장음표시 사용
21쪽
i4 Ios EPHI DEL PAPAtem amittere, aliquando vero fluidissimum fieri, & eoneretioni penitus ineptum , absque ulla caloris, motus, & humiditatis mirifica alteratione, quod ob venenorum lethalem vim non raro accidisse testantur plures insignes Medici, &quod etiam in malignis febribus, ac pestilentibus saepius
observare licuit . Hujusce autem operis propriam caussam adducere nemini fortasse licet, vel saltem nimis ardua est . illud tamen Pro certo est habendum, supradicta opera fieri nonnisi cum maxima sanguinis alteratione intrinseca , eo scilicet, quod sanguinem componentes partes insigniter transponantur, &a consueto ordine, situ , & conjunctione removeantur, qui casus cum rarissimi sint, &ab extrinseca occasione ortum d
cant ; non est idcirco, cur dubitare possimus de iis , quae superius circa sanguinis fluorem fuerunt adducta . De sanguinis generatione . C A P. III..
GIgni sanguinem ex alimentis , ex illis videlicet rebus,
quae ad corporis conservationem intra stomachum re-Ponuntur, certa res est penes Medicos universos; de modo autem , quo sanguis ipse gignatur, non adeo certa res est, cum etenim alimenta ipsa, priuiquam in sanguinem transemutentur, alterationes Plurimas subire debeant, quaestio est apud Medicos de harum alterationum operibus, ac de causess ipsarum. Primo namque exordium 1umentes a digesti ne ciborum contraria sunt Medicorum placita. Veteres enim fere omnes, qui potissima munera animati corporis, quin etiam vitam ipsam in nativa caliditate reposuerunt, opinati sunt, digestionem a calore fieri, eo modo , quo & caro,& alia plurima exculenta solent per artem ad ignem con- Coqui . Recentiorum autem plerique , qui nativae calidit ii corporis non tantum tribuunt, digestionis opus peragi volunt mediante fluido quodam in ventriculo existente, cujus ope cibaria digerantur, attenuentur, & fluiditatem aliquam sumant. Nos de hac re breviter loquuturi, asseri
22쪽
ExERCITATIO DE HUΜolli aus CAP. II. Is: mus, probabiliorem esse postremam hanc opinionem, adeO-que probabilem, ut fere certa videaetur a nota enim Calor idoneus est ad ea opera perficienda, quae in digestione fiunt; comburit namque caliditas res, & ex siccat potius, non au tem molles reddit, ac fluidas ; illudque etiam summopere est adnotandum , solidas nonnullas materias, ut ossa, alia que hujus generis in digestione tractabiles fieri , quod certe calor nequit essicere , ossa enim nullo modo ad ignem mollescunt, sed duriora magis, magisque fiunt . Supradictium autem fluidum in stomacho reperiri cum certum sit, oportet ideo illius aliquem usum esse ; usus v ro hic non alius potest excogitari, quam spectans ad digestionem ciborum, ad quod etiam respicit artificium naturae, quo liquidum hoc in membranis ventriculi colligitur , &quo evomitur in stomachi cavitatem certo tempore , tunc stilicet, ubi stomachus cibis repletur. Nos igitur sententiam hanc libenter amplectimur opinantes digestionis principium, seu praecipuum instrumentum esse liquidum illud , quod in glandulosa membrana ventriculi existit, quodque tempore repletionis ejusdem ventriculi in ipsius cavitatem Per expressionem evomitur, idemque ad instar menstrui chymici cibos diluat, irroret, & conterat, atque in fluidam substan
