In laude ordinis minimorum oratio adnotationibus illustrata dicta Florentiae pro solemni comitiorum generalium celebratione Fr. Jacquier

발행: 1764년

분량: 77페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

colaum nostrum palma Martyrii decoratum exhibent. Gallia nostrae vindicari etiam debet strenuus fidei defensor Thomas Felion ex nobilissima apud Anglos stirpe, sed longe nobilior ob gloriosissimam mortem Patris sui Ioannis Fellonii, qui pro defendendo summi Pontificis primat in Anglia capite truncatus est . Thomas Felsonius illius filius patriis bonis destitutus, galliam prosectus in Ebemensi collegio studiis operam dedit,ac deinde institutum nostrum amplexus est . Londinum postea cum perrexerit graves ob causas , de sua stirpe fide interrogatus , seJoannis Allonii filium virum catholicum atque Religiosum esse magno animo co fessus est, atque ad patris exemplum pro fide catholicari r paratissimum se esse respondito quibus auditis, conjectus in carcerem patibulo affixus est ann. I 388. die 28. Augusti . Huic diei mortem Thomae Fellonii Martyrologium Anglicum consignat his verbis anno i 88. R. Elisabethae anno 3 o Thomas ehon religiosius ordinis Min morum, marurium passus es erit Augusti. De eadem

morte haec habet Chronologia Joannis Mouri Thomas Fe

ton, in Ioannes Clar se patibulo fuere a i propter essem sionem Ecclesiae Romanae : Ejusdem martyrii meminit Sande- rus in historia Schismatis Anglici.

Iustos adnotationum limites longe excederem , si omnia nostrorum hominum pro Catholica Fide certamina vellem describere; legere est in nostris Annalibus barbaras reticorum irruptiones in varios conventus nostros, Braeacuriensem,

Gratianopolitanum, castelnaudensem labanensem aliosque multos incendiis vel direptione vastatos, e quibus pulsi fugatique religiosi incolae , nonnullis etiam morti crudelissime traditis . Non Haereticorum untaxat sed infidelium quoque furorem experti sunt homines nostri. P. Arnoldus ab H

drunto, rebangelus a Messana a Pyratis comprehensi s

32쪽

ADNOTATIONES as

cum nullis pollicitationum illecebris, nulla tormentorum vi expugnari potuerint ut Christianam idem jurarent, capite obtruncato in mare praecipitati sunt; de quo quidem mortis genere renuntiatum est ab iis qui viderant, truculentas infidelium manus effugerant. Ejusdem supplicii mentio habetur in actis conventus Gencratis Gratianopolitani ann Isas. Eandem gloriosissimam mortem passi sunt PP. Petrus Cuem , e&Joannes eget in ranatensi Regno a Mauris pro Christiana Fide barbare trucidati . Sed ut alios omittam plurimos , sine speciali memoria praetereundus non est Guillelmus Serreux Gallus , qui ad Baleares insulas transitum faciens in Asterianorum piratarum manus i cidit, in durissimum mancipium redactus . Is cum sorte occurrisset vacillantis Fidei Catholico viro , ad Fidem Christianam per summum dedecus ejurandam in forum adducto , in medium prosilire non dubitavit P. Serres , quibus potuit verbis miserum hominem ad sanam mentem revocare conatus est quod ut intrepide aggressus, ita tandem feliciter obtinuit. Sed versa in Serreuxium populi

magistratus rabies, statim ipse ad supplicium raptus est

palo sine mora transsκus . 13 Innumerabiles omnino sunt illustres familia nostrae

homines, qui contra haereticos sacrae eloquentia armis strenue pugnarunt, eamque ob causam non solum haereticorum invidiam , sed odium implacabile in se concitarunt spaticos ex multis eligere satis erit. Adversus Haereticos tanta eloquenti. Theologicae ratiocinationis vi in provincia Lugdunensi insarrexit P. Joannes opite tantamque nominis celebritatem consecutus fuerat, ut flagellum haeret

eorum vulgo audiret Impiissimos pseudo evangelii ministrosita acriter impugnavit debellavitque , ut eum de medio tollere cogitaverint Calviniania illiusque vitam per insidias

