁ Κοιάθ.

in P. CLODIUM ET CURIONEM.

Argumentum dabit sexta decima libri primi ad Atticum

epistola, quam nos hujus orationis Dagmentis praeposuimus, et assibunt ii qui plura volent. Quum autem verba focisset in senatu quinta decima mali die anni 692, orationem eodem serme tempore in lucem edidit Attamen, mense tuli anni 5 Cicero in exsilium actus miratur quod haec oratio vulgata sit, et ad Atticum III, 2, 15 scribit se omnino ignorare quonammodo per vulgus serpere potuerit; hanc enim se indignam detestatur; quibusdam causas, quae certe Non omnino absona sunt, putavit Μanutius agi illic de alia oratione contra Curionem patrem nondum enim filius senator erat, et pater Clodinm defenderat). Sed arbitramur idem opus ibi agi, et temporum respectu difficiliora quaedam explanari Cicero hanc orationem anno 692 aut

emiserat, aut emitti passus fuerat, et tertio post haec annotestatur se numquam Contra Curionem stetisse. Qua vero de causa' sane quia necesse erat, ut omnes sibi in patriam

vias pararet, et epistolas illis ad amicum scriptae iis sane quoque legendae tradebantur, qui numquam ignovissent, quod in eorum partes olim fuisset tam vehementer invectus. Quae vero inter se Atticus et Curio ad Att. ΙΙΙ, Io retu ciere, nostram hanc firmant opinionem. Nihil novis in Dagmentis ad Curionem recte pertinet; sed in titulo Curionis

27쪽

nomen C dii nomini adseribitur, et ex selioliasta Ambrosiano scimu de Curione has voces prolatasse illum patronum libidinis suae. Quidquid protulit recens vir docti simus, Amedaeus Ps n, anno 1824, quamvis mancum sit et hinseram, explicat tamen et absolvit quae sparsa in scholiis occurrunt, et acrius illius certaminis desiderium movent, quo gravissimum odium, et ipsam senatoriam majestatem saepius excipiebat mordacior irrisio, qua injurias sibi illatas

orator ulciscebatur. DE REGE ALHANDRINO.

Ciceronis epistolas ad Div. I x sq. ad Quint. I, c d

cent qua de causa in senatu, anno 697, haec sententia suerit proposita AEgypti rex, Ptolemaeus Auletes, Romam confiigerat Populo contra eum arma movente, et petiverat uti adjuvante republica in solium restitui posset. Quaesitum quisnam mitteretur, regi operam navaturus : Pompeium inter et P. Lentulum Cilicias proconsulem incerti pendebant animi. Quam provinciam sibi dari Pompeius aequum censebat, et regis creditores pecuniam per populum spargebant, uti Lentulus arceretur. Quum autem Ciceronem exsialio revocasset Lentulus ejus Orator causam est amplexus

attamen sibi plaudit in epistola ad Quintum fratrem II, ), quod in hoc munere, nec Pompeium amicum quoque sibi

laeserit oratio autem ita concepta elegantissimum sane suis modestis et urbanitatis monumentum. Una tantum se

tentia restabat. Videtur autom Strabo lib. XVII ad hanc oratisnem spectavisse, quum hae scriberet: Cicero, in oratione quadam de AEgypti divitiis agens, ait tot maeum Auletem, Cleopatra patrem, duodecim millia et quingenta talenta quotannis percipere, Quamvis nova fragmenta non multam lucem hanc tam ineertis rebus addant, attamen nobis gratulari debemus, quod ex his ruderibus emerserit nobile cogitatum, quod multum mihi ad laudem Tullii con-

28쪽

rre videtur Pulchrum est audire hunc oratorem, in eos omni eloquentiae flumine ruentem, qui Romanorum benivolentiam lucro apponere aggrediebantur: Non patiar, -- clamabat, hanc exaudiri vocem hujus impertici ego te nisidas aliquid hostem; si quid dederis, regem, et socium, et amicum judicabo .

PRO P. VATINIO.

Grato animo instinctus orator novissimam hanc de qua egimus orationem habuit; nunc vero timor verba,innae pro Vatinio praefatus est, expressit. Mulio magis cautus, ex quo Roma fuerat pulsus, Cicero, qui certum sibi fore in Caesaris amicitia perfugium optime noverat, hunc ipsum Vatinium defendit, quem ita acriter antea impugnaverat. Eadem de causa Gabinium ex insestissimis unum defendit.

oratorem Quintilianus II i), et Val. aximus IV a 4)culpa absolvunt, et ipse Cicero ad Div. I, 9 facile admoduni hanc agendi rationem excusat. Duas pro Vatinio orationes egit Val. Μax ibid. anno 699, qui ambitus reus erat Has autem Divus Hieronymus Apolog advers. Rufin.)legerat, et sic ad Rufinum scribit: Lege oratiunculam pro Vatinio, Vatinium sententia judicum absolvit.

