장음표시 사용
131쪽
Arpos Diomedes exciso Ilio, naufragio in ea Ioca delatus, condidit. Sed et Pisas in Liguribus graecos auctores habent; et in Tuscis Tarquinii a Thessalis, et Spina in Umbris; Perusini quoquo originem ab Achaeis ducunt. Quid Caere urbem dicam Τ quid latinos populos, qui ab Aenea conditi videntur Iam Falisci, Nolani, Abellani nonne Chalcidensium coloni sunt Z Quid tractus omnis Campaniae
quid Brutii Sabiniquo i quid Samniles ' quid Tarentii ,
quos Lacedaemone profectos Spuriosque vocatos accepimus Z Thurinorum urbem condidisse Philocteten serunt; ibi quo adhuc monumentum eius visitur, et Herculis sagittae in Λpollinis templo, quae satum Troiae fuere. CAP. II. Metapontini quoque in templo Minervae serramenta, quibus Epeus, a quo conditi sunt, equum troianum fabricarii, ostentant. Propter quod omnis illa pars Italiae Maior Graecia appellata est. Sed principio originum Metapontini cum Sybaritanis et Crotoniensibus pellere celeros Graecos Italia statuerunt. Quum primum urbem Sirim cepissent, in expugnationo eius quinquaginta iuvenes amplexos Minervac simulacrum 1 sacerdotemque deae volatum ornamentis inter ipsa altaria trucidaverunt. Ob haec quum peste et seditionibus vexarentur, priores Crotonienses delphicum oraculum adierunt. Responsum his est: sinem mali pore, si violatum Mineroae numen et interfectorum manes placassent. Itaque quum statuas iuvenibus iustac magnitudinis et in primis Minervae fabricare coepissent, Metapontini, cognito oraculo deorum occupandam manium et duae pacem 2 rati, iuvenibus modica et lapidea simulacra Ponunt, et deam panificiis placant. Atque ita pestis utrobique sedata est, quum alteri magni incentia, alteri velocitate certassenti Becuperata sanitate non diu Crotonienses quievero. Itaque indignantes in oppugnationo Siris auxilium contra se a Locrensibus latum, hellum his intulerunt. Quo motu territi Locrenses ad Spartanos decurrunt: auxilium supplices deprecantur. Illi longinqua militia gravati, auritium a Castore et Polluce petere eos iubent. Neque legati responsum sociae urbis spreverunt: profectique in proximum templum facto sacrificio auxilium deorum implorant. Litatis hostiis obtentoque, ut rebantur, quod petebant, haud secus Iacti, quam si deos ipsos Secum
s Amplexos Minervae simulacrum. Ex veterum instituto qui deorum Signa, vel aro, vel sacerdotem amplecterentur, tuti ab hostibus erani, neque inde avelli poterant incolumi religioniis sanctitate. ' Pacem. Veniam. Diuitigod by Cooste
132쪽
advecturi essent, pulvinaria iis in navi componunt; sausti que profecti ominibus solatia suis pro auxiliis deportant. CAP. III. ΙΙis cognitis Crotonienses et ipsi legatos ad oraculum Delphos mittunt, victorim facultatem belliquo
Prosperos eventus deprecantes. Responsum, prius rotis αλ- Stes quam armis vincendos. Quum vovissent Apollini decimas praedae, Locrenses et voto hostium et responso dei cognito, nonas Voverunt; tacitamque eam rem habuere, ne votis vincerentur. Itaque quum in aciem processiSsent, et Crotoniensium ventum viginti millia armatorum constitissent, Locrenses paucitatem suam circumspicientes nain sola quindecim millia militum habebant omissa spe victoriae in destinatam mortem conspirant: tantusque ardor ex desperatione singulos cepit, ut Victores se putarent, si non inulti morerentur. Sess dum mori honeste quaerunt, soliciter vicerunt: nec alia causa victoriae suit, quam quod desperaverunt. Pugnantibus Locris aquila ab acie numquam reeossit. eosque tam diu circumvolavit, quoad vincerent. In cornibus quoque duo iuvenes diverso a ceteris armorum habitu, eximia magnitudine et albis equis et coccineis paludamentis, pugnare visi sunt; nec ultra 3Pydruerunt, quam pugnatum est. Hanc admirationem
auxit incredibilis famae velocitas. Nam eadem die, qua in Italia pugnatum est, et Corintho l et Athenis et Lacedaemone nuntiata est victoria. CAP. IV. Post haec Crotoniensibus nulla virtutis exercitatio , nulla armorum cura fuit. Oderant enim quae in- soliciter sumserant; mutassentque vitam luxuria , ni Pythagoras philosophus fuisset. Hic Sami Demarato, locuplete negotiatore, natus, magnisque sapientiae incrementis sormatus , Aegyptum primo, mox BabSloniam ad perdiscendos siderum motus Originemque mundi spectandam pru-
sectus, summam scientiam consecutus erat. Inde regressus
Cretam et Lacedaemona ad cognoscendas Minois et L curgi inclStas ea tempestato leges contenderat. Quibus omnibus instructus Crotonam venit, populumque in luxuriam lap- Sum auctoritato sua ad usum frugalitatis revocavit. Laudahat quolidio virtutem et vitia luxuriae, casusque civitatum ea peste perditarum enumerabat, tantumque studium ad frugalitatem multitudinis provocavit, ut aliquos ex his luxuriatos incredibile videretur. Matronarum quoque separatam a viris doctrinam et puerorum a parentibus
il corintho. Ralio grammallea postularet casum patrium pro ablati O.
