De praecipuis humoribus qui humano in corpore reperiuntur deque eorum historia qualitatibus et officiis exercitatio Josephi del Papa ..

발행: 1733년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 화학

31쪽

α Ios EPHI DEL PAPAcipit sanguinem a seipse impulsum, ut cogatur iterum moveri per vasa, quibus continetur . Hinc consulto cor Dpsum validissimus musculus est, fibris spiraliter circumvolutis compositus , quibus constringi, ac dilatari valeat ; duplici praeditus intimst cavitate ventriculos vocant quibus expansis advenientem sanguinem per venas recipiat, iis vero postmodum constrictis is receptum jam sanguinem in

arterias ejiciat. Longum laret mirabilem cordis structuram, ejusque partes universas circulationi sanguinis inservientes exponere, idque nimis esset ab instituto nostro remotum . Attamen in praesentiarum, quae mihi opportune Commem randa videntur paucis exponam. Habet cor duas auriculas ventriculis supereminentes, quibus in constrictione ventriculorum sanguis excipitur, ut exinde ventriculos subire valeat, statim ac post constrictionem expanduntur. Connectitur dextero ventriculo vas duplex, vena Cava, & pulmonis arteria; per illam languis ab universo corpore refluit, per hanc sanguis ipse dextero ventriculo in pulmones ejicitur. Sinistro pariter duplex vas inieritur, vena pulmonaris, & magna arteria; per illam sanguis a pulmone redit ad cor , per hanc a sinistro ventriculo idem sanguis, in universum CorpuS erumpit.

Sed iis omnibus omissis , aliisque hujus generis pluribus,

animadversione dignum nobis videtur, quod licet penes Omnes compertum sit motum sanguinis k motu cordis oriri. non adeo tamen evidens est origo, & caussa molds cordis ipsius, imo recondita prorsus res est, & in tenebris adhuc latens . Sunt qui putent cordis motum ab igneis, ac subtilioribus particulis sanguinis ortum ducere , quatenus scilicet cor natura sua expansum permaneat; quoties autem calido, ac spiritu reserto sanguine repleatur, morsum quem dam ab eo recipiat, quamdamque vellicationem, cujus causis contrahatur, ut vellicantem languinem foras protrudat; e

dem pacto , quo & intestina ipsa , & ventriculus ab irritantibus pharmacis concitantur δd motum , ut eadem phar maca expellant . Huic vero alioquin verosimili sententiae, validissima inter caeteras opponitur ratio desumpta ex vi consuetudinis , qua videtur cor pati non posse vellicationem, ac morsum a sanguine, cum perpetuo, di assidue eodem Dissili o l

32쪽

Ex EacITATio Da Hurioa Iaus CAP. IIII. asilem ianguine repleatur. Ita namque & pharmaca per asesiduitatem, & frequentiam usds, vim non habent amplius intestina vellicandi, incitandique ad motum circumpressorium ἔ sic pariter venena ipsa, animalium corpora non imficiunt , quoties iisdem venenis assueta sint. Arbitrantur nonnulli constringi cor, quia sanguine replea tur, quod scilicet irruens sanguis in cavitates cordis. GDque replens, atque distendens id essiciat, ut fibrae cor ipsum

Componentes, cum distentionem amplius Pati nequeant, v lide contrahantur , atque ita sanguinem expuant . idque fieri ratione structurae, & compositionis Cordis ipsius. Qua re , inquiunt, fervidus sanguis, atque rarescens immodice, frequentiores, validioresque motus cordis producit, quia in ipsius cavitatibus magis violentam essicit expansionem . Verum quis unquam tantam poneret violentiam in tra quillo , ac placido motu cordis p Erit ne vita ipse tumultuaria quaedam res, & violentap Unde nam ergo tam exacta lex, tantus ordo motionum p Mirum est dictu, tandiu posse functiones cordis integras, & illaesas servari, si

earum quaelibet convulsivus quidam motus est. Crediderim ipse potius, motum cordis haud absimilem esse motibus aliorum musculorum, & iisdem prorsus legibus , iisdem instrumentis absolvi. Quare cum duplex in

