장음표시 사용
121쪽
deinde regnum ad Tharrybam descendit: cui quoniam pupillus et unicus ex gente nobili superesset, intentiore omnium cura servandi eius educandi quo publice tutores constituuntur. Athenas quoque erudiendi gratia missus. Quanto doctior maioribus suis , tanto et gratior populo fuit. Primus itaque leges et senatum annuos tuo magistratus et reipublicae sormam composuit: et, ut a PFrrho sedes , sic vita cultior populo a Tharryba statuta. Huius n-lius Neoptolemus suit; ex quo nata est Olympias, mater Alexandri Magni, et Λlexander, qui post eum regnum Epiri tenuit et in Italia bello gesto in Bruttiis interiit. Post ius mortem frater Λoacides regno successit, qui adsiduis adversus Macedonas bellorum certaminibus populum satigando offensam civium contraxit; ac propterea in exsilium actus PIrrhum finium bimum admodum sparvuluml in regno relIquit. Qui et ipse, quum a populo propter odium Patris ad necem quaereretur, surtim subtractus in Illyrios desertur; traditusque est Beroae, Glauciae regis uXori, nutriendus , quae et ipsa generis Aeaeidarum erat. Ibi eum seu misericordia fortunae eius seu insantilibus blan-dimentis inductus rex adversum Cassandrum, Macedoniae regem , qui eum sub belli comminatione deposcebat, dius rotexit, addito in auxilium etiam adoptionis ossicio. Quius rebus moti Epirotae odio in misericordiam Verso annorum undecim eum in regnum revocaverunt, datis tutoribus, qui regnum usque adultam st) eius aetatem tu rentur. Adolescens deinde multa bella gessit; tantusque
rerum successu haheri coeptus ost, ut Tarentinos solus adversus Romanos tueri posse videretur.
cap. s. 2. Pyrrhi cum Romanis bellum. 5. De Carthaginiensium Origine. 4. 5. De TFro ei Elissa, conditoro Carthaginis. 6. Elissae satum. 7. Carthaginienses in Sardinia. Male ius. Carthalo.
CAP. I. Igitur Pyrrhus, rex Epiri, quum iterata Taren- tinorum legatione additis Samnitium ot Lucanorum preci-hus, et ipsis auxilio adversus Romanos indigentibus, satigaretur , non tam supplicum precibus quam spe invadendit taliae imperii inductus venturum se cum exercitu Polli
122쪽
cotur. In quam rem inclinatum semel animum Draecipitem agere coeperant exempla maiorum: ne aut inserior patruo suo Alexandro videretur, quo defensore iidem Tarentini adversus Bruttios usi suerant: aut minores animos Magno Alexandro habuisso, qui tam longa a domo militia Orientem sube3it. Igitur, relicto custode regni silio Ptolemaeo annos quindecim nato, exercitum in portu tarentino exponit, duobus parvulis filiis, Aloxandro et Heleno, in solatia longinquae secum expeditionis adductis. Cuius audito adventu consul romanus Valerius Laevinus sestinans , ut
Prius cum eo congrederetur, quam auxilia sociorum convenirent, exercitum in aciem educit. Nec rex, tametsi numero militum inferior esset, certamini moram fecit. Sed Romanos vincentes iam invisitata l) ante olephantorum forma Stupere primo, mox cedere proelio coegit i victoresque iam nova Macedonum monstra repente Vicerunt.