Ipsi nonnulla alia instrumenta , tanquam auxilia ad operis persectionem copulanda putamus, maxime vero peristat-ticum ventriculi motum, quo cibaria ipsa commisceantur, nec non etiam halitus, calidasque evaporationes emanantes avisceribus, &a vasis sanguineis ventriculo proximis, & adiacentibus , quae cibos ipsos magis magiique attenuent , dissolvantque, & supradictum fluidum actuosius reddant. Neque enim probare possumus quorumdam Recentiorum placitum. arhitrantium coctionem fieri in ventriculo , mediante sermento quodam in eodem stomacho residente . quod sit residuum alterius cibi jam concocti, ut in sermentatione massae fieri selet. De hoc enim expostulari posset, quo nam modo primum Armentum in eodem ventriculo repositum fuerit, cum numquam prius in illo extiterint cibi; possetque ulterius expostu-Diuitigod by Cooste
23쪽
i6 Ios EpuI DEL PAPA postulari, quomodo in vehementibus ventriculi purgationiatius, praesertimque in illis, quae unὲ cum abundanti potu aquarum thermalium celebrari selent, proptereaque universa educuntur , quae in stomacho sunt, in eodem stomacho iterum recolligi possit fermentum, cujus subsequentes digestiones indigeant. Huic postremae sententiae locum secere dubitationes aliquae , adversus supra expositam doctrinam de digestione pugnantes . Fluidum namque illud , habitum , ut docuimus , Praecipuum coctionis instrumentum , cum dicatur opus hoc absolvere mediante vi qu dam sibi congentist cibos conterendi, Videretur posse eodem jure adversus membranas stomachi vim tuam exercere, adeoque membranas ipsas limare quodammodo, atque dissolvere, eoque magis, quod clare conspicimus membranas stomachi ex propria natura non esse immunes ab hujusmodi alteratione, cum contingat membranas
ventriculorum posse comedi, & concoqui quὲm facillime . Atqui hujusmodi dubitationi Occurritur respondendo, verum esse fortasse membranas ventriculi aliquid pati ab irroratione fluidi supradicti, sed cum jugiter per nutritionem
restaurentur , idcirco laesionem hanc non esse conspicuam , nec lania etiam cognosci posse , quoniam assueta quaedam res est, ideoque sensus aufugiens; & sorsan tunc persentitur evidentissime, cum per longum tempus ventriculus vacuus detinetur , vigetque fames, quo in casu passio aliqua habetur in stomacho, proveniens forsan ex morsu membranarum ventriculi a fluido supradicto , qui sensus deficit statim, ac cibus accedit, quoniam cibaria ipsa . dum fluido illi miscentur, ipsum enervant, ac tali modo membranas
Sicuti vero de digestione ciborum in stomacho varia , &adversa ut mox dictum est J placita Medicorum sunt; ita
pariter circa chyli genesim, atque motum diversae habentur sententiae.
Chylum vocant Medici, & Anatomici ciborum utilem partem, idoneamque, ut possit in sanguinem transmutari, ad distinctionem alterius partis inutilis , quae Per alvum excernitur ; substantiam scilicet fiuidam, & lactis colorem
24쪽
Ex Eaci TATio DE HUMORI Bus CAP. III. II Chylum namque volunt Veteres in ventriculo ipis ela- horari eodem tempore digestionis, quod negatur a Rece tioribus, qui non in ventriculo, sed in duodeno intestino, in illa scilicet intestinorum parte, quae immediate ventriculo nectitur per pilorum , volunt confici chylum; & quidem, si sensui fides est adhibenda, certior videtur postrema
haec lantentia, cum chylus nunquam in ventriculo reperiatur , sed in mox memorato intestino, ut quilibet experiri potest sectione animalium debito tempore post commestionem ciborum .
