De praecipuis humoribus qui humano in corpore reperiuntur deque eorum historia qualitatibus et officiis exercitatio Josephi del Papa ..

발행: 1733년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 화학

11쪽

4 Jos spuI DEL PAPA Produci, ac nutriri, licet partes ipsae dissimilibus polleant

temperiebus , virtutibusque . Nullius ergo roboris censenda est ratio Avicennae , aliorumque Veterum, quaterna

rium humorum numerum adstruens, cum nec quatuor tantum humores tot partibus nutriendis lassiciant, juxta illorum doctrinam , cum sanguis unicus, dummodo dissimilibus constet particulis , aptior si nutritioni , cum demum licet unicus sit sanguis, & homogeneus , possit tamen disesimilium membrorum nutritionem commode absolvere. Nunc vero ad experimentum devenientibus nobis, multa obvia sunt circa illud notatu digna . Et primum quidem animadvertimus, quod etsi concedatur spontanea resolutio sanguinis in quatuor diversa corpora , hoc est in quatuor humores, adhuc tamen de humorum multiplicitate majori dubitari merito potest ; illud enim corpus , quod bilem vocant, non unius esse substantiae , sed in plures abire materiarum species probant chymica experimenta , quod pariter de alia substantia , quam sanguinem dicunt, nec non etiam de bile atra, de pituita

eadem chymica experimenta demonstrant; quin etiam eaedem substantiae procul ab omni artificio , sponte sua se se

diversis constare partibus clare ostendunt. Nam si pars illa sanga in is, quam melancholiam vocant, a caeteris sejuncta in pelvim reponatur, abit in partes plurimas, diversis praeditas qualitatibus , consistentia scilicet , colore , sa Pore, M liisque similibus , idquo Miam in tribus reliquis sanguinis portionibus accidit . Si ergo quilibet ex quatuor creditis humoribus massam sanguineam constituentibus, variis, variisque ultro componitur generibus substantiarum, cur sanguinem non quatuor tantum, sed pluribus, pluribusque su Rantiis coalitum non iudicamus p Dicent sortasse non adeo exactam sanguinis resolutionem esse inspiciendam, sed eam solummodo , quae se se primo exhibet , & quae parum a sanguinis natura recedit. Atqui si ita est , cur potius non asserimus lubstantiam sanguinis unicam esse, Cum unicus cruor sit, qui in venis residet , videaturque ubique idem esse, ac sibi per similis, statim ac c venis educitur 3 Et quiadem cum agitur de nutritione partium corporis, inco gruum Diuili od by Corale

12쪽

EXERCITATIO DE HUMORIBU s CAP. I. sgruum est sanguinem inspicere superficie tenus, sed inspicienda est intima sanguinis constitutio, & latentes, abditaeque ipsius partes sunt detegendae ; nutritio enim intimum opus est, & abiconditum, quod per exquisita instrumenta,& per selectissimam sanguinis materiam perficitur. Lubet vero nunc singulas quinque supradictas in sanguine apparentes materias breviter ad calculum revocare. Et primum de fluida illa portione , quam serum sanguinis dicunt, a Ptum Per reneS excerni, tamquam aliquid excrementitium, animadvertimus debere illam aliter existimari, cum nullae in ca adsint proprietates urinae . Nam, ut Praete ream aciditatem , & ulsedinem urinae semper conjunctas

in hac non observari , illud potissimum discrimen minime est praetereundum , quod quaelibet seri portio, si igne decoquatur , induit Concretionem , adeo ut crassitie, & col re non absimilis fiat album ini ovorum; haec autem proprietas nullo modo inest urinae, ut notum est. Ex quo deducamus oportet, fluidam hanc sanguinis portionem falso a- queam appellari, quod enim ad ignem concrescit, aqueum non est . Praeterea quid illud est, quod totus sanguis , statim ac e vena in pelvim effunditur, integre , & undequa que Concrestit, nec minimum primo apparet hujusce fluidae substantiae, & aquosae a reliquis partibus sejunctum 3 Adsunt igitur in hac fluida substantia fibrae , adsunt ligamenta, quibus illius partes mutuo necti, & concrescere possunt, adeoque illam simplex scrum, aut simplicem urinam ainpellare non licet . Sed quid insuper de eo dicendum est , quod docet experientia, totam scilicet sanguinis massam progressu temporis sere ex integro in huiusmodi fluidam su stantiam facessere 3 Dicemus igitur totum 1anguinem serum