musculorum motibus instrumentum concurrat, nervi stili Cet, per quos in cavitates fibrarum musculos componentium, fluidum quodpiam profluit, nec non etiam arteriae , Per quas in easdem cavitates fibrarum sanguis derivati haec ea dem parithr instrumenta ipso in corde reperiuntur . A sunt namque fibrae illud constituentes, quae sanguine replentur ab arteriis receptor adsunt nervi suum liquidum ii

dem fibris impertientes, qui dimanantes nervis paris octavi per cor ipsum , ac per ipsius auriculas copiose disperguntur . Sive ergo vis illa, quae caeter Os musculos Corinporis movere valet, sit ebullitio quaedam intra fibras must lorum excitata, ob admixtionem sanguinis cum nerveo ID

quore , ut probabile admodum est; sve sit alia quaevis p tentia explicatu, & cognitu perdissicilis: quaecumque ta- D men Diuili so by GOrale

33쪽

16 Ios EPHI DEL PAPAmen ea sit, illam in corde ipso repone, ejusque motuum

Caussam, atque rationem habebis . Partem vero plurimam obtinere nervos in motionibus cordis, & ab ipsis contentos, ac dimanantes spiritus an, males ut vocant evidentissime probant experimentar I gato enim trunco illius nervi, qui ad cor perducitur in vivente animali, atque ita commeatu spirituum intercluso, fit illico motus cordis tremulus, atque Palpitans, Perque unum, aut alterum diem ad summum animal miserrime vivit, &tandem stagnante omnino sanguine in cordis ventriculis, morte corripitur. Fortasse autem per hoc tempuS vivere Potest, quia non omnino intercipitur commeatus spirituum animalium ad cor . Licet enim ipsius nervus primarius ligatus sit, aliqua tamen spirituum portio potest ad cor prosuere, per aliquot nervos intercostales , quorum nonnulli extremitatibus suis ipsimet cordi inseruntur . Haec omnia pro rei dignitate exacte pertractare longum foret, nimisque arduum , quare Perstricto sermone loquia

Lubet autem animadvertere , quod, lichi motus cordis involuntarius omnino sit, suisque legibus absolutus, id tamen non obstare, quin motus hic eodem pacto fiat, agmotus in reliquis partibus corporis, per influxum scilicet animalium spirituum eum sanguinis praesertὶm admixtione , squidem & intestina ipsa, & plurimae aliae partes corporis,

maxime vero membrana eae peristallico motu, fere assidue involuntarie cientur , ob concursum earumdem rerum : s

tasse autem hilde in partibus nerveus liquor sponte sua prosuere potest, absque eo quod ab impulsu voluntatis in eas

mittatur .

Rationi igitur congruum est opinari nervos cordi inservientes, eique deserentes animales spiritus, nullum pati v luntatis imperium, posseque idcirco eodem in corde motus producere necessarios, & voluntatis iussu solutos. Et quoniam ea est cordis fabrica, atque structura, ut ipsum . constituentes fibrae non aliter moveri possint, quam con stringendo. & expandendo cor ipsum, mirum non est Pro Pt Diuili do by Corale

34쪽

Ex EacITATIO DE IJuΜo Illus CAP. IIII. 27pterea cordis systoles , atque dyastoles tanta regula, tant que ordine perfici. Pollere autem mentem potestate aliqua supra cor vel ex eo probatur, quod mentis perturbationes cordis quoque motus Perturbent; quia mens in cerebro residenS, cum aliquid patitur , consuetas cerebri motiones impedit, ideoque spirituum influxum ad inferiores partes conturbat, eos dem 1 piritus, nunc concitatiores, nunc tardiores reddendo. Proptere. vehementes animi perturbationes, Convulsiones Pariunt, & in voluntarios plurimos motus in corpore, fe-hresque etiam nonnunquam. Hinc illaesa penitus sanguinis natura , & thhstantia, ejus tamen circuitum plurimum tur-hari posse , atque ita febres oriri putamus, ob solum viatium cerebri, illiusque fluidi, quod cavitates nervorum inC lit: hoc enim laeso , laedi pariter animales spiritus necesse est; ideoque alterari motum cordis ab influxu ipsorum spirituum