Nec hostibus incruenta victoria suit. Nam et ipso PSrrhus graViter Vulueratus est et magna pars militum eius caesa: Inaioremque gloriam eius victorias quam laetitiam habuit. IIuius pugnae eventum multae civitates seculae Pirrho se tradunt. Inter ceteras etiam Locri prodito Praesidio romano ad Pyrrhum deficiunt. Ex ea praeda P rrhus ducentos captivos milites Romam gratis 2) rem sit, ut cognita virtute eius Romani cognoscerent etiam liberalitatem. Interiectis deinde diebus, quum sociorum exercitus Supervenisset, iterato proelium cum Romanis facit; in quo par fortuna priori bullo fuit. CAP. II. Interea Mago, dux Carthaginiensium, in auxilium Romanorum cum centum viginti navibus missus senatum adiit, aestre tulisse Carthaginienses adfirmans, quod bellum in Italia a peregrino rege paterentur. Ob quam
thaginiensibus actae auxiliaquo remissa. Sed Mago Punico ingenio post paucos dies tacitus, quasi pacificator Carthaginiensium , PFrrhum adiit speculaturus consilia eius de Sicilia, quo eum arcessiti fama erat. Nam Romanis 3 eadem causa mittendi auxilii Carthaginiensibus fuerat, ut romano bello, ne in Siciliam transire posset, Pyrrhus in Italia detineretur. Dum haec aguntur, legatus a Senatuit nvisitato. unquam ant a visa. 2 Gratis. Adverbium ex contractione ablativi pluralis gratiis. Sinu
123쪽
romano Fabricius Luscinus missus pacem cum Pyrrho composuit. Λd quam confiirmandam CIneas Romam cum ingentibus a PFrrho donis missus neminem, cuius domus munΘribus pateret, invenit. Huic continentiae Romanorum
simile exemplum iisdem sermo temporibus suit. Nain missi a senatu Λegyptum legati quum ingentia sibi a Ptolemaeo
rogo missa munera sprevissent, interiectis diebus ad c nam invitalis aureae coronae missae sunt: quas illi honoris causa receptas postera die statuis regis imposuerunt. Igitur Cyneas, quum turbatam eum Romanis pacem ab
Appio Claudio renuntiasset, interrogatus a PIrrho, qualis Roma esset, respondit, restum urbem sibi visam. Post haec legati Siculorum superveniunt tradentes Pyrrho totius insulae imperium, quao adsiduis Carthaginiensium bellis vexabatur. Itaque relicto Locris Alexandro filio firmatisquo sociorum civitatibus valido praesidio, in Siciliam exercitum traieciLCAP. III. Et quoniam ad Carthaginiensium mentionem Vontum est, de origine eorum pauca dicenda Sunt, repelitis Tiriorum paullo altius rebus, quorum casus etiam dolendi suerunt. Tyriorum gens condita a Phoenicibus suit; qui terrae motu vexati relicto patriae solo AsDrium stagnum primo, mox mari proximum litus incoluerunt, condita ibi urbe, quam a piscium ubertate Sidona 3Ρpellaverunt : nam piscem Phoenices sidon vocant. Post multos deinde annos a rege Ascaloniorum expugnati, naVibuS Rinpulsi Tyron urhem ante annum troianae cladis condiderunt. Ibi Persarum bellis diu variequo fatigali victores quidem suere: sed, altritis viribus, a servis suis multitudine abundantibus indigna supplicia perpessi sunt: qui consPiratione facta omnem liberum populum cum dominis interficiunt : atque ila politi urbe lares dominorum oecupant,remPuhlicam invadunt, coniuges ducunt, et, quod ipsi non erant, liboros i) procreant. Unus ex tot millibus ser-Vorum fuit, qui mili ingenio senis somini parvulique filii
eius sortuna moςeretur, dominosque non truci soritate , sed piae misericordiae humanitate respiceret. Itaque quum velut occisos alienasset 2 , servisquo de statu reipublicae doliberantibus placuisset regem ex suo corpore Creari, oumque potissimum quasi acceptissimum diis. qui solem orientem primus vidisset; rem ad Stratonem hoc enim ei nomen erat) dominum occulte latentem detulit. Ab eo
124쪽
I. IB. XVIII. CAP. III. IV. 12 l
sormatus i) quum Inedio noctis omnes in unum campum Processissent, ceteris in oriontem spectantibus solus occidentis regionem intuebatur. Id primum aliis videri furor, in occidento solis ortum quaerero. Ubi vero dies adventare coepit, editissimisque culminibus urbis oriens splendere,oxspectantibus aliis, ut ipsum solem adspicerent, hic primus omnibus sulgorem solis in summo fastigio civitatis Ostendit. Non servilis ingenii ratio visa; requirentibusque auctorem de domino confitetur 2 . Tunc intellectum est, quantum ingenua servilibus ingenia praestarent, malitiaque FBI VOS, non sapientia vincere. Igitur venia seni silioque data est; et volui numine quodam reservatos arbitrantes,
rogem Stratonem creaverunt. Post cuius mortem regnum
ad silium ac deinde ad nepotes transiit. Celebro hoc ser. vorum satinus metuendumquo memplum toto orbe terrarum fuit. Itaque Alexander Magnus , quum interiecto tempore in Oriente bellum gereret, velut ultor publicuo Securitatis, expugnata eorum urbe omnes, qui proelio SuPerfuerant, ob memoriam veteris caedis crueibus adfixit: genus tantum Stratonis inviolatum servavit re iamquosti rei eius restituit, ingenuis et innoxiis incolis insulae attributis, ut exstirpalo servili germino genus urbis ex integro conderetur.