esse, totum esse aqueum , & aptum , ut per reneS excerni possit Z Verum ad quatuor primarios humores jam deveniamus .

Bilem vocant nonnulli . ut supra dictum est , partem illam cruoris, quae in grumo sanguineo superius residet, subrubra, nonnumquam flava spumescens; sed falso quidem; non enim pars haec cruoris sapit amarum, sed eodem praedita est sapore, qui in reliquis concretis languinis partibus

13쪽

reperitur ; eademque prorsus ab hac portione, quam hi-lem vocant, per Chymicam resolutionem educuntur, quae a reliquis ; eaedem illi insunt facultates , Virtutes eaedem , eadem illius corruptio est, eadem conservatio ; cur ergo non eadem quoque 1ubstantia λ Non enim tantum colori tri-huendum est, ut ab illius diversitate varietas substantiae, ac materiae sit arguenda . Color namque variabile quodpiam est, & levi qualibet ex occasione mutatur, absque eo quod substantiae qualitas, ac natura insgniter alteretur . Si vi trum , aut Crystallum in minima contundantur , quod prius erat perlucidum , statim opacum fit, & albescit quacumque in minima sui parte, & tamen eadem servatur vitri,

aut crystalli substantia, eadem vis, ac natura D contra vero interdum fit, quod res absque ulla col ris variatione, mirificam subeant varietatem substantiae, virium , ac facultatum. Quantum enim discrimen est acetum inter, ac vinum, non modo quoad saporem, & odorem, verum etiam quoad virtutes, ct facultates p & tamen dum vinum acescit, color idem servatur.

Missa facimus exempla plurima, & experimenta id certo probantia , missamque facimus de coloris natura disputationem, in qua scut in Phy sicis nostris peractum est, clarissime possemus ostendere, colorum diversitatem a diversa

lucis reflexione produci; quare cum lux ab externa Cor P

rum superficie ad oculum reflectatur . fieri potest , quod

absque ulla corporum intrinseca alteratione, extima tantum luperficies utcumque alteretur , atque ita corpora C

loris mutationem patiantur . Hoc ergo illud est, quod nunc innuere volumus , ideo scilicet languineum grumum

in superiori parte subrubrum , in medio floridum, in imo nigrum apparere, quia diversa sit hisce in partibus lucis

ad oculum repercussio, non autem , quia diversa hilae in locis sanguineae substantiae natura reperiatur . QuibuS Com memoratis, faciliter ratio deduci potest, cur in unica, ea demve ubique substantia sanguinis talis haec colorum vari tas reperiatur ; ideo namque superior pars sanguinei grumi rubescit, quia major ab ea parte lucis restexto fit ad oculos ob duritiem superficiei superioris ; e contra vero i serior Diuili od by Corale

14쪽

ExER ITATIO DE HUMORIBU s CAP. I. 7serior portio nigrestit, quia in his partibus plurimum romanet lucis , parum autem reflectitur ob mollitiem, & laxitatem substantiae ia ima illa parte residentis . Cum enim superior sanguinis pars Aere circumvestiatur, ideo ab ipso Aere exsiccatur paululum , induitque veluti crustam , seu pellem luci imperviam, imae vero partes, cum undique in natent in humore illo seroso alibi exposito , diutius pro- Pterea retinent nativam mollitiem, adeoque a luce Pervadi possunt facilius ; quae omnia adeo certa sunt, ut nihil certius possit haberi, & oculis omnino pateant : dissecto enim sanguineo grumo in plures laminas, iisdemque sejunctam politis in propriis locis, cernere est, eas quoque i