Chyli autem genesim hoc in loco fieri a pluribus prohatum est, compertumque jam habetur hujus operis praecipua instrumenta bilem esse, seu sel, & pancreaticum succum, in idem intestinum tunc temporis propriis viseeribus derivantia , ubi cum jam digestis cibariis miscentur , inque illis fermentationem quamdam, & placidam ebullitionem excitant. cujuS merito utilis , ac fluida ciborum pars ab inutili portione aliquatenus secernitur , ut fusus apud Anatomicos . Chylus autem jam confectus, quo tendat, aut
quo seratur, ut languinis naturam induat, non omnes e dem modo decernunt . Veteres Medici sere omnes chylum
ipsum meseraicis venis exsugi putarunt, iisque mediantibus ad jecur deserri, ibique caloris ope iterum concoqui , ac verti in sanguinem , quod pariter a Recentioribus
denegatur, & quidem non temere, cum sensus ipse demonstret, meieraicas venas perpetuo repleri sanguine jam confecto , nunquam autem Chylo; Cumque etiam evidens sit, meserat cas iplas venas in cavitates intestinorum non ingredi, neque in illis praecipue habere orificia, ut Opus esset, si chylus re vera ab iisdem exsugeretur ι nam si tenue i testinum ex nuper mortuo Cadavere eductum, repleatur sui-dst substantia certo affecta colore, atque ita plenum ligetur utrimque arcte , comprimaturque violenter, ut liquidum Contentum profluat, qua data porta est, observare licet , nec minimam illius liquidae substantiae partem in melerat casvenas permeare , signum evidens, quod nullus patet aditusa cavitate intestinorum in meseraicas venas; atque hoc e dem experimento Cum clare Conjiciatur 4 cavitate intesti-C n
25쪽
is Ios EF ut DEL PAPAnorum fluidas substantias derivare in alia innumera vasa ameseraicis diversa, quae numquam sanguine scatent, volunt ideo recentiores Anatomici id esse chyli consuetum iter, quo non ad jecur , sed alio profluens pergat . Quare vasa ipsa, quae chylum ab intestinis recipiunt, lacteas venas a P- Pellant, co quod nunquam sanguine, sed lactea chyli substantist repletae inveniantur, certis, statutisque temporibus, aliquot scilicet a pastu horis, quod pariter magnam supradictae 1ententiae fidem facit. Nec minor quoque hujusce rei probabilitas desumitur progressu earumdem lactearum tsiquidem ipsae cum innumerae sint, ac minimae; ab intestinis incipientes per mesenterium repunt, inque plures adhuc abeunt venulas , quae in glandulas mesenterii inseruntur; a quibus egressae coalescunt in ampliores ramusculos, qui Per ducuntur ad commune quoddam receptaculum , quod C sterna Pecqueti appellatur, quodque prope lumbos est repositum. ibique chylo sese exonerant. Ab hoc autem Communi receptaculo duplex plerumque ductus assurgit, per i termedios ramos ad invicem se communicans, qui in venam
subcIaviam duplici ostio, interdum vero unico, sed ampli ri inseritur. Ac talem esse progressum chyli evidentissimum est, quandoquidem post aliquas horas a pastu , ut innuia
mus , univeria haec vasorum series chylo repleta reperitur; quare constat chylum ipsum non prius languine commisteri, quam ad subclaviam venam perducatur, in quam a th racico ductu evomitur, & cum sanguine ipsus venae confunditur. Haec autem omnia circa motum chyli , & pr
gressum pluribus pollent rationibus demonstrari, sed longanimis res esset, & haud omnino spectans ad nostrum institutum . En igitur sanguis generatio , & origo.