CAP. IV. Hoc igitur modo TFrii Alexandri auspiciis conditi, parcimonia et labore quaerendi cito convaluere. Antocladem dominorum quum et opibus et multitudine abundarent , missa in Alricam iuventute Lucam condidere :quum interim rex Tyro do odit, filio Pyεmalione et Elissa 11lia, insignis formae virgine, heredibus institutis. Sed populus Pygmalioni admodum puero regnum iradidit. Elissa
quoque Acerbae avunculo suo , sacerdoli Herculis, qui honos Secundus a rege orat, nubit. IIuic magnae, sed dissimulatae opes erant; aurumque metu regis non lectis,
sed terrae crediderat: quam rem etsi homines ignorabant, fama tamen loquebatur. Qua incensus PS alion, oblitus iuris humani, avuneulum suum eumdemque generum 3)sine respectu pietatis occidit. Elissa diu fratrem propter scelus aversata, ad postremum dissimulato odio mitigatoquo interim vultu, fugam tacito molitur, adsumtis quibusdam principibus in societatem, quibus par odium in regem essest mutus. Admonitus. 2 De domino constietur Id a domino se admonitum luiisse confitetur. 53 Cenerum. Sororis maritum. Siquidem gener a Latinis passim clicitur non .sonini filiae, sed etiam sororis maritus, haud ullier atque apud Graecos I 1Dὸς.
125쪽
eandemque sugiendi cupiditatem arbitrabatur. Tune fratrem
dolo adgreditur: singit se ad eum migrare velle, ne amplius ei mariti domus cupidae obliuionis graςem metus imaginem ren0Paret si , Moe ultra amara admonitio oculis eius Occurrat. Non invitus Ρygmalion verba sororis audivit, EXI Stimans cum ea et aurum Acerbao ad se venturum. Seo Elissa ministros migrationis a rege missos n3VIbus Cum omnibus opibus suis prima vespera imponit, ProVeetaque in altum compellit eos onera arenae pro pecunia IuVolucr Sinvoluta in mare delicere. Tunc deflens ipsa lugubrisuo voco Acerbam ciet: orat, ut libens opes guas recap αι, 'quas reliquerat; habeatque inferias, quas habuerat cauSam
mortis. Tunc ipsos ministros adspellitur M: sibi quidem
ait Optatam olim mortem; sed illis acerbos e uetatus et dira supplicia imminere, qui Aeerbae opes, quarum Spe parricidium reae fecerit, uoaritiae tyranni subtraXerint. Hoc metu omnibus iniecto comites fugae accepit. Iunguntur et senatorum in eam noctem praeparata agmina, Rique ita Sacris Herculis, cuius sacerdos Acerbas fuerat, repetitis exsilio sedes quaerunt. . CAP. V. Primus illis appulsus terrae Cyprus insula suit: ubi sacerdos Iovis cum coniuge et liberis, deo: um mon tu, comitem se Elissae sociumque sortunae praebuit, Paetus sibi posterisque perpetuum honorem sacerdotii. CondIlio Pro manifesto omine accepta. Mos erat Cypriis virgines ante nuptias statulis diebus dotalem pecuniam quae Saturas in quaestum ad litus maris mittere, pro reliqua pudicitia libamenta Veneri soluturas. Harum igitur ex numero Octoginta admodum virgines raptas navibus imponi Elissa Iubet, ut et iuventus matrimonia et urbs subolem habere 90sSet. Dum haec aguntur, PSgmalion cognita Sororis iuga,
quum impio bello fugientem persequi pararet, aegre Precibus matris et deorum minis victus quievit cui quum insPirali vates canerent non impune laturum, si incrementa urbis toto orbe auspieatissimae interpellasset, hoc modo Spatium respirandi fugientibus datum. Itaque Elissa delata in Africae sinum incolas loci eius adventu peregrinorum
mutuarumque rerum commercio gaudentes in amicitiam
sollicitat: deinde emto loco, qui corio hovis tegi Posset, in quo sessos longa navigatione socios, quoad Proileisee-
Re ampliua ei mar. dom. cup. obliv. War. luci. imast. reno 'Gυι. ordo verhorum est: ne amplius ei cupidae oblixionis domus mariti gravem luctus imaginem renovaret.
