장음표시 사용
11쪽
melius inspecta vel ipsum celeberrimum MosCATUM de ejusdem syste malis veritate plusquam dubitantem viderem , cum diserte fateatur neque undequaque probandum BRUNO FEM , neque cum eo omnem medendi Artem funditus reformandam esse , imo ultro moneat nullo alio consilio novam
apud nos Brunoniani libri editionem
curaSSe, quam ut ejus ope junioribus Medicis prudentem, ac rectae Saeperationi innixam dubitationem circa hu- moralem theoriam iniiceret. IIaerens igitur, ac vehementer dubitans quid de eo systemate sentirem , coepi sine ullo partium studio
Auctoris opera crebro evolvere , ac qua majori poteram mentis' contentio. De Saepe contemplari, num principia, aut fundamenta , quibus universum aedificium innititur, adeo firma eSSent, ut omnem cuique metum asti merent ,
ne iisdem in lubrico, atque instabili
12쪽
locatis convulsa moles corrueret. Quae interea cogitando perspiciebam qua que pro BRUNONE ab amicis , quos nactus sum socios studiorum , proferebantur vel in colloquiis, vel in disputationibus , menti mandabam , Comparando cum illis, quae audiebam prolata ab iis Angliae , aliarumque regionum Medicis clari nominis, qui sua BRUNONI suffragia denegarunt, et nunc maxime denegant. Hisce autem satis perspectis, atque ad trutinam revocatis, quamquam suppetere mihi Cognoscerem , quibus suffultus aequo jure potuissem non tanti hypothesim hujusmodi putare, quanti fautores plerique eam habent, atque ab omnibus . faciendam esse decernunt; malui nia hilominus aliorum potius auctoritate ,
quam meo judicio in dubia adhuere nutantem animum firmare , quidque tutissime sequerer, cognoscere. N alui nimirum in ea opinione, quae complures sententias omnium aetatum consenSu Probatas vanas, et falsua i
13쪽
declararet, omnemque medendi ratio. nem ab Uippocrate usque in hanc diem constanter Servatam, e medio tolleret, atque iis partim contraria. erat praeceptis, quae ipSe a sapie tissimis Professoribus, tamquam ab integerrimo fonte, plenis haustibus toto studiorum curriculo hauseram , malui, inquam , ab istis artis Magistris clarissimis, meique institutoribus quid sentiendum esset ediscere, quam mea conjectura periclitari . Cognovi enim ideo tutissimum esse, quod ab iisdem judicatum traditur, ratum habere, quia non tam auctoritatis in disputando,
quam rationis momenta quaerere S
lent , atque in dubiis , obscurisque rebus nihil proferre, quod temerarium sit, et nihil pariter tamquam
Certum , et verum proponere, quod ab ipsa rerum magistra experientia erutum nondum sit, evidenterque con- ifirmatum. Videbam idcirco, dum iis credens desinerem meum judicium ad
hibere , illud mihi exprobrari nun-
14쪽
quam posse . quod Pythagoreis jure
exprobratum fuisse ex TULLIo accepimus , quia apud eos tantum opinio praeiudicata poterat , ut etiam sine ratione valeret auctoritas. (a) . Neque sane hujus cunctationis, aut consilii poenituit, quandoquidem, sive horum medendi rationem consulerem , Sive eos de morbis disserentes audirem, Sive de remediorugi agendi rationibus, proprietatibus, usibusque disputantes auscultarem, sive iisdem Artis auxiliis medicinam aegris facientes inspicerem , sive animalis Oe-Conomiae vires, actione S, ac functiones expendentibus attentaS aures prae- herem, neminem. eorum intellexi BRU-NON is hypothesim amplecti ; imo ei
tanta , tamque firma opponere, ut non indubie significare viderentur in eo Systemate non pauca dubia es-
Se , quaedam inutilia , quaedam jam
ca) Cic. de natur. Deor. liber L.