Productum, ac per consequens etiam sanguinis circulationem. Hisce ita circa motum cordis, ejusve caussas indicatis, congruum est, ut circuitum sanguinis prosequamur. M tum hunc celeriorem esse in arteriis, quam in venis experientia ipsa demonstrat, & ratio quoque id suadetr non enim eodem impetu prosilit sanguis is vena incisa, quo ex arteria, idque fit, quoniam languis, dum Per arterias proinfluit, proximior est vi impellenti, hoc est cordi; talem vero esse legem moths in iis omnibus, quae ab extrinseco moventur impulsu, nemo est qui nesciat; quare & in arteriis ipsis diversa est velocitas sanguinis, major scilicet in amplioribus truncis , qu m in minoribus , & angustioribus , eo quod

ampliores magis proximi cordi sint i e Contra vero in v nis velocior est languis Per minores truncos, quam per majores, cum venarum ampliores ductus ab impellente corinde magis remoti sint. Nam arteriae a corde incipientes per arteriam magnam caeterarum amplissimam , quo magis a corde ipso removentur, eo magis, magisque gracilescunt ,&abeunt in ductus minores , minoreSque , quousque tandem in minimas arteriolas dispergantur : venae autem, ubi arteriae desinunt, incipie tes, a minimis truncis initium sumunt, sensimque ad cor ac D a co

35쪽

23 Ios EPHI DEI. P a s Aeedentes, in ampliores, amplioresque coeunt truncos, quous que tandem in venam cavam, venarum omnium amplissi mam , ultimam . & cordi magis proximam colligantur . Talis enim requirebatur constitutio vasorum, ut congrue Posset sanguineus circuitus absolvi, utque etiam sanguis ipse demandata sibi munera, in animalis corpore adimplere valeret. Nam quod spectat ad praedictum circuitum sensuinis t duae sunt ejusdem causae effectrices, quae quandiu in animalis corpore vigent, vigere quoque i piam sanguinis circulationem oportet, & statim ac ambae simul , aut earum altera deficit, deficere quoque protinus, aut maximε prae-Pediri, ac perverti eumdem motum sanguinis necessum est. Et harum quidem caussarum prima est, dc maxima, iam commemorata contractio cordis, per quam intra cordis ipsius Ventriculos sanguis contentus , magna cum vi exprimitur, impellitur , truditurque in arterias; quae quidem expulsio sanguinis, cum per singulas repetatur systoles cordis , Pr pterea fit, ut frequentibus, iteratisque ictibus novas semper, novasque motds caussas hinc sanguis ipse recipiat. Alter vero sanguinei cursus fons, Sc occasio plane proficiscitur ab illa pressionis vi , quae tunicis vasorum omnium sanguinem continentium nunquam non inest. Quippe indubitatum est, non modo arteriarum , sed vasorum omnium t nicis, imo potius membranis universis id natura insitum esse, ut retrahantur sponte, & in se ipsa coire, & anguinstari nitantur assidue ; idque rei sortasse oritur ex peculia ri quadam, statutaque Paritum compositione, ac structura. qua tunicae ipsae efformatae sunt. Haec ergo vis Coeundi , nisus hic retractionis, quo Vasorum tunicae perPetuo pollent , mirabilis quaedam caussa est, cur motus sanguinis per eadem vasa promoveatur . Quippe sanguis intra vasa contentus , & per eorum cavitates Profluens, propter impetum ipsi illatum 4 corde, dum exerit motum hunc , impellitur ultro, concitaturque magis ad motum, eo quod Premitur undique , ac semper a superius exposita vi con strictionis, quae in vasorum tunicis residet, & exercetur . Iam vero reticendum minime est, spontaneam hanc vasorum constrictionem, quae profiuentem contentum sanguiq