126쪽
retur, reficere posset, corium in tenuissimas partes secari
iubet; atque ita maius loci spatium, quam petierat, occupat : unde postea ei loco Byrsae fl) nomen suit Connuentibus deinde vicinis locorum, qui spe tueri mulla hospitibus venalia inserebanti sedesque ibi statuentibus, ex frequentia hominum velut instar 2) civitatis essecium est.
Uticensium quoque legati dona ut consanguineis attulerunt; horiatique sunt, urbem ibi eo erent, ubi sedes sortiti essent. Sed et Afros detinendi advenas amor cepit. Itaque consentientibus omnibus Carthago conditur statuto annuo vectigali pro solo urbis. In primis landamentis caput bu-hulum inventum est: quod auspicium quidem fructuosae, Sed laboriosae perpetuoquo servae urbis suit: propter quod in alium locum urbs translata. Ibi quoque equi caput reperium, bellicosum potentemque populum suturum Signisiicans, urbi auspicatam sedem dedit. Τunc ad opinionem novae urbis concurrentibus gentibus brevi ei populus
et civitas magna facta. CAP. VI. Quum successu rerum norentes Carthaginis opes essent, rex Maxitanorum Iliarbas decem Poenorum
principibus ad se arcessitis Elissae nuptias sub belli denuntiatione sa) petiti quod legati reginae referre metuentes punico cum ea ingenio egerunt, nuntiantes, regem aliquem poscere, qui cultiores victus eum Afrosque perdoceat et sed quem inveniri posse, qui ad barbaros eι feriarum more moentes transire a cissanguineis velit' Tunca regina castigati, si pro salute putriae asperiorem vitam recusarent, cui etiam ipsa vita , si res exigat, debeatur, regis mandata aperuere dicentes, quae praecipiat aliis . ipsi faetenda esse, si velit urbi consultum esse. Hoc dolo capta Acerbae viri numine cum multis lacrimis et lamentatione flebili invocato ad postremum iιuram 8e, quo Suae urbia suta vocarenti rospondit. In hoc trium mensium sumto spatio, serra in ultima parte urbis exstruela, velut placatura viri manes inseriasque ante nuptias missura multas hostias caedit et sumto gladio PFram conseendit; atque ita ad populum respiciens ituram Se ad vimum, sicut praeceperant, dixit vitamque gladio finivit. Quamdiu Carthago invicta suit, pro dea culta est. Condita est urbs haec septuaginta duobus annis anto quam Roma: cuius virtusi Byrsae. A gra a Voce νώρσα. eorium detractum. 2 ut instar eivvatis. Vox velut redundat. l5l Sub belli denuntiatione. Bellum minatus, nisi Elissa ipsius peli-lioni assentiretur.
127쪽
sicut bello elara fuit, ita domi status variis discordiarum
casibus agitatus est. Quum inter cetera mala etiam Pestolaborarent, cruenta sacrorum religione et scelere pro remedio usi sunt: quippe homines ut victimas immolabant; et impuberes, quae aetas etiam hostium misericordiam Provocat, aris admovebant, pacem deorum exposcentes, pro quorum vita dii rogari maxime solent. CAP. VII. Itaquo adversis tanto scelero numinibus, Iuum
in Sicilia diu soliciter dimicassent, iranslato in Sardiniam bello, amissa maiore exercitus parte gravi proelio victi
sunt: propter quod ducem suum Malchum, cuius auspiciis et Siciliae partem domuerant et adversus Afros magnas res geSSerant, cum parte exercitus, quao superfuerat, eXSulare iusSerunt. Quam rem aegre serentes milites legatos Carthaginem mittunt, qui reditum primo Veniamque infelicis militiae petant; tum denuntient, quod precibus nC- queant, armis Se consecuturos. Quum et preces et minae legat0rum spretae essent, interiectis diebus conscensis navibus armati ad urbem veniunt; ibi deos hominesque testati: non se eaepugnatum, sed reciperatum, Patriam venire, OStenSurosque ciPibus suis non virtutem sibi priore bello, sed fortunum defuisse, prohibitis commeatibus ob- Sessaque urbe in summam desperationem Carthaginienses adduxerunt. Interea Cartato, Malchi exsulis ducis finius , quum Praeter castra patris a Tyro, quo decimas Herculis terro ex praeda siciliensi , quam pater eius eeperat, a Carthaginiensibus missus suerat, reverteretur arcessitumue a Patre esset, prius publicae se religionis oscia easeeuturum guam pricatae pietatis respondit. quam rem etsi indigno serret pater , non tamen vim adferre religioni ausus est. Interiectis deinde diebus Cartalo petito commeatu