133쪽
frequenter habuit l . Docebat nunc has pudicitiam et obsequia in viros; nunc illos modestiam et litterarum studium. Inter haec velut genetricem virtutum frugalitatem Omnibus ingerebat; consecutusque disputationum adsiduitate erat, ut matronae auratas vestes ceteraque dignitatis Suae ornamenta, velut instrumenta luxuriae, deponerent; eaque Omnia dolata in Iunonis aedem ipsi deae consecrarent , prae se serentes, vera ornamenta matronarum Pu dicitiam, non vestes esse. In iuventulo quoque quantum prostigatum sit 2 , victi seminarum contumacos animi manifestant. Sed trecenti Ox iuvenibus quum sodalilii iuro sacramento quodam nexi separatam a ceteris civibus vitam exercerent: quasi coelum clandestinae coniurationis haberent, civitatem in Se converterunt; quae eos, quum in unam domum convenissent, cremare voluit. In quo tu multu sexaginta serme periero: ceteri in exsilium prosecti. Pythagoras autem quum annos viginti Crotonae egisset , Metapontum migravit, ibique decessit; cuius tanta admiratio suit, ut ex domo eius templum sacerent, eumque pro deo colerent. CAP. V. Igitur DionJsius drannus, quem supra a Sicilia exercitum in Italiam traiecisso, bellumque Graecis intulisse memoravimus, expugnatis Locris, Crotonienses vix vires longo otio ex prioris belli clade resumentes adgreditur: qui sortius cum paucis tanto exercitui eius, quam antea cum tot millibus Locrensium paucitati, restiterunt. Tantum Virtutis paupertas advorsus Insolentes divitias habet , tantosue insperata interdum sperata victoria certior est. Sed Dionysium gerentem bellum legati Gallorum, qui
ante mensem Romam incenderant, societatem amicitiamque petentes adeunt: gentem suam inter hostes eius nost-
tam e83e, mastrioque usui ei futuram, vel in acie bellianti vel de tergo intentis in proelium hostibus, adfirmant. Grata legatio Dionysio suit. Ita pacta societate et auxiliis Gallο-rum auctus, bellum Volui ex integro restaurat. Iis autem Gallis causa in Italiam veniendi sedesque novas quaerendi intestina discordia et adsiduae domi dissensiones fuere: quarum taedio quum in Italiam venissent, sedibus Tuscos expulerunt; et Mediolanum, Comum, Brixiam Veronam, Bergomum, Tridentum , Vicentiam condiderunt. Tusci
Mareonarum quoque separ. a viris doctr. et puer. a par. Din. habuit. Saepe matronas seorsum a vIris, et pueros separatim a paren
tibus docebat. 2ὶ In iuventute quoque quantum proflistatum sit. Ad iuvenum etiam mores emendandos quantum profecerit Pythagoras. Diuitiam by Coral
134쪽
quoque duce Bhaelo avitis sedibus amissis Alpes oecupavere; et ex nomine ducis gontes Rhaetorum condiderunt. Sed Dionysium in Siciliam adventus Carthaginiensium revocavit: qui reparato exercitu bellum, quod lue deseruerant , auctis virihus repetebanti Dux helli Hanno carthaginiensis erat; cuius inimicus Suniatus, potentissimus ea tempestate Poenorum, quum odio eius graecis litteris Dio-nΤsio adventum exercitus et segnitiem ducis familiariter praenuntiasset, comprehensis epistolis, proditionis damnatur, laeto senatusconsulto, ne quis postea Carthaginiensis aut litteris graecis aut sermoni studeret: ne aut loqui cum hoste aut serebere sino interprete posset. Nec multo post DionSsius, quem paullo ante non Sicilia, Inon Italial capiebat, adsiduis belli certamini hiis vi eius si actusque, insidiis ad postremum suorum interficitur.