33쪽

dis ADNOTATION Es

cuniculos saepe tentaverint atque tandem nefarium cons-lium aperta manu ad finem perduxit Tent , is Lugdunenses cives qui sibi , Patria Religionique generosum Athletam incolumem servare erant solliciti, eum ad fugam quasi compulissent. Joannem opitellum meritis elogiis commendat Rubisius in historia Lugdunensi. In laboribus evangelicis socium adjungemus .foam em Debem , qui Parisiis non selum e suggestu haeresim sortiter aggressus est , sed etiam in colloquio Possiae suae doctrinae illustria praebuit argumenta. De illius sacris concionibus magnifice scribit Pasiquierius Senatus Parisiensis causidicus;

eum veluti facundissimum oratorem, in theologicis controversis exercitatissit num impense laudavit. Nemo acrius haereticos oppugnavit, atque unus fuit cui alternas concionandi vices cum cardinali Lotharingi sustinere licuerit Non selum haereticorum insidiis lacessitus est, sed etiam catholicolum invidia ad Reginam citharinam Mediceam traductus sui , atque accusatus tanquam violatae, quod nefas est, in suis oncionibus erga Regiam Majestatem reverenti reus. At Parisienges ciVes Dbhemium velut Urbis patronum fideique delffensorem supplicibus votis repetebant. Vox populi, patefacta religiosissimi oratoris innocentia , ca-lumma tenebras dispulerunt Parisios redux Dehemius summo omnium civium obviam confluentiu applausu exceptus est . Tandem cum anno I Ga Urbem Parisios infestaret contagio depopularetque, ad eminae cujusdam hoc saevissimo morbo extremoque periculo laborantis consessionem audiendam vocatus P. Debem, huic caritatis ossicio sese

alacrem promptumque praebuit , sed pestilentia captus post paucos dies sanctissime obiit, illiusque funus frequentissimo omnlimi ordinum coneursu , adstantiumque lacrymisin desideriis magis quam ullius monumenti fastu gloriosum fuit.

Nullis

34쪽

Nullis certe verbis laudari satis potest Franciscus Hum-blot, ordinis nostri splendidissimum lumen Per universam sere Galliam suis concionibus theologicisque disputationibus Haereticos insectatus est . Plures Calvinianae seste ministros ad silentium adegit , aliquos ad Ecclesiae gremium reduxit; Cassagrinum erroris Calviniani antesignanum, non tu pri

vati colloquii latebrisin solitudine , sed in ipsa Civium hilace, publica dimicatione instituta profligavita rosteli*m,

chamerum, Cassium, Vissinovanum insolescentes Calyidiniani gregis ductores fregit tque prostravitshaereticos plures devictos fatentesque habuit & Catholicae Fidei restituit. Hinc laetum est ut Clemens VIIL Summus Pontifex inter octo concionatores ad debellandam per Gallias haeres Apostolic auctoritate delectos , Humblotum ut pote factioni haereticae terribilem p carieris destinaverit.Tam frequenti populorum concursu audiebatur ut majus templum Parisiense vix cape posset affusam hominum multitudinem. Sed heu quam nihil est in humanis rebus firmum ac stabiles Humblotus nos rquem avide expetebant omnes, nefaria arte ereptus est. Cum suggestum ascenderet convertendisque haereticis operam da

ret, porrecta illi charta, sed veneno praesentissimo illitat,quam ubi explicuit, pestiferum tabum totis naribus hausiti nec mora , cerebrum iraecordia invasit lentoque morbo in in ventu Turonensi obiit an. I 6 Ia Eximium hunc Fidei praec

nem hic paucis laudasse satis sic; at in his adnotationibus alias clarissimi hujus viri laudes suo loco persequemur. Adjungam duntaxat Humblotum nostrum acceptissimum fuisse Henrico IV optimo Principi qui eum concionantem audivit; apud Reginam Mariam Mediceam in maxima existimationeis quoque suit atque tandem Regina Margarita de vario scientiarum genere frequentissima cum eo familiariter habuit 1 col-