36쪽

ExEReiTATio DE HuMo illus CAP. IIII. asnem ultro impellit, ejusque adjuvat motum, validiorem esse in minoribus, quam in maioribus vasorum tunicis, respectu habito ad iplorum capacitatem et quoniam L ut ge metrice ostenditur I angustiores canales superficiem majorem habent, quam ampliores. majorem, inquam, non ab

1blute, & simpliciter, ut im scholis dici solet. sed majorem

respectu capacitatis. Hoc igitur cum verum sit, consequens est, angustiora vasa validiori praedita esse circumpremente Vi, quam vasa ampliora; ubi enim superficies major est, ibi quoque major est contactus, quare & validior com pressio . Quae cum ita se habeant, iam ad vasorum constituti

nem redeunteS, eam quidem maxime admiramur; cum pro

sanguinis obeundo circuitu. nulla concipi posse nobis videatur aptior illa , & commodior. Namque primum admira do naturae consilio comparatum est , ut amplioreS arteri rum ductus a vi impellente, hoc est a corde inchoent, ut ea velocitas sanguinis, quae ab amplitudine maxima Cana lium . minima pollente vi constrictionis , Parum augetur. Propter validitatem proximi impulssis, nihilominus magna siti & quo magis arteriae ipsae . corde removentur , eo magis angustae evadant, ut ab exilitate canalium magna PoDIente vi constrictionis , si non omnino, partim saltem com- Pensetur , restaureturque velocitas sanguinis , quae iam valde imminuta foret, ob summam distantiam cordis, a quo impulsum recipit sanguis. Nam si statim ac a corde ianguis erumpit, Per minimos arteriarum truncos proflueret, sensὶm vero in majores, majoresque truncos abiret, pros

cto contingeret , ut ejus velocitas initio quidem maxima soret, & propter proximitatem impulsus , & propter a gustiam canalium, quae plurimum Premeret illum, prom veretque ι at brevὶ quidem velocitas ejusdem sanguinis nimis decresceret, & propter distantiam vis impellentis . cordis videlicet, & propter canalium amplitudinem, quae, ut docuimus, minimum premit sanguinem . minimumque is circo promovet velocitatem illius . Si vero eadem ubiquelaret arteriarum amplitudo, tunc pariter velocitas sanguianis cito nimis imminueretur, eo quod in arteriis a corde

37쪽

3o Ios EPHI DEL PAPA remotis, parum vigeret impulsus, nec quidquam esset, quod

velocitati sanguinis auxiliaretur . Neque ob similes caussas factum est, ut vente sanguinem ad cor reserentes ab exilis simis inchoent ductibus, sensam vero dum cordi appropi

quant , in ampliores canales coeant e militas enim venarum

ea est, quae ob caussam iupra expostam, velocitatem sanguinis ab arteriis nuper egressi utcumque conservat ; qui sanguis cum ad ampliores venarum ductus, & cordi Proximiores perducitur, ad maximam pervenit tarditatem , cum ob majorem vasorum amplitudinem, tum etiam ob summam

a vi impellente distantiam . Ea namque moths sanguinis perfecta lex est, ut sanguis, ubi e corde prosilit, concitatissimus sit, cum vero ad cor regreditur, sit summh tardus, ita ut ab illa velocitate summa exitus; ad usque summam hanc tarditatem regressus fiat transitus sens)m, ac paulatὶm, non autem subito, nullaque interposita mora. Subitaneae enim mutationes naturae adversantur,&rerum persectioni,&consuetudini minime congruunt. Hinc arguas , velim, majorem copiam sanguinis m venis existere assidui: , quam in arteriis ; nam si eadem esset C pia in ambobus vasorum generibus , opus foret , ut Parvigeret in illis velocitas sanguinis , ut 4cilicet tantum 1anguinisi renueret ad cor per venas, quantum a corde ipso Per arterias ejicitur . Cum ergo velocitas sanguinis multa minor in venis sit, quam in arteriis, ut probavimus, is quitur necessario, venas ipsas sanguinem ad cor reducentes ampliores esse arteriis, ac eam majorem copiam sanguinis continere, quantum velocitas sanguinis per illas minor est, quam per arterias ipsas ἰ adeo ut quantitas sanguinis arteriarum. ad quantitatem sanguinis venarum, proporti nem habeat reciprocam velocitatis languinis venarum ad ve- Iocitatem sanguinis arteriarum ; ut praeteream Proportio nem hanc quantitatis minorem quoque dicendam esse. Nam