15쪽
refutata , quaedam evidenter falsa , quaedam etiam aegris periculosa futura , si ex iisdem medendi ratio de
Factum inde est, ut istis an madversionibus inStructus, atque ulla liter monitus Brononianis placitis magna ex parte adhaerendum non esse, operae pretium duXerim ea occasione,
qua periculum mihi erat faciendum ad lauream Medicinae capessendam, atque ad liberam ejusdem exercendae facultatem con Sequendam, ex iis, quae in propriis schedis circa Brunonianam hypothesim adnotaveram , eXCerpere aliqua, quae cum publicae disceptationi proponerem ei opinioni contraria , moverem Amicis. quibusdam ,
quos noveram ea nimis incensos, eique pervicacius addictos, dubitationem saltem aliquam, qua sibi caverent, ne Praeceptorum suorum judicio nimis inconsiderate obsistendo , ipsi etiam temere obsisterent veritati. Quod quidem consilium cum coepissem, ac Pr
16쪽
II vitibus ab omnibus, ut visum est, oppositorum objectionibus, contrarium
p Ru NoNi quod protuleram, judicium
quam credidissem. propositum istud amplissimis institutoribus meis probatum, fore, ut a nonnullis postea plu-diorum sociis, quos diligo, et multi facio, minus amice exciperetur, atque ipse tamquam novae doctrinae infensissim hostis traducerer . . IIaec cum intelligerem de me proferri, ac probe Sentirem non a que mihi opponi , qui nunquam eo deveneram, ut BR UNON is asseclis bellum indicere ea occasione mihi proponerem , vix continere me potui quia subirascerer . Verum lenis, piam cidusque natura cum nemini unquam 'soleam irasci, nec debui, nec potui maxime iis, quibus aequalitas aetatis, studiorum similitudo, voluntatum consensio , mutua benevolentiae ossicia, consuetudo, ac vis amicitiae me jamdiu arctissimo necessi tydinis vinculo
17쪽
devinxerant. Ergo cum eos probare non possem, et nollem refellere, ne jacrius disputando , quod in multis contentionibus solet evenire, amicitia in discrimen vocaretur, atque interea vellem, hac incolumi, atque integra servata, Suscepti jam pridem consilii rationem tueri , subiit cogitatio non arduum mihi futurum utrumque assequi, si quas in BRUNON is hypothesim
animadversiones in meam utilitatem scripto mandaveram , eas in lucem
' En itaque caussae, quae me adduxerunt, ut praecipuas dubitationes, quas animo tunc volvebam de hypothesi Brunoniana, nunc edam, non utique quemquam provocandi animo , non hypothesim sus, deque evertendi voluntate ; sed uno ductus studio verblatis. Hanc enim nisi ipse attigero, spero saltem futurum, ut iisdem animadversionibus ad eam evolvendam
siliotum studia facile excitem, qui ingemnio , doctrina, atque experientia plurb
18쪽
mum valent. Quod quidem ubi sim
Consequutus , suscepti laboris, qui unque porro Sit . . quam uberrimum fructum me pereepisse credidero. Tunc
enim studiosi Adolescentes in Brunoniana hypothesi, sive admittenda, sive reiicienda non amplius haerebunt, non inutiliter inter se dimicabunt, ac non abhorrebunt ab iis laboribus , quos inutiles ad ediscendam Medici nam ii credunt, qui rati a BRU NON Bpaucis eam fuisse complexam, putant, ejus principiis bene perspectis , omnem medendi rationem satis jam esse per- Spectam , ac proinde parum absunt ut vetustissimo medico IIero phylo adstipulentur, qui eo arrogantiae, Seu potius dementiae devenerat , ut polli retur sex mensium spatio universam edisci Medicinam. - . Ηi See praemonitis cum ad ipsam hypothesim expendendam accederem . non potuit mihi non primo negotium facessere quod ponit BR UNO, eam eSSet
Animalia inter, ac Vegetabilia ompluri
19쪽
proprietatumi consensionem, ut natura inter se non disseranti, et quo ad vitae principium , aut caussam plane Conveniant; utraque'vero ob necessarias
proprietates prorsus disserant ab omni materia, quam in animatam, aut mo tuam quidam Philosophorum appellant. Vel enim contendit Auctor I ominem inter , et plantam similitudinem sumis mam intercedere , et tunc contendit quod quarundamRqualitatum respectu veri Ssimum esse ab Cmnibus jamdiu traditur , qui eo in sensu putanti non malo CEORCIVM a TURRE plantam hominem in Meraiam POCαSSE ,
ac PLATONEM hunc plantam inversam dixisse . Quosi si contendat vegetabilia ab animalibus gradu tantum dis ferre . dum absolute differre fossilia existimat, videat quid agat. Doc
mur enim quo ad structuram, aut partium fabricam corpora omnia , ex quibus universitas rerum coalescit, ita invicem innexa esse, ut ab animalibus, et vegetabilibus fossilia et psa ex
20쪽
toto separari non possint. Demonstra- viti siquidem nuper Ill. BAR LETrus ita victissimis argumentis MoNROUM , IJEN-LELIUM , BONNETUM , aliosque magni nominis philosophos rectissime tradidisse naturam universam tanta cognatione. vinciri, ut ab ultimo fossili per proximos gradus ordinatim continuitas duci possit ad omnium animalium perfectissimum IIominem. Quoad vires autem insitas , quas vivas Philosophi appellant, non ne insigne inter animalia, et vegetabilia , . atque inter haec , et fossilia discrimen existit Z Profecto videmus revim animari lium carnibus tribuisse naturam, qua admoto stimulo eorum fibrae protinus
contraherentur, eodemque amoto ad Pristinum se se relaxando statum redirent, eamque vim ipsis neutiquam denegasse vegetabilibus, quam Mimosae potissimum stirpes , aliaeque complures evidenter patefiunt. Ati videmus quoque istis facultatem aliam non tribui Se , quam prioribus concessit, Quae