Gignitur iple, ut mox indicavimus, ex alimentis remoto , proxime vero ex chylo. Chylus namque i pie per thoracicum ductum, cavitatem subclaviae venae ingressus, cum sanguine per ipsam fluente miscetur , atque confunditur , unaque cum ipso defluit in venam cavam, ex qua dexte-Tum petit cordis ventriculum, unde per pulmonariam arteriam in pulmonem eiicitur ; a pulmone vero regrediens
per arteriosam venam sinistrum cordis ventriculum implet. a quo Diuili so by Corale
26쪽
Ex Este ITATIO DE HUMORIBU s CAP. III. Ist, quo demum extrusus in arteriam aortam, Per universum corpus diffunditur ; atque ita circuitum illum absolvit, quem recentiores Anatomici invenere .ci ad evidentiam usque demonstrarunt. Et hujusmodi quidem circuitus ille est, cujus merito idem chylus in sanguinem commutari valet: siquidem non statim ac cum sanguine commiscetur, ipse quoque in languinem vertitur, sed aliquot post circuitus, Postquam scilicet pluries universum lustraverit corpus , potissimaque ejusdem corporis viscera non semel permeaverit; quapro Pter cum integer sanguinis circuitus quam citi me peragatur , ut ostendi potest, brevi quoque conversionem chylian sanguinem absolvi posse necesse est Neque vero procul ab omni peculiari coctione eiusdem chyli, posse illum in sanguinem tranimulari negandum est. Nam quemadmodum in lignis aceti quantitas, in minori portione vini sibi commixta, absque ulla caloris, aut verae cinctionis ope, vim habet aciditatem excitandi; ita pariter sanguis iam peractus, nuper advenientem chylum brevi in sibi consimilem naturam vertere posse videtur ; & quemadmodum acetum ipsum ob superinfusum vinum mitescit illico& paulisper, suam aciditatem refrangit : deinde vero se sim ad pristinam aciditatem redigitur , ita & vetus sanguis statim ac novo chylo irroratur, paululum dilutior fit, &fluidior, caeterasque qualitates nonnihil immutat, postm dum vero ad eas redit, & idem fit , qui ante chyli adve tum extiterat Denique sicuti acetum ipsum, ob excedentem vini portionem , aciditatem omnino amittere potest . ita & sanguis, ob frequentem, & immodicam chyli recepti nem, novas potest inducere qualitates, ideoque potest sanguis ipse mediantibus alimentis, aut vitiari, aut corrigi. Hujusce autem chyli in sanguinem conversioni S pulcherrimum nobis offert exemplum vini consectio , ac genesis rmustum namque ab uvis nuper expressum, licet talis substantiae sit , ut faciliter vinum evadere pIssit, dissimile nia hilominus ab eodem vino sese exhibet & colore, & Op re, & odore, aliisque caeteris sensibilibus qualitatibus . . Hoc autem sponte postea sermentescens, cruditatis statum C a Prae Dissiligod by Corale
27쪽
2o Jos EPHI DEL PAPA Praetergreditur , maturitatem recipit, coctionemque , & in Vinum facessit, cujus odor , sapor, color, & caetera non idem sunt, ac Odor , sapor , colorque musti; vividiores enim illius partes, quae antea crassioribus ita involvebantur, ut nihil fere virium, atque virtutis exerere possent, in sermen latione ipsa a compedibus extricantur, crassioribusque partibus sibi subjectis conspicuae fiunt, atque sensibiles, quod
maturatio vini, & consectio est. Cur ergo & chylus non absimili ratione, sponte sust concoqui nequit, atque ita sanguinis naturam , ac Proprieta tem induere Θ Id quidem chylum praestare posse evidentibsimum est, cum ipse quoque eterogeneum quidpiam sit, non similare , igneisque particulis repletum , ac propterea spontaneae sermentationis, ebullitioniique capax. Et Prose cto eo facilius, ac citius opus hoc in chylo absolvi posse via detur, quam in musto ipso, quia chylus dum jam elaborato sanguini commistetur, incalescit reipsa, ob ipsius sanguinis veram caliditatem, quae insigne auxilium est sermentationis ; & quia pariter commixtio ipsa eum sanguine, fermentationem excitat, eo modo, quo plurima fluida id is Psum operantur , ubi eorum aliqua commiscentur ad invicem . Mos est apud nostros agricolas, veteri vino mustum superinfundere, ut ab hac unione aliquod post tempus suave admodum vinum consurgat. Fit etenim , ut placiditas veteris hujus, ac fere senescentis liquoris, alterius rece tis aestum, servoremque immodicum contemperet, utque servor unius, alterius spiritus subactos, ac pene extinctos excitet, recreetque ; fiatque Propterea quodpiam aequale temperamentum, ac laudabilis conjunctio qualitatum. Haec autem omnia in permixtione Chyli cum sanguine, persecte adimpleri posse nulla ratio prohibet. Videtis ergo quot,
quantaeque sint rationes , quod experimenta conversonem
chyli in sanguinem comprobantia, absque ulla peculiari ipsius Coctione, in certa Parte Corporis absolvenda, ope innatae ut vocant )caliditatis. Quare non immoramur in ea rejicienda o P nione de jecore, quod iamdiu habitum est sanguificationis instrumentum,& opifex; siquidem ex superius adductis, luce Diuitired by Corale
28쪽
clarius est,chylum ad hepar non deserri, nisi jampridem unguine commixtum, mediante circulari ipsius, ac perenni motu . quo non tantum ad hepar , sed ad universas proiluit corporis Partes.