35쪽

18 DNOTATIONES

colloquia; sed quae primariain solida laus est , oblatas sublimiores Ecclesiae dignitates constantissime recusavit i modestum vereque religiosum virum hortatus est Cardinalis Ossatus a quo laudari elogium est maximum , ut se Episcopum eligi pateretur sed religiosis effugiis huic amplissimae dignitati sese subduxit. Falso tamen scribit Dattichius ma- num hunc Cardinalem Episcopatu Montepessulano sese abdicare voluisse huncque honorem Humbuto proposuisse Verum quidem est Cardinalem Ofatum non minus pietate quam rerum gerendarum dexteritate insignem , nihil praetermisisse ut Redonensi Episcopatui renuntiaret 3 at eum Montispessuli Episcopum fuisse nullibi legitur . De Humbuto p claram mentionem faciunt Gualterius S. I. Theologus in Tabula Chronographica . Valladerius in partitionibus oratoriis lib. a. aliique Scriptores plurimi quibus adjungi debet testimonium canonici cujusdam Virodunensis qui Humbioto nostro populari suo amicissimus suit, se propriis oculis usurpata testatus est litteras plurimas quas ad Humblotum dedit Regina Margarita, suam erga religiosum doctumque virum existimationem significans eique primaria proponens Ecclesiae munia , humanissimis quidem urgentibusque verbis . Eandem fere vitam communemque mortem cum Humbuto habuit Eolandus Guichardus at elegantius laudari non potest Gulcbardus noster quam verbis Teophili Ra audi S. I. Theologi qui in indiculo n. Lugdunensium praeclarissimo elogio uichardum exornavit pauca describere satis erit raeuanta ferari tuleritque ad Catholica Fidei summis illis tum bidissimisque temporibus , propugnβtionem , versum foret in hujus brevieuli angustias egere, AEuadragies insuperque se pties verni jejunii conciones habuit, tempore Catholicis praeconibus admodum aspero, cum omnia Calainianis factionibus

36쪽

perstreperent. Nam non modo propinatum semel a iterum ab illis utriusique majesatis perduellibus venenum hausit, cujus tametsi antidotis retusiam vim, reliqua tamen vita infestam

sensi s sed etiam in accitaniae oppidulo aptus es in ferrea erate subjectis ignibus torrendus , cumjam esset in ferale pratum reclinatus suborto repente inter crudelitatis administros

dissidis , rasenti m exitio divinitus subductus M. Binas infulas nee cogitanti delatas religiosi flatus demissioni postpο-suit. Supremam diem obiit Lugduni an. I I a. Humbuto nutebardo rariverat iisque superstes fuit Joannes Francisius de Binans nobili apud anglos familia natus Is cum idem Catholicam libere, aperte profiteri non posset, in Galliam quindecennis profugit, patriae, parentibus amicisque , religionis causa , valedicens Institutum nostrum amplexus est memini certe doctrina secundus fuit; ante annum decimum quintum apud suos cultiorem philosophiam jam arripuerat, Theologiam Parisiis apud nos funditus didicit, linguarum Grecae, Hebraicae, latina peritia excelluit, res controversas omnes ita tenuit ut momenta omnia ad refellendos haereticos prompta, in numerato haberet. Hinc mirum non est quod his instructus praesidiis adhuc juvenis magno applausu ad populum verba facere carperit, assurinum, Calliam aliosque Calvinianae Secta gregales intrepide feliciterque lacessiverit Theologiam positivam, omnibus mirantibus, nova methodo tradidit, universam Scripturam doctissimis commentariis illustravit clandem contra Iudaeos hebraica lingua disputavit, eosque proprio , ut ajunt, gladio jugulavit. Cum Genebraria Aquensi Archiepiscopo doctissimoque viro de Scripturae Sacrae difficilioribus locis de haebreo textu frequentes sermones habebat, nec sine magna peritissim Interpretis Genebrardi admiratione. Obus Massilia magnificum suaus curarunt honoris

