Hesperides, siue, De malorum aureorum cultura et vsu libri quatuor

발행: 1646년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

302쪽

Spectator oeulis animoque regredere. Quod in fabulae spectac lo pulcherrimum est, superest pervidendum. Mirantur , quicunque norunt , Francisci Romanelli iuuenilibus annis iam ad eum apicem adultam picturae gloriam , ut omnes cumulatissimi pictoris parates unus obtineat. Idem callet in tabulis , & in parietibus colores inducere . Idem homines, ac caeteras animantes omnes , locorumctu scenas , necnon maiorem minoremque picturam artificio animite

multiplici florideque pingit. Quod autem es praerogatiuae singularis , arti mirificae miraculum celeritatis addit : ut non colorare penicillo, sed pictorio sceptro promptissimum planeque subitarium pscturarum obsequium imperare videatur . Hac ille celeritate pimgendi non Romae solum, verum etiam urbium votis sussicit plurimarum, quas praevolans fama commouit . Sed una sit urbs instar orbis reliqui, Roma: quae praecocis virtutis precipua miratrix, eius, dem sese operibus creberrimis perornat . Et ad summam quidem commendationem in Vaticani templi augustissimo theatro inter principum tabulas pictorum aliquot eius suspiciendas picturax collocavit. Nonne iam, quisquis aspicis, intelligis, dotes hasce picturae uniuersas, unius ingenio manuque pictoris conclusus, in aurei pomi alia poma includentis iconica fabula splendide figurari Z Vt iliale merito ad huius linearem pietiiram sabulae delectus sit, quilua smora neseius delinearet. Tam felix indoles di num se nacta mul decora nescius delinearet fastigium selicitatis est , ut ingeniorum fautoris optimi, Francisci Cardinalis Barberini munifico patrocinio ad omnem laudis prestantiam promoueatur ,

Limon citratus secundae notae. Cap. XX. RO XIM A nobilitas est citrato limoni amalphitano, quem vernaculo itidem Costae vocabulo ab ora natali maritima nominamus. Magnitudine figuraque non admodum dissidet a superiore. Summa pars minus fastigiatur, magisque sessilis est ima. Cutis aeque scabra est ac flaua: tamen olet sapitque languidius. Breuior carnem ac sere digitalis mensura: iuppar quoque dulcedo, ac teneritudo discriminant. Medulla colore par & acore, ambitu laxiore differt. Eadem ferme semina spicaeque numerantur. Folium est illi consimile, arbor vero spino- hor. Citratis videtur limonibus adnumerandus, quem discalceati Diuae Teresiae patres in coenobio suo translyberino alunt. Est au tem oui aspectu oblongi Ela cacuminati: longirudine palmari: cute laevigata, temperate aurea, Praetenui, subdulci, ac citrei suavitatenta

nus,

Romanus

303쪽

norum

siluestris Octauit Ro-hetti .

a So Hespericlum

aut quid suauius assante, carne digiti dimidium crassa, duriuscuia, dulcique: medulla sulpi urei coloris diluti, nouem sere spicarum, con ditissimae acritudinis, perpauca & perparua semina claudente. Caeterum arbos aculeorum expers: vetustiora folia praeter morem alte

serrata: flores perampli, foliosi, blande odorati, plerunque singuli. Barberinorum horti Quirinales limonem ferunt, cui nomen inditum pseudo citrati , propterea quod simili citratum limonem turbinatio ne, colore, scabritia, talioque refert: caetera dissimilis, & austera pra, sertim acritudine ingustabilis . Denique Romae visitur ad portatria Flaminiam in hortis Octauij Roberti, patritiae nobilitatis viri, citratus limon corpore perparuo , & nouem circiter uncias pendente: Lgura oblonga, & leuiter fastigata: cortice primum rubente, deinde viridi, tandem mediocriter flauo, bene olido & sepe rugosior caria propemodum digitali, nonnihil dura , nec tamen insuaui: medulla peracerba , denisque sere spicis discreta: seminibus quam paucissimis minutisque: solio citri, sed contractiore: flore similiter citrino, intus albo, foris punicante. Caeterum nullo tempore mitescens limonis hi ius acerbitas locum existimandi dedit, siluestribus eum esse pomis accensendum, tanquam semine , non insitione procreatum: nunquam vero mollescens eiusdem duritas persuadet, lapides poma mentitos mortalium gulae velle illudere.

SEARCH

MENU NAVIGATION