minas, quae totae ex nigra portione sanguinis componebantur , acquirere in extima superficie ruborem illum , qui insuperiore tantum parte sanguinei grumi apparebat, idemque sequitur , si grumus ipse invertatur, adeo ut in serior,& nigra pars superior evadat, fit enim post breve tempus, ut pars illa nigra rubescat. Helmontius narrat te extractis duodecim unciis sanguinis, sex uncias reposuisse in quodam vitreo vale, sexque alios in alio vase per simili , quorum unum in tepente aqua detinuisse, aliud vero in frigida, aitque te observasse sanguinem in tepida aqua detentum nigredinem sublime , illum vero, qui in frigida reledit, rubore maximo fuisse perfusum, huiusque effectus satis elegans ratio ab eo adducitur, quod in sanguine tepido nulla potu rit , aut Crusta , aut pelli S efformari , in frigido vero insignis enata sit, ideoque ab illo parum lucis ad oculos resecti potuerit, ab isto autem multum . Hic enim illud suppono , quod juxta superiorem doctrinam certissimum est, in eo te ilicet differre nigredinem ab albedine , quod nigredo

sit minima lucis reflexio , albedo vero maxima . His autem , quae Circa colorum varietatem prolata sunt,

uti possumus eodem modo ad eorum sententiam infirmandam , qui ut in languine tueantur suos illos vulgatos h mores . dicere solent interdum bilem prae caeteris maxime conspicuam esse, ac se se obviam facere, ubi nempe nubda pars , & serosa sanguinis flava conspicitur, ut nonnunquam fit; hoc enim loco repetere possumus varietatem hanc

15쪽

8 Jos EpuIDEL PAPA coloris id certo non indicare, praecipue cum comperiatur in hac flava substantia vigere eumdem saporem, eumdem odorem, easdemve prorsus qualitates, quae reperiuntur in substantia fluida alterius sanguinis, quae non flava, sed alba sit. Ut omittamus portionem hanc, licet flavam, nihilominus ad ignem concrescere , ut dictum est, quod opus fieri non posset, si foret bilis, qualis describitur a veteribus. Qua

re rationi consentaneum videtur asserere, flavedinem illam ob aliquam accidentariam caussam enatam esse , non Vero Obnaturam illius humoris , qui necessario flavus esse debeat, eo pacto videlicet, quo nonnunquam haec fluida pars non alba , nec flava apparet, sed viridis, sed caerulea. aliisve coloribus depicta. Neque vero illud audiendum est, quod dicere solent, substantiam hane viridem esse bilem profecto. sed bilem porraceam, non flavamietenim species haec bilis , quam porraceam appellant, creditur vulgo , ac desCribitur ut alibi docuimus J species hilis malignae, ac veneficae, quare oporteret illam solummodo reperiri in infirmis,

ac febrientibus corporibus, non autem in sanis, ac bene Valentibus , cui experientia refragatur, nec minora quidem occurrerent dubia adversus humorem quartum, nem Pe Pituitam , quae tamen praetermittere volumus , cum ex hactenus habitis faciliter deduci possint . Illud solummodo

Commemoramus, viscidam illam, ac glutinosam portionem sanguinis, quam pituitam vocant, non frigidam, & humidam esse, ut dicunt, sed non modico refectam calore, nam ut Joannes Faber testatur praeclarissimus chymicus , ex hac ipsa substantia extrahi potest multum salis volatilis , ac fixi, quae res caloris, non autem frigoris indicia sunt. Videtis ergo qualis, quantaque sit doctrinae incertitudo penes illos , qui quatuor tantum humorum speciebus coalitum sanguinem arbitrantur ; neque enim melioris notae sunt ea ratiocinia , quae ad corum sententiam probandam ex quadruplici elementorum numero solent detumere ; ut enim praetereamus incertum esse, an quatuor vulgaria elementa necessario debeant ingredi sanguinis compositionem , reticendum non est, quod in Physicis probavimus, quatuor haec elementa non prima, ac similaria corpora esse ,

