장음표시 사용
371쪽
Ohio , propagatio, transatio, des collocatis. Cap. X X X .
IM O NIAE taleas utilissime pangimus, quemadmodum ' in citro praecepimus. Neque hoc priuatim loco attexendum aliquid habemus. R mos quoque in lateris adaperti fictilia de moria inducimus: inditaque humo pensiles & aerias r
dices elicimus , veteri pro ramis arbore nouas arbores sustinente. Ad haec eiusdem limoniae , phrietem pnesertim conuestientis , ab radice fruticans virgea pullities in propagines prosterni potest : sicubi loci caluitium topiaria viridiata te postulat capillari . Non alio malus limonia ritu , quam citrea,
transponitur. Collocatio vero pro generis varietate variat. Citrati limonis arbos parieti conuestiendo recte apponitur: patentiore loco inarboream libertatem eualescere permittitur :& in fictilibus educatur. Sed inter horum angustias minora minusque absolutae suauitatis poma inducere creditur a nonnullis. Ego tamen Florentiae in Ectilium arbusculis vidi praegrandia , colligique optima certe scio. Cum in topiariam vestem id genus arbor expanditur , curandum est, ut a pariete digitos sere quaternos distet: quod illo aestiua insolatione ignito Medicas inter malos delicatissima cum suis suauissimae indolis
pomis exucta retorresceret & interiret. Idcirco cancellatus ex arundinibus paries extruetur, cui praedictae arboris rami connectantur.
Prouisio haec in robustioris habitudinis limonijs non ita necessaria . Collocationem triplicem supra dictam complures amant arbores Medicae: in primis autem vulgaris lumia, pusilli pomi dentaque viriditatis malus limonia calabrica, quaeque nomen habet a Laura, quae globoso fructu genuensis appellatur, quae fructum praebet suavitate pariter ac vocabulo incomparabilem, quae striaturam architectatur in pomis, quae pontinos parit. Quanquam chalcedonici parens, quia tenerioris est ligni, tutius alitur in fictili. Praedictis omnibus locis gemina gaudet lima, hispanica & citrata, parieti potissimum praeuelando aptissima, quippe maxime seliosa. In eadem libenter conueniunt loca Paraditi & Adami pomus. Sed posterior haec amoeniore spectaculo vas fictile in opacat. Delicatam quoque ob indolem Sancti Dominici lumia fictili melius innutritur: Nonnulla malus limonia popiariae nescit seruire stenae: velut ea, quae nominatur a pyro. Quippe fragili materia cum sit, varias in partes porrigi distrahique sine scissura dc vias nere non potest. Quin etiam ramos exerit
372쪽
perbreves, summa parte incurvos, de parieti longe lateque tegendo
incommodos. Sunt praeterea limonum arbores, quae vasis ergast lo minus gaudent. Ita, quae cum emgie nomen a pyro spongiaque retulere, in angustiore fictilis gleba iustum ad incrementum poma non perducunt. Nostrates dulci medulla limones uberius legimus ex arbore vel humi consita, vel parieti assita . Lusitanum, quippo rariorem, in fictili custodimus,& parietis adminiculo tuemur. Illud hic habeo generatim praescribere, quae fortiore sunt materia , contraque stigora robustiore limonum stirpes, in solo esse laxiore
statuendas, ut arborescant: quae ramis abundant prolixis de lentitia sequacibus, praetexendis parietibus applicandas: quae vero caelestia incommoda reformidant, mobilibus fictilium hortis concredendas: quae robore pariter ac lentitia praestant, arborea mole stare posse, aut in opus topiarium incumbere, nec arctiora testarum cubilia recusare . Nonnunquam etiam ex arbore limonia Ac aurantia speciosas hortorum sepes, ac tutelas aureas fabricamus sub hoc caelo nostrate . Citro parcimus, nonnullisque citrinae indolis, nempe mollioris generis limonum