37쪽

3 ADNOTATION Es

noris causa Monachi quo S. Victoris appellabant, tanto autem populi concursu ut nonnisi per noctem multitudo dis solvi potucrit. Illustre tanti viri exemplum aliquos ex anglia ad nostrum Institutum pertraxit, quos inter appellare satis erit P. Andream Foletum Henricum Morum . Pietate doctrina commendabilis fuit Foletus atque pro iidei defensione per tres annos regnante Elisabeth in turri Londinen idetentus est Morus autem illustrioris nominis vir Thoma Mori angliae magni Cancellarii martyris pro nepos , gentis suae a Catholicii pide desectionem jugibus lacrymis deplorans, morum innocentia, an, Regulae observantia clarus, juvenis adhuc sed coelo jam maturus beato fine consummatus est.

In ampliorem historiam excresceret opusculum illud si recensere vellem singula a nostris contra recentiores hier ticos praeclare magnanime gesta. O fortunatas Italiae Hispaniaeque regiones quae hac carent gloria; Calvinianae enim Lutheranaeque haereseo monstra nescierunt suos tamen& quidem plurimos atque eximios verbi divini praecones alio opportuniori loco laudandos sibi vindicat apud Italos atque Hispanos Ordo noster. 1 Praeclarissimam inter Franesum Lutherumque antithesim adornavit Bellarminus in Oratione de Gloria miraemurum, me nostro seculo illo fere tempore quo mortuus Luth russua Uennia seminare carpit, floruit in Dalia alius quidem Franciscus , auctor o parem bominum illorum religiosorum , qui in Gallia boni homines, in Italia inimi dic-tur, qui tam multis es eximiis signis enituit, ut nullus sit ex veteribus eum quo merito eo arari non possit Itaque eodem fere tempore bo

mines duo eontrarii inter se extiterunt autherus in Germania,

Francisus in Italia . Multa deinde de S. Francise & de Ordine nostro gloriose scribit Bellominus quae legi possunt

loco

38쪽

lom est. At diversissima neque tamen nobis minus gloriosa de nostro Instituto reliquerunt scriptores haeretici qui S. Fundatorem , nostramque familiam injuriis calumniis aggressi sunt atque maximam quidem id reputamus gloriae nostrae partem . Neque de religioso splendore nostro aliquid detrahit quod de nobis scribere non erubuerunt audaciores quidam viri qui Catholicorum nomine gloriantur , inter quos Polydorus Hirgilius in libro de siventoribus rarum , ubi non solum ordinem nostrum , sed religiosas quasque Societates aspernatus fastidios traduxit de quo quidem μυ- dori opere fatis erit referre judicium Petri a S. Rinualdo in conti atione Granici hominis hujus Fripto quod de rerum iam nroνibus finxit, nihil extat nostra aetate in Leem editum, pluνibus quod stat at nugis , aut futilibus per a conjes uris . Porro tale judicium proculdubio amplectetur quisquis leget librum hunc putidis calumniis respersum .

Is P. Paraias Randeacius a Parerno et arae apud Calain

bros nobilitatis i dum S. Fratacisicias in Galliis morabatur, Vicari Generalis osscio per Italiam functus est. Ita illustris fuit illius Sanctitas, Virtutibus miraculisque comprobata,

ut P. Francificus Binetus, paucis post obitum interiectis amnis , de illo in Beatos reserendo apud Summum Poutificem egerit, decretumque impetraverit ad persequendam de vita miraculis inquisitionem . In processe eonsentino m. I 39q. testata leguntur miracula plurima In Comitiis generalibus Rona celebratis an Isa 3. Beatificationis procuratio suscepta est sed rerum domesticarum angustiae demandatum negotium retardarunt, tandem urgente nostrorum conventuum religiosa paupertate, interruptum omnino suspei

simque haesit quod quidem saepe nobis contigit hae scilicet de causa nobis aliquando non licuit externam Sanctorum gloriam procurare multis ex nostris qui artema gloria

39쪽

31 ADNOTATION Es

jam donati pie creduntur Ejusdem nominis parisque sanctitatis fuit P. Bartholomaeus a Paterno quem gloriosa morte desunctum an I 3 86. tradunt tabul e Siculae, quae plurimos quoque . Francisci Socios tanquam miraculis claros

referunt.