16쪽

ExERcITATIO DE HUMORI Bus CAP. I. ssed ex aliis , ac dissimilibus partibus constituta, proindeque etiamsi concedatur sanguinem hisce quatuor elementis componi , non est tamen cur fateamur, illum in quatuor tantum Partium, humorumque speciebus consistere, sed in aliis,

aliisque pluribus, in tot stilicet, quot spectant ad genesim ,& compositionem elementorum. Nam quemadmodum a surdum foret existimare nostris in corporibus tot esse specieS humorum , quot sunt species rerum , quibus alimur, &nutrimur, eo quod cibi ipsi non prima corpora sunt, sed ex aliis composita a, ita eodem jure ridiculum est humorum numerum desumere numero elementorum, quae Pariter sunt ex aliis corporibus constituta. Quibus ii, statutis, devenimus jam ad certiorem doctrinam de humoribus exponendam, illudque primum iterum, iterumque commemoramus, videri nobis admodum rationi congruum, unicum tantum humorem in animalium corporibus admittere , sanguinem stilicet. Sanguinis autem ap- Pellatione non aliquam sanguinis partem 1pecialem intelligimus, sed fluidum illud in arteriis, venisque corporis Contentum, ac per idem corpus perpetuo fluens, ac refluens. ob impulsum a corde receptum . Sanguis autem hic non omnibus animalibus idem est , sed varius, atque dissimilis ;licet enim plerisque in animantibus ruber sit, ac floridus, sunt tamen aliqua, quibus totus albus est, & nonnunquam etiam totus flavus, ut in ostreaceis , in insessis, ac pistis hus nonnullis ι interdum subtilissima substantia est, ac sumis me liquida, interdum vero multum crassa, ac lent re praedita. Hisce autem discriminibus non obstantibus in univem sis animantibus sanguis adinvenitur, & hoc nomine appellari debet; quicumque enim sit, id lassicit, ut per arterias, S uenas eorum animantium contineatur, feraturque per eorum corpora assidue , oriens stilicet a corde, & in cor regredi ens .

17쪽

io Jos EPHI DEL PapADe eompositione Sanguinis intima.

C A P. II. ΙTaque fiuidum hoc, quod in uniorsis animantibus reperiri, quodque sanguinis appellatione habendum statuimus , non unicum ubique esse , & homogeneum ,

sed dissimilibus coalitum partibus nemo est, qui denegare audeat, aut possit; id enim certo probant, & ipsius resolutio, & genesis p probant ea, quae ab ipso dimanant, ac se

cernuntur in corpore animalis; probant denique alteratio nes, quibus illud obnoxium est. Etenim quod est unicum,& similare maxima cum difficultate corrumpitur, alteratur que, neque in partes dissimiles facessere valet , sola enimc mponentium particularum diversitas, cum ad figuram, tum

ad pondus, & magnitudinem spectans, illa est, quae in com Possitis destructionem, & alterationem parere potest , stili-Cet graeviores partes minus gravibus cum sectari nequeant absque vi, ac repugnantia, conantur propterea assiduo , ut

mutuo dissocientur , ac sejungantur quousque compedibus superatis id consequantur non sine compositi alteratione, dc interitu; hinc est, quod sinceriores substantiae, ac magissimilares diutius quoque servantur, ac durant, ut spiritus sere omnes, & alia per ignem ex rebus extracta; quare cum sanguis levi qualibet de cauilla alterationem subeat, destructionemque, cum intuper ab eodem sanguine plures secer nantur dissimilium fluidorum species , in statutis quibusdam visceribus corporis illum non unicum, & smilarem , sed multiplicem, atque dissimilem statuere necesse est. Sed quaenam sint hujusmodi dissimiles sanguinem efformantes partis culae quaeret fortasse aliquis , sint ne scilicet solidae omnes, sint ne potius fluidae 3 H e vero ne prolixam aggrediamur disputationem de compositione fluidorum, rem paucis Per stringimus, asserimusque sanguinem, ac fluida corpora universa non liquidis, sed solidis, durisve partibus efformari.