Si aliqua tamen ab ipso hepate tribuitur sanguini elaboratio , ac persectio, id quidem adeo non est hepati pro-Prium, ut caeteriS quoque corporis partibus , seu visceribus haud competat; siquidem & in liene , & in pancrea te , inque aliis omnibus visceribus corporis magis , magis que sanguis perficitur , dum scilicet in illis partibus percolatur, ac nonnullas ibi relinquit suimet particulas certas, atque statutas, quod opus fieri nequit absque ipsius sanguianis mirifica alterationeiatque haec alteratio illa est, quae in statu ianuatis, sanguinem ad persectionem perducit. Nunc vero illud praetereundum non est . si aliqua sunt peculiaria viscera admittenda , in quibus chylus 1anguineam naturam subeat, ea jure merito videri cor, & pulmonem. Et quod spectat ad cor, non ideo ipsi id tribuimus , quia illud sua nativa caliditate , cuius origo, socus vulgo Creditur, chylum concoquat , ut Aristoteles opinatus est; neque pariter quod in ipsius cordis cavitatibus insitum natura sit quodpiam sermentum, quod commixtum chylo ea Ddem cavitates petenti, ipsum insigniter rarescere faciat, &quodammodo accendi , ut cuidam ex junioribus visum est; sed eo solummodo, quod ipsum cor ea vi, qu constringitur, & qua pariter chyloso sanguini motum tribuit, chylum ipsum aliquatenus conterad, dividat , imminuat, eaque omnia opera in ipso e Teiat, quae in liquidis substantiis motum inducunt. Quod vero attinet ad pulmones, non ideo in opere sanguificationis partem plurimam habere Credimus, quia, ut nonnulli arbitrati sunt, in hoc viscere fiat vera accensio sanguinis, & chyli eidem sanguini commixti, m diantibus nitrosis particulis , quae assidue intra venas pulmonis Colligantur , scparenturque ab acre , qui pulmonum cavitates ingreditur; sed est ratione tantummodo, quod se guis pulmones ipsos pervadendi caussa cogatur minimas
Venulas permeare; adeoque opus sit, ut aegre, ac violenter fiat hic transitus. sanguinis; nempe per vim aeris, ejus que Diuitigod by Corale
29쪽
a Ios PHI DEL PAPAsque elasticae facultatis: in hoc autem transitu sanguis ,& chylus ipse in minimas partes redigitur,atteritur nempe insigniteri quare statim floridus, spumosus, aliasque hujus generis Pr prietates obtinens, nostris oculis sese inspiciendum exhibet . Caeterum quod attinet ad praedictas de corde, ac de pulmonibus sententias , quid minus credibile est , quam posse chylum Permixtum sanguini, in cavitatibus cordis, tamquam in soco quodam concoqui, & ad persectam sanguinis naturam redigi, si nec per minimum temporis in iisdem cavitatibus commoratur , sed statim eas ingressus soras ejicitur pPoterit ergo uno ictu oculi opus hoc concoctionis abist-vi p Quaenam est hujus odi tam eisicax, & admirabilis caliditas cordis, quae tantum valeat Z unde ortum habuit cursensibus comprehendi nequit 3 Instrumentum caloris indexs Ter mometrum vocant J intrusum in animalium calidiorum corde, dum vivunt , ut fieri posse certum est, non majorem ibi caliditatem ostendit, quam sit caliditas aeris verno tempore. Uerum si tanta est caliditas, quanta vulgo
