장음표시 사용
41쪽
34 Jos EPHI DEL PAPA cum animalia taminei sexds, procul etiam ab omni mast lorum coitu, adhuc tamen pariant ova, sed tacunditate destituta; & cum aliunde certum sit semina cujuscumque arboris , aut plantae foecunditate praedita esse , vimque habere, sui generis plantas, arboresque producendi, opus est Propterea fateri, in una, eademque planta duplicis generis virtutem esse ; & eam scilicet, quae taminae convenit, Ov sum productionem ; & aliam, quae masculis propria est, Videlicet tacunditatem. Clarior autem , magisque congrua est comparatio vitae inter plantas ipsas, & animalia: siquidem illarum quoque vita in assiduo consistit motu fluidi illius, quod innumeras earum fibras replet, quodque a ter ra dimanans radices primo subit, hinc vero per universum Plantarum corpus ascendit; reperiri autem in plantis omnibus innumeras hujusmodi fibras a radicibus ad verticem usque extensas, ac fluido quodam nutritio repletas iensus ipsi demonstrant, & ratio quoque id exigit necessario. Fluidum vero illud assidue per easdem fibras ascendere evidentissimum parithr est; cujuscumque enim generiS Plan ta transversim secta ex inferiori trunco tertae, a C radicibus inhaerente, exsudat alibilis ipse iuccus , qui cum in hac
observatione contra propriae gravitatis directionem feratur, necesse est, ut aliqua extrinseca vi impellente Cogatur sur-Fum ascendere. Qualis autem hujusmodi necessarius impulsus sit, cujus caussa plantarum alibiles succi ab imis radicibus ad usque earum extremitates, summitatesque perduci valeant, ubi resideat, in quo consistat, operepretium est perscrutari; nam cum opinioni de admiranda illa attractione, quam nonnulli commenti sunt, acquiescere non valeamus: aliquid ergo opus est in iisdem plantis reponere, quod ad instar cordis animalium, moists fluidorum principium sit, & origo. Itaque licet temeritatis plena res sit existimare, peculiarem partem aliquam in plantis adinveniri, quae animalium cor aemuletur, aliquid sciliacet, quod systole, atque dyastole nunc Contrahatur, nunc eXPandatur , atque ita plantarum succum recipiat, expella
que vicissim i quicquid tamen illud est , quod hujusce motus caussa sit , id non alio in loco plantarum, quam in earum radicibus reponendum videtur. Cum enὶm iisdem se Diuiliaso by Corale
42쪽
Ex Eac ITATIO DE HUMORIBU s CAP. IIII. 3 sminibus foecunditas insit, cumque ab ipsis plantae tuni veris excordium sumant ; necesse est Propterea semina ipsa primum , ac Pollisimum vitae instrumentum possidere, quod animalium cordi respondeat, & a quo fluidorum motus proficiscantur . Nam eodem Pacto , quo in generatione animalium primum vitae rudimentum est cor, quod insetio punctum quoddam sanguineum apparet , motu praedi tum ; ita & in productione plantarum, necessarium videtur. primum locum sortiri partem illam , a qua motus fluidorum Procedit; haec autem pars nonnisi in semine reperiri potest, a quo planta ipsa enascitur . Neque vero arbitrandum videtur, principium hoc, hane caussam primariam motus, quam in semine reposuimus, ese se partem aliquam, quae impulsu ut in animalium corde perficitur fluida plantarum ejaculetur ; nam ut Praeterea mus nullibi observari hujusmodi instrumentum motu praeditum vel ex eo incongrua videtur haec sententia, quod cum summa plerarumque Plantarum proceritas sit ; nimis valida requireretur haec vis impellens: ad hoc, ut fluida ipsa ab imis radicibus ad usque summitates plantarum possent expelli . Rationi igitur magis consentaneum est opinari, fluidorum motum, & ascensum in plantis suam caussam habere per uni versam plantarum altitudinem extensami quod scilicet eadem vis , quae a semine incipiens, fluidorum motus producit, ad usque summitates extendatur , semperque fluidis ipsis co
juncta sit. Quod equidem & observatio ipsa comprobare videtur ;siquidem non dissimilis est canalium structura in aliis par
tibus plantarum omnium , nempe in foliis , aliisque lummis partibus , quae in radicibus ipsis observantur. Et hoc profecto est, quod insignes nostri hujus temporis naturalium rerum indagatores Observarunt e plantarum scilicet fi-hras, seu canales suis repletos liquoribus, conjuges habere per universam eorum longitudinem alterius generis canales quosdam aere repletos f tracheas vocant J a quibus spiraliter extrinsecus circumvinciantur; atque hinc evenit, ut
aer in iisdem tracheis existens, vi illa, qua semper pollet, E a sese Diuitigod by Corale
43쪽
sese quaqua versum expandendi fluidorum canales circum-Premat, atque ita contenta fluida incessanter expellat.