venae plus sanguinis cordi tribuunt, quam ipta ab arteriis recipiant, eo quod dum sanguis per arterias profluit, minuitur supra modum exhalando, & alendo partes corporis ἔ& in evaporatione ejusdem corporis assidua namque motus sanguinis concitatus per arteriarum truncos ille est, qui

38쪽

ExEROITATIO DE HUMORI Bus CAP. IIII. 3 rlanguinearum particularum nonnullas, & fortasse etiam subintiliores extra corpus ejaculatur . Ex hisce ergo, caussa st tim elicitur, ob quam interdum in iis corporibus, in quishus sanguis haud superabundat, illius exitus , licet mediocris quantitatis, deliquium animi inducat id enim conti git, quoniam ex tali sanguinis diminutione, non amplius V

nae debita copia sanguinis replentur, adeoque consuetam Portionem ejusdem sanguinis cordi tribuere non valent; u de & arteriarum motum deficere necesse est, cum earum motus succedetate sanguine proficiscatur , exinanitis enim venis, non amplius servatur reciproca supradicta proportio ι ita ut quantitas sanguinis venarum ad quantitatem sanguianis arteriarum sit, ut velocitas sanguinis arteriarum ad velocitatem sanguinis venarum; proptereaque cordi deficit Consuetum tributum sanguinis a venis, quousque venae ipsiurecepto ab arteriis sanguine iterum repleantur, δι supradicta reciproca proportio restauretur .

Caeterum in iis corporibus, in quibus sanguis, aut copia, aut servore nimis turget, emissio sanguinis deliquium animi

non inducit, quin potius vires recreat, quia in hoc casu diminutio sanguinis, velocitatem ejus adauget, non Per arterias modo , verum quoque Per venas ipsas ; nimia enim repletio vasorum, insignis, quaedam est retardatio velocitatis, cum fluidorum particulae tumultuario mota cicantur ad invicem. & mutuo impediantur. Hic obiter adnotandum est , velocitatem sanguinis, tam Per arterias , quam per VenaS fluentis, non Parum quoque adjuvari a pondere partium eisdem adjacentium: in venia autem id amplius reperiri , quod pleraeque ipsarum suas habent conjuges arterias , a quibus per latera extrinsecus tanguntur , ita ut ab earumdem arteriarum expansionibus sanguis intra venas contentus comprimatur , impellaturque

ad suum iter prosequendum velocius. Quisque igitur satis intelligit quanta sit naturae sagacitas, quam providum ipsius

consilium in circuitu sanguinis perficiendo, Conservandoque. Nec mirum equidem, cum ex eodem circuitu, & vita, & commoda fere omnia animati corporis proficiscantur siquidem t& nutritionem ipsam ope ejusdem circuitus sanguinis abis, vi Diuili od by Corale

39쪽

3α Iosaput DEL PAPAvi evidentissimum est: si enim sanguis certis in locis eorporis commoraretur, quid illud esset, quod universis partibus alimoniam praeberet posse quidem solidas ipsas partes ad commorantem sanguinem accedere, atque ita ab eo alimentum, & subsidium desumere, ridicula foret alsertio . Pollere autem Partes vi quadam, ac facultate L ut vocant Iingenita, qua languinem ex remotis quoque locis attrahere valeant, etsi celeberrima, & melioris notae Medicis veteribus omnibus recepta sit opinio, parum tamen minu ridicula,quiim supradicta haee eadem videtur assertio, quam quam fortasse minus naturae legibus dissona, & incongrua. Quis enim crederet ingenitam hanc solidarum partium i Cultatem, cujus imperio sanguis obtemperare cogatur cujus nutu sanguis ipse longinquis , ac summh distantibus locis, absque ullo molsis impulsu , sed sponte sua, di consulto dimoveri debeat, & ad attrahentes solidas partes accedere Quid insuper admiratione plenius, quam virtualis attractio haec, non quidem cujuscumque sanguineae Porti