creditur , cur adversus cor ipsum suas non exercet vires,
adeo ut voraci dente illud absumat penitus, destruatque pNee de Willisiano fermento cordis, minora, aut Paucio ra possunt expostulari . Cur enim in ipsius cordis cavitatibus non reperitur substantia haec sermentationem, ac rarescentiam sanguini tribuens p quae sunt vasa , & glandulae,
quae ipsum separant, sicuti in caeteris omnibus lacretionibus reperiuntur pCur ab irruente sanguine, & cavitates cordis inundante , & abluente assidue, materies haec non absumitur ξ Esse quidem materiem hanc res duam partem aliquam sanguinis anterioris , quae succedenti sanguini admixta sermentati nem ipsi elargiatur , incongruum videtur omnino; siquidem cum alternis, & irrequietis vicibus cavitates cordis sanguine repleantur , minimum illud sanguinis, quod in iiGdem remanet cavitatibus, dum constringuntur L si iamen Mliquod remanere credendum est J eamdem Omnino naturam habet, ac sanguis reliquus; cum tam brevi tempore incredibile sit, posse illud subire alterationem , quae diversum hcaetero sanguine eum reddat: quare cum idem sit, ac san-Diuitigod by GOrale
30쪽
ExERcITATIO. DE HUΜORI Bus CAP. III. 23guis succedens . nullam eidem posse aut sementationem , aut rarescentiam afferre Patet . Accensio autem sanguinis ire pulmone, Vel ex eo rati ni iret: agrua videtur , quod nullus aditus si aeri intra v nas languinem continentes; quare. merum Commentum est, quod de nitro aeris i nonnullis existimatur quoniam etsi detur nitrosas partes perpetuo in aere reperiri, attamen eas inter, ac sanguinem nullum adinvenitur commercium.
De functionibus sanguinis, ae prim i de motu i us sanguinis ia
dem praecipua officia , potissmasque functiones enucleandas accedimus. Sanguis enim totius corporis Pars pretiosiissima, ac veluti thesaurus ipsius , potentissima quinque res est, summumque imperium possidens; quare maxima in eodem corpore munia exercet, ad ipsius corporis intilitatem. spectantia; quorum quod primum, ac dignissimum haberi debet, illud est . ut videlicet perenni motu vitam, eaque omnia, quae vitam ipsam consequuntur, eidem. r- Pori largiatur. Nam quemadmodum lux solaris praestantiusma, ab eodem Sole prosiliens uberrime, mobilitate summρ,
ac celeritate, quaqua versus diffunditur, mundanaque mnia corpora penetrans, ac permeans, ea re reat, conse vat, exhilarat; sie in animalis. corpore sanguis e corde profluens assidue , constanti, ac perenni motu per totum corpus desertur; atque ita ejusdem partibus universis caliditatem tribuit , motum, ac vitam. Sanguinis vero circuitus hic.. etsi veteribus Medicis occultus penitus , & ignotus, a Recentioribus ramen ita ad evidentiam uique probatus est, ut nil aliud in re medica, & anatomica, certius habeatur; quare in hujus rei tam evidentis, ac certae PrObationibus afferendis immorari supervacaneum ducimus .
Lubet ergo potius quo ritu ,. & qua lege motus hic sanguinis absolvatur, paucis. indicare. Nemo est, qui nesciat languinei circuitlis primarum caussam esse cor, quod re-- cipi: Diuitiaco by Corale