arboribus: quarum aurum pluris facimus, quam ut in sepibus exponendum, ac velut eiectitium censeamus. Praediscere hic oportet huiusmodi se pes, ambulacris hortensibus limitandis excogitatas, densatis cum ramis tum frondibus amoenitati quiderm suae prodesse, at officere thecunditati. Duplex autem est earundem ratio conficiendarum . Priorem sic usurpabis. Arundineos cancellos ita praetexes, ut binas coniunctim arundines ad lineam humi de figas , quarum altera sit crassior , gracilior altera. Easdem pro arbitrio statues aut rectas, quae transuersarijs alijs iugatae rectos ad angulos decussentur: aut potius acclives, ut ad obliquas decusses inuicem incumbant. Quae interueniunt foraminum spatia, modice laxabis. In septenos ad summum vel octonos palmos ipsum opus attolle s. Deinde secundum cancellos limonum stirpes nouellas infodies, bipalmi spatio inter se discretas. Tum diligenti cura optimoque nutricata earundem infantiam & incrementa formabis: augescentes molli iunco subinde cancellis adiunges. Cum ad eam mensurarmincreuerint rami, ut ipsos cancellos superscandant deorsum curvabis eam in partem, cuius egentior nuditas viride reposcat amiculum .
Reliquos ramos in latera distribute sic flectes, ramulosque sic foraminibus inseres, ut cancellorum structura nexilis uniuersa aeque spis se undique virore conuestiatur. Quin etiam eductis denos inter
palmos arbustulis eadem pulchre sic sepimenta distingues. Rectos nitidosque ramos in triplicem palmum supercrescere patieris. Tum bipalmistylo relicto, reliquam superficiem attondebis. E complusculis: qui circa caturam fructicabunt, ramulis ternos duntaxataeque
Sepes ex limonia malo duplex sublimis .
373쪽
interuallatos relinques: eosque in tantum eualescere permittes, ut aequali tonsura decacuminati quatuor palmorum parilem in staturam , ac tonsilem in arbusculam assurgant. Sic igitur primum sepimenti genus gracile celsumque cancellato statumine sustinetur. At terum vero crassius de demissius, nullo nitens adminiculo ita statutatur. Tenso suniculo recta sepibus via praefinitur . Deinde recentes plantae iuxta funiculum ternos inter palmos deponuntur. Identidem Vero, prout ingrandescunt, decacuminantur, ut ramis pluribus citatis rarior silvula densetur. Haec autem usque eo decacuminatio usurpatur , dum iustam sepesin altitudinem, hoc est in palmos plurimum quaternos quinosue si iccreuerit. Exinde singulis terquaterue annis repetita undecunque tonsura sepis non modo summam parrem, verum etiam latera virentis in speciem parietis exaequabit .
Stercoratio, rigatio, putatio. Cap. XXXI.
haec triplex culturae pars limoniae similiter conuenit, ut citro . Si quid ea priuatim postulet, iam subij cietur. Singulis minimum semel annis limonia fimo refouenda est, eoque non nimis requieto & macerato, Ied crasso & pingui. Sic enim poma enititur grandiora . Caeterum vel ipso eade etialimonia nomine, quod (vt initio diximus) ab irriguo prato, humectoque loco deducitur, liberalem irrigationem si tit. Rigandi tempora modumque satis 3 in citro monstrauimus. Illud hic opportune addendum, quouis tempore irrigationes , sed mensibus potitiimum feruidioribus limoniae conferre . Quamobrem Tropeani coloni ablaqueatis eiusmodi arboribus aquam octauo quoque die largiter ministrant: 'sed hibernam sitim parciore irrigatio ne restinguunt. Augendis praeterea limonibus semel quotannis a putatore debet ramosa luxuria coerceri . Hoc autem in uniue sum aio, eas esse limonias magis attondendas , quae vegetiore ramorum ac densiore fruticatione siluescunt: eas vero parcius, quarum de silua rarior, & materia tenerior . Medicarum arborum nulla diligentiorem