Quid mirum ergo, tot celebres extitisse Philoisphos, qui Plantas, arboresque univerias parum ab animalibus dissid Te, sensuque etiam praeditas esse somniati sint: si & ipsae quoque arbores, & plantae ad instar sere omnium animantium aere indigent, ut vitam agant, ut nempe eorum fiuidorum motus, in quo vita conlistit, perficiantur Z Fortata enim plantae, non iecitS ac animalia respiratione utuntur, qua sibi necessarium aerem, nunc emittere, num Uero re Cipere valeant; namque renovari aerem aliquando in supradictis plantarum tracheis, rationi satis congruum videtur. cum certum sit aliunde non posse acrem ad longum tempus immobilem detineri, absque ipsius insigni alteratione . insectioneque , quod natura ipla non patitur. Nec minus probabile est plantarum fluida non simplici astensionis m tu moveri , sed motu prorsus circulari, sursum scilicet . atque deorsum; ut de sanguinis circuitu in animalibus ante docuimus. Nam si unus seret ubique, ac simplex motus fluidorum ab imis radicibus ad usque summas partes, neque ullus esset eorum ad inseriora regressus, quam cito equi dem motus hic ascensionis deficeret, repletis scilicet vasibus sividorum copia, ab iisdem imis partibus imis succede lium Z Quae esset eorumdem liquorum praeparatio, &concoctio, quibus possent plantarum nutritioni idonei evadere pobservatione dignissimum est resectis aliquibus lacteis Uantis, lac uberius ex parte summa, & soliis viciniore profluere ,quam ex ea parte, quae radieibus, & terrae inhaeret; certumque est Pariter, rorem, ac nebulam a soliis in ramos, di sorte ad radices usque permeare, quod equidem Circ lationis genus est quare , si recisi rami summam partem aquae immiseris, major ramus huic conjunctus per plures dies etiam aestate, viridis permanebit.
Hinc Brsin in .aegypto, aliisque fervidis Climatibus, in
quibus raro, aut nunquam pluit, ope solids roris plantae crescunt, & servantur, delato scilicet ad i psas humore a superioribus partibus ad in seriores; haud enim levis illa humiditas . roris Prosundas Plantarum radices attingere potest. Adesse
44쪽
Ex E cITATIO DE HUNoaivus CAP. IIII. 37 autem in plantis ipsis duplicem tubulorum ordinem, ascen dentium sciΙ et, ac descendentium, vel ex eo clare dignosci Valet, quod papaveris caudice, cum maturare incipit, aliquantum infra caput resecto, succus candidus λ radicibus inuit, flavus autem . parte summa; quod pariter aliis in plantis experiri fas est ; fit autem sorsan in summitatibus plantarum aliqua fluidorum alteratio, aliqua sors n permiselio , quibus eorumdem liquorum color, & consistentia variantur . Nihil namque est, quod opinari prohibeat, variis in locis plantarum speciales quasdam partes reperiri, a veluti peculiaria viscera, in quibus liquores cribrentur, Per Colenturq- , fiatque propterea in illis separatio quaedam
fluidorum, quorum nonnulla necessaria sint plantarum n tritioni, eon1ervationique, nonnulla vero tanquam ex re mentitia, & inutilia expurgentur; ex quo forsan habentur tot genera humorum e plantis 1ponte emanantium , ut terebintina, resina, aliaque hujusmodi plurima. Congruum ergo est arbitrari eodem pacto , quo chylus in animantibus per lacteas vena& ad cor perducitur, hinc vero in pulmonem, ita jecur, in lienem, in renes, in cerebrum , inque alias corporis partes profluit per arterias , ut iisdem partibus nutritionem praebeat; & quod illisis nutritione luperest, per venas act cor reducitur: sic etiam in plantis alibilem succum e terra ascendentem , subeuntemque primum capillares radices, perduci statis ad maiores radicum truncos , ab iis per tubulos ascendentes in universum diffundi plantarum eorpus , quousque soliorum apices attingat: a quibus iterum quod superest ad radicesi psas remeare ; ac rati fluxu, refluxuque assidao magis, magisque perfici, & a putrefactione servari incolumem . Ρα-1crutatu autem dignissimum est , quodnam illud sit, cujus Caussa plantarum 1uccus radicum capillitium ingredi cogatur. Nam cum nulla reperiatur vis impellens in tellure, a qua humor ascendit, nullaque, ut superius innuimus, ad mitti debeat attrahens facultas in minimi& illis radicum tubulis , qui humorem illum recipiunt: admirationis Plena res est, cur valeat humor ipse contra nisum proprii po