R P09ulo, quum reversus ad patrem esset Ornatusque Purpura et insulis sacerdotii omnium so oculis ingereret, tunc in secretum abducto pater ait: Aususne es, Nesan dissimum caput, ista purpura et auro ornatus in convectum tot miserorum civium Denire ' et moesta ac lugentia
cadii α circumhentibus quietae felicitatis insignibus velut eaesu Itabundius intrare' Nusquamne te aliis iactare potuisti' Nullus Iocus aptior quam sordes patris et ersilii infe/icis aerumnae fuerunt Z 9uid, quod paullo ante vocatus non dico patrem, . ducem eorte eivium tuorum Superbe
sprevisti Z Ouid porro tu in purpura ista coroniSque aliud quam vietoriarum mearum titulos geris ' Quoniam igitur tu in patre nihil nisi eaesulis nomen agnosciS, esto quoque imperatorem me magis quam patrem iudieabo;
128쪽
Statuamque in te egemplum, ne quis posthae infelicibus miseriis patris illudat. Atque ita eum cum ornatu suo in altissimam crucem in conspectu urbis sumgi iussit. Post paucos deinde dies Carthaginem capit; evocatoque populo ad concionem exsilii iniuriam queritur, belli necessitatem
eXcusat; contentumque victoria sua punicis auctoribus mi-ystrorum civium iniuriosi eaesilii omnibus se veniam dare
dicit. Atquo ita decem sonatoribus intersectis urbem legibus suis reddidit. Nec multo post ipso adsectati regni accusatus duplicis, et in siilio et in patria, parricidii poenas dedit. Huic Maso imperator successit, cuius industria et opes Carthaginiensium et imperii fines et bellicae gloriae
Cap. -3. Carthaginiensium in Sicilia bellum.
CAP. 1. Mago, Carthaginiensium imperator, quum primus omnium ordinata disciplina militari imperium Poenorum condidisset, viresque civitalis non minus hellandi arte quam virtute firmasset, diem tangitur, relictis duobus 1iliis Hasdrubale et Hamilcaro ; qui per vestigia paternae virtutis decurrentes, sicuti generi, ita et magnitudini patris successerunt. His ducibus Sardiniae bellum illatum: adversus Afros quoque vectigal Pro solo urbis mullorum annorum repetentes dimicatum. Sed Afrorum sicuti causa iustior, ita et fortuna superior fuit; bellumque cum his Solutione pecuniae, non armis finitum. In Sardinia quoque Hasdrubal graviter vulneratus, imperio Hamilcari fratri tradito, interiit: cuius mortem quum luctus civitatis, tum et dictaturae undecim ct triumphi quatuor insignem secere. Hostibus quoque crevero animi, veluti cum duco viros Poenorum cecidissent. Itaque Siciliae populis, propter adsiduas Carthaginiensium iniurias ad Leonidam, fratrem regis Spartanorum, concurrentibus, grave bellum natum; in quo et diu et varia victoria proeliatum suit. Dum haec aguntur, legati a Dario, Persarum rege, Carthaginem venerunt, adserentes edictum, quo Poeni humanas hostias immolare et canina si) vesci prohibebantur;
mortuorumque corpora cremare potius, quam terra Ohisi canina. Supp. carne. Diuitigod by Corale
129쪽
ruere, a rege iubebantur; petentes simul auxilia adversus Graeciam, cui illaturus bellum Darius erat. Sed Carthaginienses auxilia negantes propter adsidua finitimorum
bella, ceteris , ne Per omnia contumaces viderentur, cupide paruere.