pabuli curam exigit, quam quae citratum praestantissimi generis limonem parit. Hanc florentinus quidam cultor experientissimus
Florentiae bis anno , vere nimirum autumnoque, simo gallinaceo, aut columbino, aut ouillo, aut decoctis etiam lupinis ita refouet. Humum interiectam inter fictile &arbusculam qua dante nus extrahit, simulque porrectas ad ipsum fictile radiculas circuncidit. Dein de praedicti simi mediocriter putris tertiam partem angerit. Denique
374쪽
bonum solum & equinum laetamen, paleis carens, probeque maceratum superingerit. Illud autem custodit, ne per dies aliquod aquam affundat, nisi si urgens necessitas cogat. Seueriorem ramorum, praecipue crassiorum,amputationem formidat haec arbor: stillataque gummi lanienam suam perniciose lacrymatur: quippe igneam arefaciendi vim habentibus sibi rogum & exequias lacrymis facit. Quare satis habet idem cultor aritudinem caute resecare, leuiterque collucare densitatem . At vero Philippus Magalottus, primaria nobilitate vir, interque Medicas malos ab ingenuo cultu florentinus Cyrus b erudito chirographo inter Cetera docet, citrati limonis arborem in putri equorum fimo, qui iam in terrae naturam transierit, imhumandam esse , quemadmodum libro superiore descripsimus . Communem cum citrati limonis arbore culturam desiderant con generes delicatioris indolis arbores: velut quaesumiam & Paradisi pomum , quaeque sponginum, ponetinum rubrum, grandioremquo dulci medulla limonem serunt. Ex hac arbore postrema, si quid inaruit , tantummodo amputandum,
ob iniuriis caelestibus, morbisque defensio.Cap. XXXII.
O N adeo pugnaci duritia sunt supra citros limoniae , ut hibernis gelicidijs, an tuisque seruoribus repugnare illata possint . Quare rum supradictis
praesidijs adiuuantur . Quin etiam frigoris calorisque impatientia citro delicatior citrati limonis arbor diligentius tutanda est. Quam accuratam ea tutelam , frigidiore praesertim sub caelo, de sideret , aliquot ab hinc annis primo docuit florentina villa Fran cisci Capponij, cum generis tum animi nobilitate spectatissimi viri :cuius filius Cardinalis Aloysius romanam , qua decoratur , purpuram suarum accessione virtutum bis colorat, ac vere dibapham essicit. Igitur illic ramoso vestitu parietibus adiunctae huiusce pomi arboreS Exquisita di post unum aut alterum gelicidium , temporario cubitalis fere sub- c. grundae, iustaeque devexitatis imbricato tecto, evergendis imbribus facto , proteguntur. Postea laneis lodicibus obtenduntur: quae fer reis ex uncis pensiles inserto per assutos annulos funiculo ducuntur reducunturque. Deinde iunceis tegetibus, quas ' libro superiore parauimus, de more superpositis arcendo frigori vestis aptissimae oeminatur . Tepidis de insolatis diebus obice tegetum remoto, Be lodicum reducto sipario, sol ac tepor admittitur. Senescente postmor dum
375쪽
dum die contra reduces algores eadem tegumenta reponuntur. At vero in eadem urbe cultores alij topiarias id genus arbores aduersus aestiuos sic tuentur ardores . A meridiana ad primam usque ac vigesimam horam demissis predichanim instar lodicum linteis crassiorubus praeuelant. Reliquam earundem arborum, seorsum a parietum, fulcimento , aut in testaceis angus ijs, aut loco laxiore consitarum,hubernam aestiuamque custodiam a citro supra custodita conuenit mutuari. Porro autem cognata citro, malus limonia morbis ijsdem opportuna, eorundem etiam medicaminum ope curatur. Haec A aliabi praescripta hic describere superuacuum . . 33
Limonis legendi seruandique ratio .