deria elevari . Verum id facilis Perceptionis est observa tibus
45쪽
38 Io 8 B ut DEL PAPAtibus fluida sere universa nullisis impulsus ope, sed sponte sua solidis corporibus adhaerere, & hujusmodi adhaesione 1 pra proprium , debitumque libellum ut dicunt J non parum attolli: sic aqua in vase collecta, dummodo illud non repleat, in concavam redigitur superficiem, cujus Partes eminentiores ad latera vasis consistunt, depressior vero pars in medio residet: sic vitreus tubulus ex utraque parte, seu extremitate Pervius, si cum altero sui extremo aquam attingat , statim sese attollente aqua repletur usque ad ce tam altitudinem, quod pariter in aliis hujusmodi innumeris evenire solet. Hujus autem essectsis ratio est, quod fluidorum corporum minimae partes Cum solida corpora tangunt, ab eorum superficierum asperitate, licet inconspicua, aliquatenus sustinentur ; cujus fulcimenti caussa non integro proprii ponderis momento sibi contiguas fluidorum particulas premunt, sed diminuto ; quapropter contiguae hae partes omni prorsus fulcimento carentes, Cum eXerceant Proprii ponderis momentum integrum , supradictis solidorum superficiebus adhaerentes particulas tamquam minus graves expellunt, coguntque illas iisdem superficiebus adhaerere,& per ipsas elevari, & ascendere . Hinc ratio elicitur, cur in angustioribus tubulis liquores altius eleventur, quam in amplioribus . In illis etenὶm major adest superficies; ut alibi docuimus, respectu eorum capacitatis: ideoque in ipsis major est liquorum cum superficie adhaeso, quare majus quoque fulcimentum, major ponderis diminutio in illis liquoris particulis, quae superficiem tangunt, ac Per consequens majori excessu gravitatis premuntur a reliquis partibus liquidi , quae . superficio remotae sunt .
Haec autem omnia quam pulchre aptentur ascensui fluidorum per radicum capillitium, satὶs per se quisque intelligere potest; quare id fusius exponere superfluum ducimus. De Diuiligod by Corale
46쪽
CAP. V. INter caeteras sanguinis proprietates, nulla quidem Vide
tur mihi insignis magis , & admiranda, magisque inser viens ossiciis eidem languini demandatis, quὲm assidua illa caliditas, qua languis ipse tamdiu praeditus est, quam diu animal spiritum ducit, ac vitam . Quid autem Cal. rem hunc sanguini tribuat , quid ipsius caloris origo sit ;quid illum foveat, atque conservet; quibus ex caussis imminui ille nunc, nunc vero adaugeri valeat, quam stitu quidem dignissimum, ac necessarium summopere, tam quo que cognitu arduum est, ac dissicile . Quamquam enim ex Veteribus complures, ac sere universi, Opus hoc paucis explicare conati sint, innatam quamdam in corde reponendo caliditatem, coelestium corporum calori persimilem, & animalis vitae coeuam; quae sanguinem ipsum primo, deinde vero partes omnes corporis excalefaciat: ex quo tamen a nuperis Anatomicis adinventis compertum est , cor nil aliud esse , qu m simplicem musculum, nec in se fomitem ullum continere idoneum conservationi hujusee flammae, aut caloris quomodolibet implantati: supradicta Antiquorum opinio corruit penitus , ceciditque . Qualis enim est focus hic in corde, qui verbis tantum Con- , sistit, non re p unde haec caliditas in hoc viscere tam ferinvida, quae tamen major sensibus non percipitur, quam in aliis visceribus corporis 3 unde illius in loco tam abstondi isto conservatio 3 posse quidem aerem per pulmones ad cortransserri, ut antiquitus putabatur, experientia ipsa,& sensus denegat p cum nec per vim in Pulmones intrusuS, COndensatusque aer, ullam tui partem in cor insufflare valeat ob aditus , semitaeque defectum . Neque pariter aer ipse venarum, arteriarumque cavitates extrinsecus itabire potest, acilis mediantibus ad cor perduci . Hunc enim aeris trans- tum omnino impossibilem reddit eorumdem vasorum plenitudo sanguinis; expertusque est vir quidam insignis, si alia qua