CAP. II. Interes Hamilcar bello siciliensi interficitur , reliciis tribus filiis, Imilcone , Hannone, Giscone. HaS-drubali quoque par numerus filiorum fuit: Hannibal et Hasdrubal et Sappho. Ρer hos res Carthaginiensium ea tempestate gerebantur. Itaque et Mauris hellum illatum et adversus Numidas pugnatum et Asri compulsi stipendium urbis conditae Carthaginiensibus remittere. Deinde, quum familia tanta imperatorum gravis liberae civitati esset, omniaque ipsi agerent simul et iudicarent, centum ex numero senatorum iudices deliguntur, qui reversis a bello ducibus rationem rerum gestarum exigerent, ut hoc metuita in bello imperia cogitarent, ut domi iudicia legesque respicerent. In Sicilia in locum Hamilcaris imperator Imilco succedit: qui quum navali terrestrique bello secunda proelia fecisset, multasque civitates cepisset, repente PeStilentis sideris vi si) exercitum amisit. Quae res quum nuntiata Carthagini esset, moesta civitas fuit: omnia ululatibus,
non secus ac si urbs ipsa capta esset, personabant; clausae privatae domus, clausa deorum templa; intermissa omnia sacra, omnia privata ossicia damnata 2 . Cuncti deinde ad portum congregantur, egredientesque paucos enavibus, qui cladi superfuerant, de suis percontantur. Ut Vero dubia antea spe et suspenso metu, incerta orbitatis exspectatione casus suorum miseris eluxit, tunc toto litore plangentium gemitus, tunc infelicium matrum ululatus et flebiles querelae audiebantur. CAP. III. Inter haec procedit inops e navi sua imperator sordida serviliquo tunica, discinctus; ad cuius conspectum plangentium agmina iunguntur. Ipse quoque manus ad coelum tendens nunc sortem Suam, nunc publicam fortunam desset; nunc deos accusat, qui tanta belli decora et tot ornamenta vietoriarum, quae ipsi dederant, abstulerint; qui captis tot urbibus, totiesque hostibus terrestrinapalique proelio victis, eaeercitum victorem non bello, sed peste deleverint. Deferre 3e tamen eicibus suis non modimit Pestilenιis sideris Di. Ob pestilitatem. Hoc dicitur ab historico ex veterum opinione , qui arbitrarentur, pestilentiam , allosque id genus morbos ex mali sideris vi proii euci. . ia, Damnatu. Praetermissa. Diuiti reo by Corali
130쪽
solaιia , quod malis eorum hostes gaudere, non gloriari po33ent: quippe quum neque eos, qui mortui sunt, a Seo cis εἰ neque eoa, qui reversi sunt, a se iugatos po3εint dicere. Praedam , quam relictis a se castris abstulerint, non rase talem, quam velut spolium victi hostis ostentent: sed quam p033e33ione vacua portuitis dominorum mortibus sicuti ea ea Oeeuparint. Quod ad hostes pertinet, vietoress recessisse; quod ad pestem, vietos. Nihil tamen se gravius ferre, quam quod inter fortissimos viros mori non potuerit, Servaruaque sit non au vitae iucunditatem , sed ad Iudibrium calamitatis. Quamquam ubi miseras copiarum reliquias Carthoginem reduaerit, se quoque secuturum commilitones suos; ostensurumque patriae, non ideo ge in eam diem visisse, quoniam velit vivere: aed ne hos, quibus nebanda lues pepercerat, inter hostium Mercitua relictos . moris sua proderet. Tali vociferatione per urbem ingressus, ut ad limina domus suae venit, prosecutam multitudinem velut postremo adloquio dimisit; obseratisque sorthus, ac nemine ad se, ne siliis quidem admissis, mortem
Cap. l . 4. Dionysii in Graeciam magnam expeditio. 5. Eius cum Gallis foedus, et in Siciliam reditus.
CAP. I. DionSsius, e Sicilia Carthaginiensibus pulsis occupatoque totius insulae imperio, gravo Otium regno suo periculosamque desidiam tanti exercitus ratus, copias in Italiam traiecit: simul ut et militum vires continuo labore acuerentur, et regni sinos Proserrentur. Prima illi militia adversus Graecos, qui proxima italici maris litora lenebant, fuit; quibus devictis finitimos quoque adgreditur, omnesque graeci nominis Italiam possidentes hostes sibi destinat: quae gentes non partem, sed uniVersam sermo Italiam ea tempestate occupaverant. Denique multae urbes adhuc post tantam vetustatem vestigia graeci moris Ostentant. Namque Tuscorum populi, qui oram inseri maris possident, a Lrdia venerunt; et Venetos, quos incolas superi maris videmus, capta et expugnata Troia Antenore duce misit; Adria quoquo illyrico mari proxima, quae et adriatico mari nomen dedit, graeca urbs est; et