VA cuique limonum geneti tempestiuitas. Qui plus habent carnis quam medulla, ij lentius ma
turitatem assequuntur, densioris partis duritia in
teneritudinem morosiore . Contra vero mali
rior ijs maturitas limonibus venit, quorum amplior medulla, pars videlicet rarior & frigidior, breuiorem postulat naturae operam in absolutio nem sui. Singulorum nos generum, quae sunt q' 'hn P apuit nos, tempestitiam lectionem exequemur. Ex utroque minusculo , quod calabrum vocant, malo limonio, idest oblongo rotundoque, singulis sepius annis proueniente , quodniense Maio paritur, post menses quaternos, nempe Septembri, adhuc viridi maturitate ad condiendos cibos valet expressum . Octobri manditur. Flauet Nouembri . Ab octauo mense vietum sit & caducum . Quintilis ac Septembris partus aequali pauloue longiore mora maturescit: nonnunquam etiam insequentis ob inclementiam hiemis minora capit Vrum g/ri', incrementa, vel aboritur. Vulgarium limoniam semestris viriditas, mense nimirum Nouembri, matura iam est condiendis sicci expressione cibis. Decem vero mensibus eadem poma sic flava maturitate mitescunt, ut Martio ineunte mandi etiam queant. His accensendi mollioris indolis limones , ligusticus , Caietanus , amat- phitanus: necnon S bardonius, Rosolinus, Barbadorus; quique nos i ruri men duxere ab Adamo, a Laura, a strijs, a racemo. Qui saporis perinii , praestantiam gloriosis nominibus buccinant, incomparabilis & im- perialis, etsi post septimum vel octauum mensem ad expressionem utiles sunt et attamen, quia nobiles esculentique, recte sinuntur permaturescere: quod annuo, seu paulo breuiore spatio fieri solet. Qui
376쪽
medullam edulcat amplissimam notissimus limon, octo mensibus
properat maturitatem . At vero lente festinat Lusitanus , M annuo curriculo dulcis metam maturitatis attingit. . Quanquam nostratis quoque dulcedinem annua perfectius mora maturat . Minutum li- Limae. monum genus , limas plerasque , humani aemulatione partus nouem decemve menses, citratam vero annuS , exhibent permaturas . Citratum limonem deni quidem menses emolliunt in cibum : ted Cixx xi, in absolutam annus percoquit suavitatem. Vterque turbinatus tria phhpyrum limon , maior minorque , decem sere mensibus mat Urantur . Post denos pariter menses colligimus , quem Sancti Remi poneti pontinia. num appellamus: quem autem ponZinum rubrum , quemque spon- spongini. ginum dicimus , exacto iam anno decerpimus. Annuo minimum tempore indigent carnosiora poma, veluti quod paradisum nomine Ponti paradicircunfert, cognatique generis alia . Genuensis & valentina lumia ad annum usque aut paulo diutius ad matrem pendere desiderant , ut permaturescant. Consummatam arguunt maturitatem colos alari splendide dilutus, incussoque talitro redditus sonus, non infuscus , at clarus, nempe naturali coctura satis rarefacti corporis vox . Custodiendum hic est, ne multa permaneant poma in arbore ultra annum : quod adultis foetibus onerata mater impar esset alendis nouel
lis . Quare interlegendi plerique sunt: paucique relinquendi e sin
ceris de formosioribus, qui sine magno recentium fraterculorum dispendio menstrua praeterea vel bimestri matris educatione persecto planeque tenerescant . Caeterum perfecta cuiusque maturitas limonis certissimo deprehenditur indicio peculiaris & naturi, quem supra descripsimus, coloris . Qua vero caeli obseruatione limones colligendi, quo ritu seruandi, ' latis citrea male docuerunt. Eadem enim utrisque cautio conducit.
Vtilitas apud no irates . CV XXXIV.
