장음표시 사용
121쪽
maledica est, obsequantur. Vt galli . gallinacei natura sua pugnaceS cuin quovis alio inimicantur: ita istis voluptatum quoddam genus est scirε quod aliis impingant; atque inter ingenii felicitates numerant, si inuenire possint quae conuellant. Aliae his peiores, inuidia lividae, alienam felicitatem ferre non possunt ; dumque desperant se eo famae vel dignitatis posse con' scendere, quo sociae peruenerunt, Uccultis machinationibus falsisque criminlitionibus illas eunt detractum , clin ordinem suum redigant. Quod vi v. lium admodum hominum est, & laudem suam quaerentium, alias Viles faciunt, quia alterius vituperatione
se laudari putant ; quaeque suis meri'
vis eminere nequeunt, eminere volunt
in comparatione peiorum. Et quo facili s certiusque id obtineant , primum seniorum quarumdam & aU-ctoritate .pollentium animos falsa persuasione imbuunt: quae huius pC uersitatis ignam, & Zelo honoris monasterij
122쪽
masterij flagrantes, contra innocentem ex charitate agunt, nescia que alieno odio famulantur. Tum inter eas animo tam amaro & exulcerato aliquas reperire est, ut etiam falsa de se crimina, atque cum iis, quas euem fas dignitate volunt, commissa confingant propalentque: & quia ipsum
rationis lumen vindictae cupiditate ceu nebula quadam obducitur, nec tanti proprij honoris iacturam aesti
mant, quanti integritatem contamitarasse aliarum. Prudenter & apposito ad dicta Augustum Maecenas olim monuit: Permulti vel odio aliorum, utpote bona eorum affectantes, Vel in gratiam quorumdam quod velim notes) vel 1rati ob postulatam Sc non acceptam pecuniam, falso crimine seditionis tentatae, aut contra Imperatorem alicuius facti vel dicti improbi, eos onerant. Ideoque non temere fides eis est adhibenda; sed, omnia, etiamsi crimen quasi notorium illorum delatione fuerit, accurate CXa-
123쪽
minanda. Quod si tardius fidem ad. l
hibueris, nullo tuo magno fiet dam- lno, festinando autem fieri potest, ut peccatum aliquod irreparabile admiseras. Quid potuit ab Ethnico homine metuis proponi in exemplum Sunt etiam quae, ut scarabati excrementis stercore pascuntur equino, ita ex aliarum assii tione dc poenis voluptatem hauriunt. Namque, Ut Ouidius ait,
L3b. I . vi cura es sua cuique voluptas, Haec quoque ab alterius grata δε- Iore venit.
Iori . o.=bis periti accusationem definiunt, cons Aceum. dales suas accusare Velle, id est apud judicem percutere, & quali malleo ad incudem pertundere, Ut in quam velit illa quae accusat, formam rea redigaatur. Hinc quidquid illis animus atro tristique humore oppressus dictauerit ex quacumque suspicione, pro indubitatis haberi volunt, & nisi quasi pra iudicio quas improbant damnaueri iust
124쪽
iustitiae praeuaricatorem liberiuscule proclamabunt; tantoque acerbiuS, quanto illa in quacumque societate magis necessaria est virtus. Res mulie- is Phaeni rum, inquit Euripides, vituperandi cupida est natura. Res mulierum Gua ca phrasi, quasi Latine diceremus, Mulieres natura procliues sunt ad vituperandum,
Nec multum etiam ad pondus accusationis addet, quod plures Vnam aliquam impugnent. Vix enim in mΟ-nasteriis reperies, quae non aliquas sibi addictas, ceteris familiariores ha- . beat. quas omnes idem sentire, idem velle, nolle, idem loqui, lex societatis est; quam etiam in iis, de quibus prudenter dubitaueris, transgredi non liceat , nisi breuem familiaritatem in odium sempiternum commutari Velis. Adeo tyrannica res priuata societas. Hinc tam suspectos habebis magnos illos accusandi apparatus, Vimque leoninam , quam a blanditiis fraude vulpina tibi in tempore ca-
125쪽
uendum est. Sunt enim quae plurima iiiijs laudent, quas maXime vitupera ias cupiunt; rosam ostentant, spinam occulunt : & ubi. multa praeclara blandiendo dixerint, cauda narratioanis instar scorpionum feriunt, virus que letale iaculantur, eo nocentius, quia illud falsa alieni lapsus com . miseratione obnubunt. Quarum iniquitas maxima, quia tum cum maxime fallunt, id tamen agunt, ut bonae appareant. Et te versari inter sentes de spinas adhuc negabis3 At non sic omnes feminae sunt, inquies. Fateor. & pro dolor' si omnes eiuscemodi estent. Sunt multa prudentes, piae, .lim Oratae , quae veluti astra quaedam etiam sexui nostro praelucent. Sed tamen quam non uni,si de accusando agitur, immoderatior Zelui salutis proximi, amorque nimiuS erga Religionem suam impolait Dum enim valde illius damna metuunt, imperi dere credunt; eoque fere narratis tandium,& variis coniecturis elicitis adhar