M.AEmilius Scaurus, eius filius, qui princeps senatus fuit, civium amore primum dignus fuit . Quamvis enim ejus

matrem Sulla uxorem duxisset, non dictatoris potentiam ad fortunae suae incrementa convertit. Quum autem sedilitas magnificentissima, cujus diu populus memoriam servavit

pro Sextio c. 54 Plin. N. Η.VIII, 6, XXXIV. , XXXVI,

15, etc.)omnino fortunas exhausisset, aes alienum provincia, de more, exsolvit. Anno enim sequenti 696 Sardiniae praetor praepositus, populorum in se odia rapinis et animo atroci concitavit Val. Μ . VII, , Io). Romam reversus Ons latum petiit sed Sardis accusantibus, repetundarum reus

29쪽

DE FRAGΜΕNTIS . . CICERONIS. i

Bit, mense ullo 99, verba contra eum agente P. Valerio riario oratore celeberrimo accusantes autem juvabant L. arius, et gemini fratres . a Q. Pacuvius. Dies trecenti fuerant concessi accusatoribus, ut Sardiniam peterent, ibique quidquid sceleris admiserat Scaurus notarent a colligerent : illi vero Romae manserunt, ne, dum abessent, Scaurus consulatum emeret hac ipsa pecunia quam in provincia sibi comparaverat, et antequam judicium latum esset, magistratu suo potiretur, ut pater

egerat; et inde alios populos denuo opprimoret, prioris administrationis non reddita ratione Scaurus, qui mulutum illustrissimae gentis nomini, et patris recenti adhuc famae confidebat, defensores habuit P. Clodium Pulchrum, M. Marcellum, M. Calidium, . Ciceronem Μ. Messallam Nigrum, Q. Hortensium. Quae causa habita fuit populo quam frequentissimo adstante Dialog de Orat cap. 39)ante tribona Catonis, qui tum praeturam exercebat Valer. Max. III, 6, 7 h M. Emilius Scaurus ipse pro se egit, tum lacrymis suis et aedilitatis magnificentissimae memoria, et patris sui fama ita judices commovit, ut non jam accusat rum argumenta valuerint. Viginti et duo senatores, tres et viginti equites, et quinque ac viginti tribuni aerarii, num

rum judicum absolvebant: quatuor tantum senatores, duo equites, ac duo tribuni condemnandum censuerunt. Cicer

nis oratio in medium fuit prolata septembri menses ad Q. D. III, 10. Sed eodem in anno Scaurum ambitus accusavit idem Τriarius ad Att. IV, 36, 7) nec consul fuit, quamvis causam Cicero egisset Quintil. IV, 1). Nota vix erat prima oratio, una tamen e maximis quas scripsit Tullius, nonnullis locis expressis ex Asconio et Veteribus grammaticis, et quibusdam Quintiliani ipsiusque Ciceronis verbis, et his quae Marcianus Capella, lib.V, de Genere demonstrativo praelatus

est. Multiplex vero ex pluribus quaestionibus causa consistit , ut repetundarum omnes Verrinae et pro Scauro, de Bostaris nece, de Arinis uxore, et decimis tribus exqui .

30쪽

ritur . Nova autem hujus orationis fragmenta, amplissima sunt quae aius deprehendit an I 8I4; exordii enim partem, divisionemque, et resutationis unum alterumque momentum vir ille luci reddidit. Non autem inter se consentiunt Μaius leb riusque, quanam ratione iant disponenda inter se illa agmenta, et de illa re satis acriter alius alium impugnavit. Nos vero hoc discrimen prorsus inane esse arbitramur, quum densae nimis tenebrae rem omnem involvant: nec satis certum sit qua parte stet rectum Satis nobis sit Sperare, et exspectare, donec novae divitiae emergant. Facile est autem deprehendere, oratorem ad id, in hac causa, si uti in omnibus quibus de repetundis agitur, conniti, ut scilicet testium auctoritatem infirmet contra Sardos verba facit, sicuti contra Gallos antea fecerat, quum ' Fonteium defenderet, contra Graecos Asiaticos pro L. Flacco. Namque multo facilius erat victos populo Quiritibus propinare deridendos, quam praetores excusare, qui in eorum terga et

fortunas saevierunt.

Accessit autem ad opes a praestantissimo viro Ang mio inventas, novus aliquis cumulus. Et nunc, quae Am. Ps Ondeprehendit in manuscripto Taurinensi omnia confirmant quae doctissimus vir Ni uis de ordinandis fragmentis coti-jecerat nosque hanc opinionem sumus amplexi, quae nullo modo nunc impugnari potest. Nunc quoque novis locis qui tenebris eruti fuere, admirabilem admodum perorationem cognoscere datur, cujus aliquot tantum voces grammatici nobis seomerant, quaeque, quamvis manca sit, philosophias ac eloquentias impressam sibi notam ferre omnino videtur. Non nimium dolendae sunt quatuor lacunae illae, quibus septem lineae desunt, namque paucissimis literis lineae illae constant, et geminas tantum nostrae editionis adimplerent Ab ima parte decisum est folium manuscripti, quo expressa erat haec peroratio, ut novam formam induceret; et ita quatuor columnae aliquot Verbis sunt deminutae.

SEARCH

MENU NAVIGATION