Cap. - o. Dionysii iunioris hrannis, et in Locrenses crudelitas. i. naiano Carthagine. o. Dion sit iunioris fuga et Corinthi eommoratio. Hamilcar contra Alexandrum magnum speculator.
CAP. I. Exstincto in Sicilia Dionysio tyranno, in locum eius milites maximum natu ex filiis eius, nomine Dionysium , suffecere, et naturae ius secuti, et quod firmius suturum esso regnum, si penes unum remansisset, quam si portionibus inter plures filios divideretur, arbitrabantur. Sed Dionisius inter initia reFni avunculos fratrumguorum, veluti aemulos imperii sui hortatoresque Puerorum ad divisionem regni, tollere gestiebat. Quare paullis- Dor dissimulatum animum prius ad favorem popularium conciliandum intendit: excusatius facturus , quod statue rat , si probatus anto Omnibus foret. Igitur noxorum tria millia e carcere dimitiit; tributa populo per triennium remittit; et quibuscumquo delinimeniis potest, animos omnium sollicitat. Tunc ad destinatum facinus conversus, non cognatos tantum fratrum, sed otiam ipsos interficit; ut, quibus consortium regni debebat, ne spiritus quidem consortium relinqueret, tyrannidem in suos prius quam in exteros auspicatuS.CAp. II. Sublatis deinde aemulis in segnitiam lapsus , saginam corporis ex nimia luxuria oculorumque valetudinem contraxit: adeo, ut non solem , non pulverem, n0n
135쪽
denique splendorem ferre lucis ipsius posset. Propter quae dum contemni se putat, saevitia graSSatur; nec, ut Pater, carcerem mxis, sed caedibus civitatem replet. Ob quae non contemtior omnibus quam invisior fuit. Itaque quum hellum advorsus sum Syracusani decrevissent, diu dubitavit , imperium duponeret an bello resisteret. Sed a mi- titilius praedam ot urbis direptionem sperantibus descendere in proelium cogitur. Victus, quum iterato non solicius fortunam tentasset, legatos ad Syracusanos mittit, spondens, se depogiturum tyrannidem, ri mitterent aeteum, quibuscum Sibi de pace conveniret. In quam rem missos primores in carcer relinet; atque ita incautis omnibus nec quidquam hostile metuentibus exercitum ad delendam civitalom mittit. Fit igitur in ipsa urbe anceps proelium: in quo oppidanis multitudine superantibus Dionysius pellitur. Qui quum obsidionem arcis timeret, cum omni regio apparatu in Italiam profugit tacitus. Exsul a
Locrensibus sociis exceptus, velut iure regnaret, arcem
Occupat; solitamque sibi saevitiam exerceti Coniuges principum ad stuprum rapi iubebat; virgines ante nuptias abducebat , stupratasque sponsis reddebat; locupletissimos quosque aut civitate pellebat aut occidi imperabat, bona
que eorum invadebat. CAP. III. I ein quum rapinae occasio deesset, universam
civitatem callido commento circumvenit. Quum Rhegi norum tyranni Leophronis bello Locrenses premerentur, voverant, si victores larent, ut die sesto Veneris virgines suas prostituerent si). Quo Voto intermisso quum adversa bella cum Lucanis gererent, in concionem eos DionΤsius vocat: hortatur, ut urores Aliasque suas in temetum ι neris quam possint ornatissimas mittant: eae quibus sorte duetae eentum voto publico fungantur, religionisque gratia uno stent in lupanari mense omnibuo ante iuratis viris 2), ne quis ullam attaminet. 9uae res ne virginibus voto eisitatem soluentibus fraudi esset, decretum Facerent: Nequa virgo nuberet, priusquam illae maritis traderentur. Probato consilio, quo et superstitioni et pudicitiae virginum consulebatur, certatim omnes seminae impensius exornatae in templum Veneris conveniunt: quas omnes DionSsius immissis militibus spoliat, ornamentaquo matronarum in
Voverunt . . . ut .... prostitueremι. I Olens locutio pro eo quod Psset: voverant se esse prostituturos.s2 omnibus ante iuratis viris. Quum prius Omnes viros iureiurando adegisset.