Hoc autem Comprobantes rationes, etsi plurimae sint, quae possent in medium afferri; lubet tamen unicam, aut alteram solummodo innuere. Et quidem potissima ratio ea est, quae Diuitigod by Corale

18쪽

ExERcITAT io DE Hu Hostillus CAP. IL ii quae a prima rerum omnium materie desumitur, incongruum etenim omnino est prima rerum semina fluida existimare . nam quod fluidum re vera est, nunquam selida corpora potest producere ; quod vero solidum est,& solida, & fluida

composita indiscriminatim constituere valet; nihil enim a-

' liud interest discriminis selidum inter, & fluidum. nis quod

in illo partes, & prima corpora, Cum solida sint, mutuo: co nectuntur , in hoc vero prima corpora, & solida nullo communi vinculo copulantur, sed mutuo sejuncta, ac Elitaria sunt; sed & illud quoque evidentissimum hujus rei indicium est . quod fluida corpora fere omnia vi frigoris conglaciantur, induuntque soliditatem , quod opus fieri non posse videtur , si liquidorum partes primae fluidae essent, non solidae. Neque enim haeremus hὶc in qualitatibus refutandis, a quihus opera hujusmodi in corporibus produci falSo complures existimant; nimis enim iuspectae iunt apud cordatiores

Philosophos qualitates hujusmodi, & quicquid de earum

natura credendum sit, illud quidem pro certo habetur, &sensui patet, fluida corpora dum conglaciantur, vinCulum.& connexionem partium acquirere, quae Proprietates nonnisi eum primarum partium duritie concipi Possimi. . lLiquet ergo qualis sit compositio sanguinis reputanda, congeries scilicet complurium Partium, quae Proprias etiam obtineant facultates, proprias magnitudines. propria pondera , sed di,tersis , ac diversis modis pro diversitate generum earumdem partium; quibus addendum est, partesipias. quousque sanguis fiuidus detinetur, mutuo esse disjunctas, si non omnino, magna laltem ex parte. Quoniam vero fiuiditas eidem sanguini propriissima non est, ac naturalis pro sus, cum sanguis ipse sponte sua faciliter fere ex integro concrescere soleat, idcirco ad ipsius fluiditatem servandam duas putamus concurrere caussas, motum videlicet. & calorem; quamdiu namque sanguini particulae irrequieto aguntur m tu , facilius est, ut nulla fiat inter ejusdem partes coniunctio.

Calor autem huic operi auxiliatur, siquidem & ipse ii dem particulis motum inducit, adeoque etiam dissidium . .& disjunctionem , quemadmodum in universis aliis operatur corporibus, quae ad ignem liquestere possunt.

19쪽

Io s EPHI DEL PAPA Hisce autem duobus sanguini fluiditatem elargientibus Ea sis & tertiam hanc adjungere congruum est , aqueam scis licet portionem perpetuo Ianguini admixtam, & ipsius com-Positionem ingredientem, quae pariter essicit , ut sanguis fluore sit praeditus. Hanc vero a queam substantiam in la guine reperiri probant experimenta ipsa , & sensus; sanguis enim in vase collectus, & ad ignem expositus, dum Coalescit, Plurimum aquae exhalat, quae arte potest colligi , ac secerni ab evaporatione ipsa ; & quo magis aquea haec Portis a sanguine educitur, eo magis sanguis ipse Concrescit,& exsiccatur, talemque duritiem hoc modo, & soliditatem inducit, ut rubra ejusdem sanguinis pars lapidis speciem tandem praeseserat, sitque friabilis in exigua frustula determinatae, & communis figurae. Seroia autem, & subalbicans Portio sanguinis , tandem evadit ossea , & diaphana ad instar corneae laminae .