47쪽
M Jos Epa I DEL PAPA qua aeris portio in cavitatem alicujus languinei vasis per artem intrudatur, statim animal convulsionibus corripi, deliquiis animi, aliisque hujusmodi simplomatibus. Denique si tanta est hujusmodi caliditas cordis , ut universum corpus valeat calore assicere,cur ipsum cor non com-hurit, non devastat cur sansuine cavitates ejusdem cordis assidue inundante non extinguitur penitus, ac suffocatur pHanc autem Veterum de innata cordis caliditate sententiam , etsi Recentiores, ut innuimus, improbaverint: fuisse tamen ab eorum plurimis, & insignioribus receptam novimus, adeo ut mirum sit, quam audacur id nonnulli den gent, quod illi amplectuntur, & veteris medicinae Praece-Ptoribus Parum grati, eorum Placita conviciiS urgeant, eademque postmodum non quidem re , sed solo verborum circuitu conficta, ac personata , Ut ita dicam, tamquam
Propria adinventa exponant, ac jactent. Quid enim aliud est Entiana illa, ac Cartesiana opinio de flamma cordis, a quo sanguinis accensio, .& calor proficiscatur 3 quid aliud pari Er nitro-sulphureum illud sermentum in cavitatibus cordis ab Hogelando, a willisio, aliisque repositum ad sanguinis incalescentiam explicandam, nisi ipsissima Veterum innata caliditas cordis pNec multum quoque ab eadem sententia discrepat insignis illa opinio de ignea Anima sensitiva, eaque pariter de Anima in sanguine residente, quas plurimi tum Veteres, tum Recentiores Philosophi celeberrimi amplectuntur. Haec
namque omnia placita in unum sero, idemque coincidunt, esse nimirum ignem, aut ipsi congenitam caliditatem sen tivae facultatis, ac vitae totius sentem, sive enim flamma haec, aut caliditas in corde primum collocetur , ita ut ab
ipso corde in univcrsum corpus erumpat, sive potius in sanguine reponatur, id parum discriminis est . Et prosccto cum vita ipsa perpetuum conjugem habeat calorem, ita ut duo haec simul oriantur, simulque deficiant, non levis propter ca suspicio haberi potest, vitam a nullo
Potius, quam a calore originem ducere. Dissicultatis tamen plena res est, ac perdissicilis, ut statuatur; cum eodem jure Opinari liceat, calorem ipsum vita produci, illiusque non
48쪽
ExERcITATIO DE HUMORIBUS CAP. V. caussam esse, sed effectum; utque propius ad calidi talem 1anguinis accedamus , cum duo haec in sanguine adinveniantur perpetuo, calor scilicet , atque motus ι quaestio est potissima , sit ne calor motu productus, an motus ipse hcalore : quicumque autem eorum sit, qui alterisis caussa reputari mereatur, in eo pariter animalis vitam primo con-s stere necesse est; ideoque supradictarum opinionum si clis incumbit onus ostendendi languinis circuitum caloris effectum esse. Hoc autem demonstrare quam arduum sit, nunc paucis lubet innuere . Primumque illud repetimus, quod alibi domotu cordis loquentes indicavimus : circulationem sanguianis per systolen, atque dyastolen cordis absolvi ; cor autem contrahi , & expandi non ope illius caloris, aut ignis, vel in eodem corde insti, vel in sanguine, sed causea propriae structurae, in hunc finem l natura dispositae ; quare motum sanguinis non , calore dependere congruum videtur. Equi dem animalis intimam compositionem inspicientibus , & s dulo ponderantibus, nonnisi motus sanguinis videri potest esse potissima corporis operatio; cum luce clarius appareat naturam de ipso motu quammaxime sollicitam esse , &in illius gratiam composuisse universa, sagacitate summa, a Providentia : quod de calore affirmari nequit; cum nihil omnino in animalis corpore reperiatur, quod ad caloris aut
Conservationem, aut receptaculum, aut generationem Certo, & evidenter Pertineat.