136쪽
praedam suam vertit. Quarumdam viros ditiores interficit; quasdam ad prodendas virorum pecunias torquet. Quumnis artihus Per annos sex reFnasset, conspirat One LocrOrum civitate pulsus , in Siciliam redit. Ibi Syracusas, securis omnibus post longam intercapedinem pacis, per proditionem recepit. CAP. IV. Dum haee in Sicilia geruntur, interim in Africa princeps Carthaginiensium Hanno opes suas, quibus Vires reipublicae superabat, ad occupandam dominationem intendit, regnumque invadoro interfecto senatu conatus est. Cui sceleri solemnem nuptiarum diem filiao suae legit, ut religioni votorum nefanda commenta lacilius tegerentur. itaque plebi epulas in publicis porticibus, senatui in domo sua parat, ut poculis veneno insectis secretius sonatum ei sine arbitris interficeret, orbamque rempublicam lacilius invaderet. uua re magistratibus per ministros Prodita, scolus declinatum , non vindicatum est, ne in viro tam
potenti plus negotii saceret res cognita quam cogitata l .
Contenti itaque cohibuisse , decreto modum nuptiarum sumtibus statuunt; idquo observari non ab uno , sed ab universis iubent, no persona designata, sed vitia correcta viderentur. Iloc consilio praeventus iterum servitia conci- aetat, statutaque rursus caedium die , quum denuo se proditum videret, timens iudicium, munitum quoddam castellum cum viginti millibus servorum armatis Occupat. Ihidum Afros regem'ue Maurorum concitat, capitur, virgisque caesus, effossis oculis, et inanibus cruribusque fractis velut a singulis membris Poenae exigerentur, in conspectu populi occiditur; corpus verberibus lacerum iu crucem sigitur. Filii quoquo cognatiquo omnes, etiam innoxii, supplicio traduntur: ne quisquam aut ad imitandum scelus aut ad mortem ulciscendam ex tam nefaria domo superesSet. CAP. V. Interea DionΤsius SFracusis receptus, quum gravior crudeliorque in illos civitati esset, iterata conspiratione , obsidetur. Tunc deposito imperio arcem Syracusanis cum exercitu tradidit: receptoque privato instrumento 2), Corinthum in exsilium proficiscitur. Ibi humillima quaeque tutissima existimans, in sordidissimum vitae genus descendit: non contentus in publico vagari, sed potare; nec conspici in popinis lupanaribusque, sed totis
M. . . plu3 neyοι. stac. res co . q. cogitota. Ne maiorem dissimitatem reipublicae crearet Hannonis lacinus cognitum quam tentatum. 2ὶ Receptoque privato instrumento. Eleganter pro numero multitudinis: receptis privatis instrumentis.
137쪽
diebus desidero; cum perditissimo quoquo de minimis rebus disceptare; pannosus et squalidus incedere ; risum libentius praebere quam captare, in macello i) perstare; quod
emere non poterat, oculis devorare; apud aediles adversus lenones iurgari: omniaque ita facere, ut contemnendus magis quam metuendus videretur. Novissimo ludi magistrum
professus 2 pueros in trivio docebat, ut aut a timentibu semper in publico videretur aut a non timontibus facilius
contemneretur. Nam licet tyrannicis vitiis semper abundaret, tamen simulatio haec vitiorum, non naturae erat; magisque haec arte quam amisso regali pudoro iaciebat, expertus, quam invisa tyrannorum sorent etiam sine opibus nomina. Laborabat itaque invidiam praeteritorum conte intu praesentium demere ; neque honesta, sed tuta consilia circumspiciebat. Inter has tamen dissimulationum artes insimulatus est adsectatae irrannidis; nec aliter quam dum contemnitur. liberatus est. CAP. VI. Inter haec Carthaginienses tanto succeSsu rerum Alexandri Magni exterriti, verentes, ns persico regno et Africam vellet adiungere , mittunt ad speculandos eius animos Hamilcarem cognomento Rhodanum, virum sol
a tertia facundiaque practer coloros insignem. Augebant enim metum et Tyrus urbs, auctor a) originis suae, capta, et Alexandria aemula Carthaginis in terminis Africae et Ao-gypti condita, et felicitas rosis, apud quem nec cupiditas neo fortuna ullo modo terminabantur. Igitur Hamilcar per Parmenionem aditu regis obtento, profugisse se ad regem expulsum patria fingit, militemquo se expeditionis ineri. Atquo ita consiliis eius Oxploratis, in tabellis ligneis vacua 4 desuper cora inducta civibus suis omnia perscri-hebat. Sed Carthaginienses post mortem regis reversum in patriam, quasi urbem regi vendi lasset, non ingrato
tantum, Verum etiam crudeli animo necaverunt.