126쪽
SIVE DE RE G. SANCTIMONIAL. I 23
escunt: quoque mpiore affectu finalienam salutem feruntur, tanto Rericuli metu facilius metuenda credunt. Et quae denique mulierum non pronum , noIi fecundum ad suspiciones pectus gerit Z Quibus ut plurimum si Iantum nititur accusatio, quam lento pede ad ferendum iudicium procedendum erit Z Quapropter etiam Verum erga ordinem proximique salutem Zelum non tam ardore quodam
amoris, quam stabilitate Sc constantia iudicabis. Nec id aςcusationem multo faciet probabiliorem, etiamsi millies fancte testetur,id se ex nulla animi perturbatione , nulla consodalis auersione dicere, sed bono illius totiusque monasterij compendio. Verba sunt in ore nata; Corae saepe saepius aliud repo- stum geuint. Quod tum elucebit, si iudicium tuum suspenderis, si non omnibus, quasi de delatricis fide dubitans,illico assentiariS; quia,Vt prudenter P. SyruS,
127쪽
I 24 I. MANTELI ARS ARTIVM. Diocilem oportet aurem habere ad crimina. 'Τum vero atrae bilis balneo innatare, tum magnos irae & indignationis flu eius voluere videbis, quod a liquid animi tempestate, a Chrilitana charitare quam longissime remotum esse debet. Etenim qui studet humanae infirmitasi emendare vitia, ipsam infirmitatem suis humeris sustinet; &quodammodo ponderat secum, non quasi indignans abiicit. Adeo undicumque spinarum aculei imminent', ut nec ii te ericius tot habe.t, quot lingua seminea.
Vmquam , quae plaustra nar rationum de consodalibus, de rebus monasterii aduehunt, nec qse quidpiam reprehendi velle asserunt, cuiu
128쪽
SIVE DE RE G. SANCTIMONIAL. I 2y
cum Omnia vel maxime reprehen dant calumnientur. Consiliariae
cuiusdam speciem, siue Consulis praese ferunt, quae Reipublicae curam hasbeant, congruaque instructione ipsum Rectorem ῖrmare velint: interim rem suam agunt, alienam dubiis criminationibus euertunt. Si e Republica, magis e monasteriis proscribenda ca- .lmsnia: quaeli toleretur, monasteria
esse desinent, fientque potius dissidentiae palaestra, odiorum seminarium, acerbitatis & amarulentiae hypotheca. Accusare quidem liberum sit; sed calumniae praecidantur. Differunt autem accusationes a calumniis , quod calymniari unusquisque quemcumque, & Vbicumque possit: neque ad id probandum quod impingit aduersario, probatione Illa aut testibus utitur.. Legitima accusatio partes habet, pleneque exhibet probationes & testes 1 nec potest institui nisi coram Superioribus iurisdictionem habentibus. Quod aliquanto quam
129쪽
I26 I. MANTELI ARS ARTIvM calumniari difficilius. Quare eiuscemodi narratrices, quae a calumniandi licentia non multum absunt, nona dies nisi ut istud eas male agere ad moneas. Alioquin magna haec facilitas turbas excitabit: & illa quae ita de- . lata fuerit, in auctorem inquiret; si certo claprehendere nequiverit, plu- . . res iniquae delationis insimulabit, omnes auersabitur,odio Vnius, aqua stru
Eceli. I . m. calumnia. inandauit, fateor, Deus
unicuique de proximo suo. sed ita, ut post priuatam alteram correptionem, ad Ecclesiam, id est Superiores, Sorores defcrantur: quae etiam si peccauerint, Sorores esse non desinunt,ut magnam ei quae accusat impositam esse 1iecessitatem dilectionis intelligas. Atiaque hinc manifestum euadit, ecquae
Christiano, id est sororio& benigno,
in ream sit animo; si nimirum cum animi moderatione, cum extCnuati ne culpae potius quam morosa exaggeratione circum stantiarum, simplici oratione explicet, quod celari non de . ber,
130쪽
SIVE DE RE G. sANCTIMONIAL. I 27bet, quod dicere ratio charitasque postulatit : si facili beneuoloque auditu mitiorem , facti interpretationem admittat, si poenam cito non deposcat. Alioquin, uti dictum est, haec calumniandi licentia non modo monasteria, sed integras Respub. iunditu S euertet. quemadmodum nonnulli domestici testes scribunt, florentisitimam Rempubl. Florentinorum non alia de caussa emarcuisse, quam quia neglecta iusta accusatio, tolerata calumnia. QUO Vero contra hos linguarum aculeos tutior sis, in omni accusatio ne primum inquires in auctorem ,qualis illa sit, quo animo, quo sine', quibus indiciis accuset. Vtriim talis aliqua, quales supra descripsimus: an experturbatione animi, an consulto id iaciat: finis accusationis an a regula verae dilectionis non recedat: Vtrum ipsa viderit, audierit, an tantum ab aliis visa, audita, narret. Si ab aliis,ilherursus idem interrogandae erunt, do-