Hoc autem clarius probatur distillatione ipsius sanguinis.

Cujus ope extrahitur aquea materies, quae nullo modo ad ignem concrescit.

Nec praetereundum est in eadem distillatione reperiri h iusmodi materiam urinae persimilem, tum quoad saporem, di odorem, tum quoad alias sensibiles qualitates; eoque praesertim, quod ab ista aquea portione sales plurimi extrahi possunt, qui sunt earumdem 1pecierum, ac illi sales, qui ab urina ipsa educuntur. Cum igitur caussae fluiditatis in languine sint

motus, calor, & aquaa 1ubstantia, ex hoc deducamus oportet, majorem, minoremque fluiditatem sanguinis proficisci a m jori, ac minori validitate,& abundantia ipsarum caussarum; nam quoties accidat, ut sanguinis circuitus celerior fiat, toties evenit, ut sanguis evadat fluidior, ac subtilior, propteret quod sanguinem constituentes partes ob motum concitatiorem magis, magisque dissociantur ; quare in febribus plerisque, in quibus circulatio sanguinis celerior est, irreg Iaris , ac perturbata, sanguis attenuatur mirifice , idque

etiam sequitur in iis hominibus, qui plurimum, & assidue

exercentur; at si e contra deficiat motus, tunc sanguis crassior evadit, ut in otiosis hominibus contingere experimur. De calore autem non adeo clara res est ; potius enim vide-

20쪽

ExERcITATIO DE Issu MORI Bus CAP. II. I 3 videretur sanguis a caliditate concretionem , non fluorem acquirere, cum superius ostensum sit caloris ope seiungi

Polle a sanguine aqueam substantiam, quae ipsi sanguini plurimum tribuit fluiditatis. Sed tamen certum est, fluorem sanguinis per augumentum caloris adaugeri, per imminuti nem diminui ; calor namque ipse adauctus, motum sanguinis efficit celeriorem, adeoque sanguinem ipsum efficit m gis fluidum ob rationes mox indicatas . Deficiente vero caliditate , motus quoque sanguinis re tardatur , Proptere que minus fiuidus evadit. Cujus rei evidens indicium est, quod in calidis hominibus pulsus arteriarum , & cordis frequens est, in frigidis vero rarus; raritas enim, & frequentia pulsationum a tarditate, ac Celeritate sanguinei circuitsis fere semper proveniunt. Neque tamen Me dissimulandum est , caliditatem extraneam sanguinis eo usque interdum pervenire , ut sanguinem ipsum

Propemodum Comburere valeat, adeo ut nonnullae partes

ipsius seris ex integro solidae fiant, & motionibus parum idoneae ἰ quod experientia docet non raro contingere in iis hominibus , qui frequentibus compotationibus delectantur, cibariisque calidis abutuntur . Sed tunc etiam illud sequitur, quod supra docuimus; nam licet aliqua portio sanguinis, praecipue vero pars rubra, &quae magis concretioni apta est, ob immodicam caliditatem

quodammodo exsiccata reperiatur, ac veluti tartarum repraesentet; reliquae tamen omnes, & majores quidem partes ipsius sanguinis adinveniuntur quam maxime fluidae, adeo ut in supradicto statu rerum, vix decima pars cruoris Concretionem inducat, reliquae vero omnes solutae penitus, ac liquidae sint .

Fortasse enim ingens, & efficax caliditas sanguinis fibras disrumpit, atque ita sanguinem fundit, & colliquat, quo

in opere gignuntur, sive conspicua fiunt tartara . ac Reces ipsius sanguinis, quae cum duriores sint, adeoque ab efficacia caloris disrumpi nequeant, magis potius exsicca tur, ideoque validiori nefruntur vinculo . Lubet autem hoc loci animadvertere, aliquando sanguinem de repente, ac subitanea quadam de caussa fluiditatem

SEARCH

MENU NAVIGATION