Praeterea quid illud est , quod motu sanguinis in parte aliqua interdicto, ligata scilicet, aut obstructa arteria, Petquam sanguis ad partem illam profluit, statim pars haec motum prorsus amittit , ita ut peno mortua videatur p de ficere quidem tam subito in eadem parte vitalis caliditas nequit, cum jam, ante arteriae Obstructionem, plurimum ibi extiterit caliditatis, quae etiam post obstructionem arteriae in illa parte servatur per aliquod spatium temporis , ut
tactu digno ici potest . An id sorte sequitur , quia vitalis caloris propagatio eodem modo fiat , ac irradiatio Iu- eis p Quare quemadmodum clausa senestra cubiculi, per quam solares radii in cubiculum ipsum trajiciuntur, statim
49쪽
4t Ios EPHI DEL PAp A tenebrosum evadit cubiculum. lichi plurimum lucis ibi r Periatur, jam antea per senestram ingressae ; ita parithr ἡ- structa arteria , adeoque intercepta successiveti derivatione vitalis caloris . corde, vitam illicola memesis deficere nocesse est, lichi antea plurimum hujusce caloris in iisdem membris profluxerit, inque illis adhuc resideat Verum si ita est. cur obstructo eodem modo. aut ligato insigni venarum trunco, atque itὲ circuitu sanguinis in aliquibus corporis partibus intercluso, nihilominus in iisdem Partibus amittitur motu&p ligata vena cavst animalis vitamhrevi deficere certum est: hoc aut Em in casu inhibetur quidem motus sanguinis , non autem prohibetur, quin a C de per arteriam magnam vitalis calor in universum Corpus incessanter valeat diffluere. Nonne etiam plantae omnes, & arbores vivunt, nutriuntur, & crescunt, nec tamen ulla vera caliditas viget in
illis viget autem, ut ostendimus, fluidorum circuitus, quo Pereunte, Vitam quoque plantarum perire necesse est . Quid de vita complurium piscium,& insectilium dicendum, quam
Procul ab omni vero calore , non vero absque motu sanguinis, aut alterisis fluidi vicem sanguinis gerentis, diu produci experimur Z Hisce igitur latὶs probari videtur . quod nos millies in anteactis docuimus , non ab ulla caloris specie, sed a motu sanguinis . animalis vitam oriri ; quare cum illud omnium primum, atque potissimum dicendum sit, a quo vitae ipsa statim, & continenter dependet et evinci
tur motum sanguinis, illius caliditatem Praecedere, non au tem caloris effectum esse. Neque enim obstat plantarum, animaliumque partem majorem magis esse vegetam in aere calido, quam in frigido, magisque etiam tunc generationi,& nutritioni idoneam esse . Nam ut prati eamus nonnes
las Plantas, nonnullaque animalia reperiri, quae frigido aere, non autem calido delectantur; inficiari quidem non pos' sumus, lucem, & ignem , adeoque etiam caliditatem in animatis corporibus plurimum operari ; sed plurimum qu que operantur & alia: multum aer, multum aqua, mul tum tellus ipsa operatur; cur igitur tantum igni tribuendum
50쪽
Exgaei TATro DE IMMORIllus CAP. V. sdum est, ut de aliis ratio haberi non debeat Dubitatio est de vita , an scilicet haec in calore, aut in alio quopiam sita sit. Fundari vero illam in motu sanguinis, aut ait risis fluidi sanguinem aemulantis, ex superius habitis haud temere opinari licet; cum certum sit vitam ipsam Cum motu sanguinis inchoare, deficere, & alterari. Quare si hujusmodi vitae caussa adeo certa, ct evidens est, cur ergo opus est aliam confingere dubiam satὶs, atque latentem ZFortaue enim ob aeris caliditatem plantae, & alia supra,
dicta, vegetiora fiunt, quia in eorum cor Poribus celerior, Promptiorque sit fluidoriun circuitus, adaucto scilicet flumre eorumdem, ope Caloris , qui fluida ipsa attenuat, rar facitque; & quia etiam tunc temporis fluidorum copia Mhundantior est e unde & corporis quoque major nutritio, maior plenitudo, & validitas. Hoc autem Opus a calore producium , peculiaris quaedam res est, non autem universalis. vitamque ipiam constituens: squidem etiam aeris qualit tes , & conditiones ad plantarum , animaliumque vegetati nem, ac perfectionem spectant, neque tamen in aere praesertim, eorum vita consistere dicitur. Instare autem aliquis posset. vel ex eo ignem, S caliditatem praecipuum vide ri fulcimentum vitae corporum animatorum, quod ignis ipse,& calor caussa st orisis, & productioniS eorumdem ἰ nam que ex ovis animalia nequeunt oriri, ni prius ova ipsa aut per incubationem, aut Per radios solares, aut per ignem, statutam quamdam caliditatem adipiscantur . Sive ergo caliditas haec ignem , aut flammulam in primo illo animalis graphide accendat, quae poste simul cum corpore animatalis adaugeatur, & Iatius pateat; sive potius primum excitet motum cordis, adeoque etiam prima caussa sit moisis sanguinis: in utroque casu caliditas supradicta, animalium vitam producit; quare & in eadem caliditate vitam ipsam landari nocesse est; cum rationi congruum videatur, a quo vitae exor
dium dependet, pendere quoque ipsisis conservationem . Huic autem alioquin validissimae instantiae, responso in