EMULA citri limonia hominum generi plura parit emolumenta, quam poma. Quare quid illa prosit, persequi ne cessarium. h Quae cum ci tri usu coniungi oportuit, illinc petantur . Limonis constitutionem, quippe mali citrea temperaturae de medicorum sententia supparem, explicare praetermitto. Eiusdem vero, Vrnat Ura
sic utilitate citreo proximi, quique in eius locum substitui solitus sit,
nostratem externumque bipartitum V sum Vtiliter Ostendo . Facti- s.cisis, hxiam e corticibus aquam, renum arenis & calculis trahendis emcaci
377쪽
simam, Lotharingue Ducum stillatoria ossicina hoc artificio fundi:
Complures sumit limones , eorumque flavos corticeS, intacta carne, belle scobina deradit. Rasuram laevigato catillo inditam in cellae . vinaria , alioue frigido loco triduum habet. Deinde torculo succum omnem exprimit . In singulas libras adijcit halicacabi, seu vesicariae maioris maturos acinos sexagenos, digitis praestactos. Vtranque rem vitreum in alembicum , bene operculatum , confusam super calido cinere vel arena, diem unum ac noctem digeri, nempe lento calore
in distillationem praeparari patitur. Denique feruente in aquaia , idest in balneo Mariae, stillatitiam ex ijs aquam elicit. Ternae in sinagulas vices unciae sumuntur cum semuncia sacchari pellucidi probe contusi, binisque uncijs albi vini imbecillioris: quae perpetem noctem una macerantur . Debent autem fumi mane trinis continuatis matutinis per lunae senium. Paulo diuersius hanc ipsam medicam praescriptionem usurpari solitam accepi a Magni Hetruriae Ducis Medicet distillarijs. Nam vesicarue predictae semina, uti monui, praefiacta ,& acres limonum medullae albo vino diluuntur aliquot
horas. Exinde calore chymico stillatilia elicitur aqua : quae subinde, ut usus venerit, serbebitur, aestate quidem rarius, hieme vero frequentius. Atque hoc remedio extractis renum arenis principem elae- virum nuper conualuisse locuples mihi testis asseuerauit. Se dandaee' '' limonis succus in puluerem, & facili sane miraculo, sic vertitur. Limones minusculi in frustula circulatim secantur: dc filo tenui traim suuntur ita, ne inter se contingant. Deinde in cistella componuntur: &: in caldaria cella, furno imposita, diebus decem pluribusueta habentur, donec leni calore perarescant. Tum aridae medullae cultro continguntur, ut soluantur in puluerem . Collectus hic in lapidea pila ligneo pistillo minutisti me conteritur, & seponitur in usum: nempe ut aquae potio iucunde mordax, utque dulcacida composi-
coctura , tio, quam Sorbettum vocitant, concinnetur. Acres limonum succi,
T. - quorum aquatilem humorem diuturnus ignis absumpserit, essicacis-
r. J 'μ'' sima pollent asperitate ad margaritas in tabem soluendas . Sed cautio est, ne illos nimium coctura conspisset. Sat enim est, si sex e de- Conditura , cem panibus pereant. Limonis maioris minorisque , atque huius gdes' se se. quidem immaturi et praeterea lumiae, ponetini, perellae, pomiqne, cuid''q- nomen ab Adamo : necnon auraniij nostratis & sinentis succos acidos condire sic potes. Quantum videbitur is hiusmodi pomorum sumis. Singula bipartito in transuersum dissecas. Dimidiatum pomum in singulas vices vehementer exprimis. Subiecto catillo laeuigato, sincero, siccoque , cui linteolum spisse contextum obtenderis, succum expressum excipis. Ita exceptum eodem linteolo rursum transinittis, & as ruas. Ne quid autem succi depereat, neue cunctando
378쪽
ctando corrumpatur: eosdem illico limones digito cultroue, quoad
liceta e medullas eo more , quo acres citreorum medullae eximuntur.