nis indiscriminatὶm, sed selectae, sed statutae, sed attrahe tibus partibus propriae, & per similisῖ quid jam de attractione seni a magnete tanta iactantur, si universs, & unicui que animati corporis parti, & ungui etiam, & capillo hoc idem propriissimum est Verum declamationibus praetermis. sis, illud compertum est, opus fuisse , sanguinem perpe

tua Circulatione per universum Corpus Permeare, ut ipsum constituentibus partibus , debitas relinquat, & convenientes suimet particulas, in earumdem Partium alimoniam. Et

huc respexit natura ipsa, supra dictam vasorum languinis diis spositionem constituendo; siquidem innumera illa arteriarum series id etiam efficit , ut sanguis per universum corpus diffundatur , neque ulla sit pars, quae ab eodem sanguine subsidium nequeat reciPere. Quaestio est inter insigniores Anatomicos, an exilissimae arteriae, & ultimae minimis illis suis venulis sic excipiantur , ut vera inter illas reperiatur Conjunctio, quae anastomosis nuncupari solet communiter. Plerique ex ipsis persectam hanc conjunctionem reiiciunt, arbitrati, arterias inter , a

venas spatiola quaedam intercedere, in quibus sanguis colligatur ,

40쪽

ExEac ITATIO DE HUMORIBU s CAP. IIII. 33tur,& paulisper commoretur, quam sententiam & nos lihen thr amplectimur , cum hujusmodi vasorum continuatio ab opere nutritionis minime expostulari videatur ; si enim sanguis statim ac ex arteriis egreditur venas subiret, nulla eoiet congrua ratio , qua nutritio partium explicari posset. sanguis enim in vasis contentus vix proprias partes membris distribuere potest. Haec de motu sanguinis innuisse lassiciat. Lubet vero nune animadvertere , pleraque eorum , quae jam circa motum sanguinis edocuimus, adhiberi posse ad plantarum, stirpiumque omnium vegetationem, ac Vitam enucleandam ; etsi

enim concedamus f quod concedere arduum est 4 hujus generis animata corpora, facultate sensitiva penitus expertia non esse ; in iis tamen omnibus , quae ad vitam spectant. genesim, ac nutritionem, cum iisdem brutis maxime co

veniunt.

Arbores namque omnes , Plantarumque genus universum, sicuti & animalia ipsa, a semine progignuntur . eorumque semina , ad hoc ut plantas producant, incubatione quadam indigent, eodem Pacto, quo animalium femina ,

ut scelum Pariant, vel in utero , vel extra uterum incubantur. Terra enim illa est, quae plantarum omnium Communis mater, earum semina intra se abscondit, ac veluti ut

rus quidam ea fovet, iisdemque incubat, & plantas ipsas jam iam productas non quidem deserit, aut expellit, sed amplectitur semper , ac nutrit; nam cum nulla iisdem plantis sese movendi facultas insit, nulla instrumenta concessa sint, quibus debitam sibi, ac necessariam alimoniam quaerere Valeant et idcirco opus est , ut ab eadem terra nunquam removeanis tur, ut necessarium pabulum ab ea recipiant. An fortasse plantarum omnium, ac stirpium unicum genus est, unus sexus, adeoque omnia mastula sunt, & foecundum

omnibus datum est semen producere Θ An quia tellus ipsa viacem gerit Reminae, ac matris plantarum omnium p Αn potius in qualibet planta masculus simul, ac flamina conjuncti sunt, ut olim in hominibus fuisse fabulatus est Plato pEsse quidem plantarum semen ad instar ovorum , ex quihus animalium pleraque gignuntur, certissimum est . Quaro E cum

SEARCH

MENU NAVIGATION