Mathaeus Micbael inter primos Gallos qui Ordinem amplexi sunt, eruditione morumque sanctimonia clarissimus fuit ut tradunt Anna s nostri. Hunc Beatus Parens consiliis suis, scribendisque etiam epistolis peramanter itiliter adhibuit. Eundem fuisse crediderim cum P. Mathaeo de Bar-Hυ , qui S. Francisci, cum Turonibus esset, Socius fuit, ut legitur in vita . Francisci ab auctore coetaneo conscripta Hic autem Mathaeus cognomento dictus Michael in primis Comitiis generalibus inscribitur Socius provincialis Turonensis.

Franciscus Binetus ex nobili apud Gallos stirpe, amplissimis Regni muniis conlpicua , in Monasterio Ordinis

S. Benedicti quod Mamurrinum vulgo dicunt Prioris , Lficio fungebatur, dum S. Francistus Turones venit . At beati viri colloquiis ad Severiorem disciplinam revocatus nostrum Institutum profestus est , ad cujus decus incrementum tanta deinceps perfecit , ut alter veluti institutor habeatur. Primus post S. Fundatorem ordinis nostri moderator generalis, hunc tanta sapientia per tres vices gubernavit ut dignissimus rami ei succetaris tanquam alter Francisicus haberetur. De illius sanctitate tam praeclara fuit opinio ut Cardinalis Jacobus Simoneta Binetum his verbis alloqui non dubitaverit: Nune quidem Pater , causeam agis institutaris tui in sanctos referendi, erit eum pro te alius eadem opera perfungatur obiit Romae an I a . in coenobio M. Trinitatis ubi venerandum illius caput religiose

asservatur Bineto

40쪽

Binet suffectus est P. Germanus timetus virtutum fama maxime commendatus. Quanta apud omnes valuerit existimatione fatis loquitur illius funus religiosa pompa elatum, quod plurium Episcoporum Waliquorum Cardinalium praesentia

decoratum est; magnum omnibus sui desiderium reliquit; n-tiis ipse Lionen mortem comploravit Patresque nostros alloquens haec verba Lisneto gloriosissima protulit Magnum vos columen amisisti ego ero bonum, ustum amicum emaeetestata invenio in antiquissimis nostrorum Annalium monua mentis Dion i Barbierii jam meminimus . Hic apud Maximilianum Imp. gratia lauctoritate valuit, Ordinemque nostrum sub his elicibus auspiciis per Germaniam propagavit. Jacobus Leservierius jam antea laudatus, virtutum exemplis non minus quam indefessis laboribus ordinem nostrum ampdscavit Encomit procul dubio maximi loco esse debet, quod is S. Patri fuerit carissimus, atque etiam in conscribendis epistolis gerendaque nascentis familiae cura

utilissimus. Caeterum hic data occasione, observandum

est . Franei eum in scribendis litteris aliena quidem manus E esum esse neque tamen putandum est eum scribere hestium suisse, quod quidem effutiunt aliqui. Quamvis in

S. Fundatore sientiam sanctorum unice commendemus, cer

tum tamen est non ita illiteratum fuisse S. Virum ut nequidem strabere aut legere noverit. Et quidem in prores. Glabrae Turonensi legitur Siranesum recitare solitum fuisse Meium B. Mariae, Septem Psalmos, Horas canonicas eum insuosermone usiumsui se omnino apposite textu Saera Scripturae etiam latine Accedit constans inter nos traditio, pietatis' religionis ergo, S. Fundatorem admitti noluisse ad presbyteratus Ordinem quem Status IV. Summus Pontifex propriis manibus ei conserre optabat. Huic traditioni nostrae assentitur Milleius ipse , licet severus traditionum cen-ιor. At quas crediderit Summum Pontificem conserreis

SEARCH

MENU NAVIGATION