Sic exemptas medullarum reliquias reponis in catillo, seu scutella fictili, heuoris penitus inoffensi, nullo imo circulo prominente. Id vasis clibano vel aeneo, vel ferreo, vel testaceo imponis et inditasque medullas igne leni decoquis. Interim lignea ligula continenter permoves, usquequo medullarum stamina distabuisse animaduertis. Tum in linteum conijcis, torculoque premis. Expressum liquorem iterum linteolo colas et praedictoque vase inclusum, clibano rursus imponis. Lignea ligula pariter agitas, quoad illa eleuatum liquoris exiguum iustam spissitudinem silatim caduco lentore demonstret.
Haec autem posteriore artificio liquens acrimonia, secundaria dici tur : quae prius tortaua fluxit, primaria & virgo. Sic autem hic primae notae acidus succus saccharo conditur. In catillum satis capacem, uti praedixi, defunditur: ita videlicet, duobus ut a summo catillo digitis subsidat, ne superfluat, dum agitatur: Deinde more succi secundae notae clibano imponitur. Vbi caepit incalescere , ligula leniter mouetur, usque donec e parribus decem ferme octo absumptae fuerint:& humor omnis aquosus, quem phlegma vocant, evanuerit. Id autem e coloris mutatione , qui ad ruborem inclinabit, ex ingusta bili acritudine, atque e spissitudine nonnulla interpretaberis. Irta huiusmodi succum , quem vulgo nominant Extracturn , tres aut quatuor perpurgati sacchari partes adijcies: exempli causa cum vn cijs eiusdem succi sex duas sacchari commiscebis, quo succus incorruptus diutissimae perennabit. Caeterum ita saccharo condirus sine tur excoqui tertiam horae partem, vel ad summum semihoram. Tum
ab igne subtractum sic licebit, si libuerit, inodorare . De cati fac chari drachmas duas, de quantum moschi ambarique voles, in puluisculum prope intactilem conteres: deinde in succum praedictum addes. Ad uncias eiusdem succi exempli gratia sex, grana mos chitria, varii incitie ambari ac dimidium recte miscebis. Attamen custodies, ut concinnatae muliebrem in usum conditurae odoris aut minimum aut nihil admisceas. Concretus hic limonum succus, siue extractum , mellis leuiter decocti cra ilitudinem habet . Quod si eundem succum reddere liquidiorem cupis, exiguum adde alterius percolati succi, qui praedicto in catillo leniter inseruefactus humo rem aquatilem exhalarii. Caeterum si hunc aliosque congeneres, quos iam afferam , succos ad aestiuam sitim extinguendam adhibere fluidos ex aqua velis: eorundem pauculas in eam guttas infunde . quae statim sponte sitia, vel certe breui cochlearis argentei ligneiu agitatione solutae diffusaeque inpulsum elementum in poculum odorati nectaris mutabunt. Iam vero eundem succum ita densabis im
379쪽
Hailli pastillos. Puro in vase ex auricalcho , hemis haerij facie concavo . n. s' oris rostrati, manubriato, & pharmacopolis familiari, sacchari se taqui libram, aut quantum voles, cum aqua exigua super clibanum colliquescere ac decoqui patieris. Cum opus iuerte , despumabis. Satis decoctium intelliges, cum sublata e spathula non guttatim, sed filatim defluet. Tunc in medium catillum seu scutellam prius tepe factam ingeres: eodemque tempore rudicula celeriter agitabis. Vbi colore mutato albescere 'perit atque densari, tunc praedicti succi cochlear unum cum dimidio infundes, aut certe plus minusuo,
prout acrimoniam Vehementiorem expetes aut remissiorem . Si
quid inter agitandum vasi cohaeserit, lignea spathula corrades, & ad medium vas contrahes: ut suae penitus mata admisceatur, neue maturius , quam par est, exarescat, Ipsam porro massam tandiu rudic la peragitabis, quoad ita concreuisse videas, ut acie spathulae possiti' frustula dissecari. Tunc eam etiamnum calentem, ac proptere;