s In macello. Macellum est forum, in quo omnis generis Ohsonia prostant venalia. 2 Ludimagistrum professus. Prosessus se ludimagistrum. 3i . uctor, communis sest generis.
138쪽
Cap. l -3. Agathoclis in Stellia res gestae. 4-6. Eius in Ahicam transitus et de Carthaginiensibus victoria. T. Carthaginienses siciliam relinquunt. Ophellas et Bomilcar. 8. Agathocles in Siciliam revertitur. Eius filii in Alalea relicti clades.
CAP. I. Agathocles, Siciliae tyrannus , qui magnitudini prioris Dionysii successit, ad regni maiestatem ex humili et sordido genere pervenit. Quippe in Sicilia patre si gulonatus, non honestiorem pueritiam, quam principia origi nis, habuit: siquidem forma et corporis pulchritudine egre-fius diu vitam stupri patientia exhibuit. Annos deinde puertatis egressus, libidinem a viris ad seminas transtulit. Post haec apud utrum tuo sexum samosus, vitam latrbciniis mutavi si). Interieeto tempore, quum Syracusas conceS-sisset , adscitusque in civitatem inter incolas esset, diu sine fide fuit, quoniam nec in fortunis quod amitteret, nec in verecundia quod inquinaret, habere videbatur : in summa 2) gregariam militiam sortitus, non minus tunc seditiosa quam antea turpi vita in omne facinus prointis-Simus erat. Nam et manu strenuus et in concionibus Per lacundus habobatur. Brevi itaque centurio ac deinceps tribunus militum lactus est. Primo bello adversus Aetnaeos magna experimenta sui Syracusanis dedit. Sequenti Campanorum tantam de se spem omnibus secit, ut in lο- cum demortui ducis Damasconis sufficeretur: cuius uxorem adulterio cognitam post mortem viri in matrimonium recepit. Nec contentus, quod ex inopa repente divos lactus esset
Piraticam adversus patriam exercuit. Saluti ei suit, quod socii capti tortique do illo negaverunt 3). Bis occupare
imperium Siracusarum voluit: bis in exsilium actus est. CAP. II. A Murgantinis, apud quos exsulabat, odio Syraeusanorum primo praetor, mox dux creatur. In eo bello et urbem Leontinorum cepit, et patriam suam Syracusas obsidere coepit: ad cuius auxilium Hamilcar, dux Poenorum , imploratus , depositis hostilibus odiis praesidia militum mittit. Ita uno eodemquo tempore Syracusae et ahil Vitam latrociniis mutaviι. Latrocinia agitavit. 2l In summa. Τandem. IS De tuo negaverunt. De illo interrogati, negaverunt sibi socium fuisse in piratica exercenda. Diuitiaco by Corale
139쪽
hoste civili amoro defensae et a cive hostili odio impugnatae sunt. Sed Agathocles, suum videret sortius defendi urbem quam oppuFnari, precibus per internuntios Hamilcarem exorat, ut inter se et Syracusanos pacis arbitria suscipiat, peculiaria in ipsum ossicia sua repromittens. Qua spe impletus Hamilcar societatem cum eo metu potentiaocius iungit: ut quantum virium Agathocli adversus Siracusanos dedisset, tantum ipse ad incrementa domesticae potentiae recuperaret. Igitur Mon pax lautum Agathocli conciliatur , verum otiam praetor Syracusis constituitur
Tunc Hamilcari, expositis ignibus Cereris taetisque, in obsequia Poenorum iurat. Deinde acceptis ab eo quinque millibus Afrorum , potentissimos quosque ex principibus interficit: atque ita veluti rei publicae statum formaturus, populum in theatrum ad concionem vocari iubet, contracto in gymnasio si) senatu, quasi quaedam prius ordinaturus. Sic compositis rebus, immissis militibus populum obsidet, senatum trucidat: cuius peracta caede, ex plebe quoque locupletissimos et promptissimos interficit. CAP. III. His ita gestis, militem legit exercitumque conscribit: quo instructus finitimas civitates nihil hostile metuentes ex improviso adgreditur. Poenorum quoque Socios, permittente Hamilcare, foede vexat: propter quod querelas Carthaginem socii non tam de Agathoclo quam de Hamilcare detulerunt, hune ut dominum et tyrannum, illum ut proditorem, arguentes: a quo infestissimo hosti fortunae sociorum interposita paetione donatae sint: sicuti ab initio Syracusae in pignus societatis sint traditae, urbε semper Poenis infesta et de imperio Sicilias Carthaginis aemula , nune insuper eicitates sociorum eidem titulo pacis addietas. Denunciare igitur se haec brepi ad ipsos redundatura ac propediem gensuros, quantum malum non Siciliae magis quam ipsi Africae attulerint. His querelis senatus in Isa milcarem accenditur: sed quoniam in imperio esses, tacita de eo suffragia tulerunt, et sententias, priusquam recitarentur, in urnam coniectas Obsignari iusserunt, dum alter Hamilcar, Gisgonis filius, a Sicilia rovertoretur. Sed haec callida commenta Poenorum et sententias inauditas mors Hamilcaris Praevenit, liberatusquo est sali munere, quom sui per iniuriam cives inauditum damnaverant. quae res Agathocli adversus Poenos occasionem movendi belli
dedit Prima igitur illi cum Hamilcare, Gisgonis filio ,
t Gymnasio. Apud veteres Graecos et Romanos M mnasium fuit locus, in quo g mnasticis exercitationibus operam dabant. Duilir Coral
140쪽
proelii congressio fuit: a quo victus maiori mole reparaturus bellum Syracusas concessit. Sed secundi certaminis eadem fortuna , quae et Nioris, suit.
CAP. IV. Quum igitur victores Poeni SFracusas obsidione cinxissent, Agathocles, quum se neque viribus parem neque ad obsidionem serendam instructum videret, super haec a sociis crudelitate eius ossensis desertus esset: Statuit bellum in Africam transferre : mira prorsus audacia, ut, quibus in solo urbis suae par non erat, eorum urbi bellum inferret, et qui sua tueri non poterat, impugnaret aliena, victusque victoribus insultareL Huius consilii non minus admirabile silentium quam commentum fuit. Populo hoc solum professus, inuenisse se victoriae viam: animos illi tantum in brevem obsidionis patientiam firmarent; vel, si cui statiis praesentis fortunae displiceret, dare se ei digredendi liberam potestatem: quum mille sexcenti disceS-Sissent, ceteros obsidionis necessitate frumento et stipendio instruit: quinquaginta tantum secum talenta ad Praesentem usum aufert, cetera ex hoste melius quam ex SO- uis paraturus. Omnes deinde servos militaris aetatis libertate donatos saeramento adegit, eosque et maiorem partem sermo militum navibus imponit, ratus exaequata utriusque ordinis conditione mutuam Inter eos virtutis nemulationem suturam; ceteros omnes ad tutelam patriae
reliquit. CAP. V. Septimo igitur imperii anno comitibus duobus adultis filiis, Archagatho et Heraclida, nullo militum sciente quo veheretur, cursum in Astieam dirigit. Quum omnes aut in Italiam praedatum se aut in Sardiniam ituros crederent, tum primum, exposito in Africae litore exercitu, consilium suum omnibus aperit. Quo in loco si) Syracusae positae sint, ostendit: quibus aliud nullum auetilium superesset, quam ut hostibus faciant, quae ipsi patiantur. 9uippe aliter domi Galiter boris bella tractari. Domi ea sola α-ilia erie, quae patriae vires subministrent: foris hostem etiam suis viribus vinci e sieientibus sociis eι odio
diuturni imperii eaeterna auetilia circumspicientibus. Hucaecedere, quod urbes castellaque Africae non muris cinctae , non in montibus positae sint, sed in planis campis sine ullis munimentis taeeant: quas omnes metu eaecidii
melle ad belli societatem perlici posse. Maius igitur Carthassiniensibus ab ipsa Astiea quam eae Sicilia Marsurum
bellum, coituraque aurilia omnium aduersus unam urbem ii Quo in lam. In qua conditioni .