teneram frustillatim spathula in pastillos minimum fere digitum longos insecabis. Eosdem ab ipsa spathula cultro abrades: & subiecta papyro permunda caducos rarius excipies, quam ut alter alterum contingat. Cum restixerint, in uertes. Haec ipsa mistura caeteraeque acribus e succis facile concinnantur in eam potionem, quam generi Turcarum usitatam, vulgo Sorbet tum dicunt et si modo saccharum leuius excoquatur, mimisque conspissetur. Scire praeterea conuenit, quotiescunque succus extractus valde concreuerit, leuiorem deberi fac charo cocturam: ax vero vehementiorem, si fuerit ille fluidus. Et hoc habes animaduertere, si praedictis in pastillis componendis saccharum propter mitiorem cocturam nondum satis coactum sit, pos se in eadem scutella, in qua caeperat agitari , rursum clibano imponi, ut semihorae spatio modice recales at: interim vero esse peragitandum . Ita, simul atque ab igne sustuleris, illico densatum iri: sed agitation*m esse rudicula redintegrandam. Praedictis animaduersionibus locus etiam est in acrimoni js caeteris concinnandis, earum-
'' ' que pastillis conficiendis. Vt acres pastillos supradictos conditiores
facias: ubi cum saccharo composita bene spissescere carperit acrimo- Pastilli re- nia, binas ternasue manu expressi citrini olei guttas adijcies. Re-res: ha num arenis pellendis sume, quem e pusillis limonibus expresseris, succi, linea taenia guttatim colante defaecati, unciam unam: praestantissimi sacchari uncias sex et olei cinnamomini, vel e floribus aurantiorum stillati guttas octo, aut certe aquae cinnamominae stillatitiae
semunciam . Commisce, de ad pastillorum spissitudinem decoque . Tum in pastillos divide. Mane ieiunus quarta ante cibum hor unum sume. Proderit. Porro cum hic, tum quilibet succus potest non in pastillos modo cogi, verum etiam formis plumbeis seu stanneis
380쪽
in lib. I. Dispariata I si, b De natura obprum s
neis figurari. Sed oportet has ipsas sermas exigua prius aqua conspergere: circulisque siue marginibus ligneis aut papyraceis ita includere, ut minimi crassitudine digiti supra formas emineant. Eoc
dem , ne relaxentur , cera glutinabis , aut vinculo astringes . Denique compositionem iam refrigescere, densari, de albescere inchoantem supersundes. Eandem praeterea licebit vel in puluerem siccare, vel in electarium emollire. Si succus acer quicunque , dum aquosus humor coctiara exhalatur, adeo subsidat, ut periculum sit, ne nimio calore atque inanitate amplior scutella rumpatur: in angistiorem succus idem transfusiis, prout exiget, subiectum ad ignem sinetur evaporare. Vt succis omnibus, siue extractis, efficaciorem Odor & vis vim odoremque concilies, saccharum coquito stillatirijs ex aquis re- sit rum earum, unde ipsi eliciuntur succi, vel extracta. Itaque si, exempli causa, citrei mali seu limonis acrimoniam saccharo condire velis : eius pomi cortices detractos concisosque, deinde in alembicum siue vitreum siue testaceum inclusos, sicco prunae vapore, aut calentis aquae balneo, quod Mariae vocant, in aquas soluas oportet, a que in ea saccharum decoquas. Sic oleum quodcunque odoratum, cum saccharo componendum, fiet odoratius, si saccharum ipsum , quod pastillorum coctura densari debet, aquae permisceatur, qua cum oleo pariter ex eadem inseruefacta materia stillauerit. A Syru- Syrupus &
pus quoque fit e limoniorum pariter , ut citreorum , sUcco, DillS re- me limo
s inguendo feruori non inutilis, contraque pestis ras febres, & illas 2 h. t '
quae contagione non vacant. Aqua etiam, quam e limonum suc- mox c*co c dae balneo & vitreis vasis eliciunt, praeterquam quod a -- minis expetitur ad serimae fucum , vitiligines totiusque corporis maculas emendat, varos delet, & a caros interimit . Syrupis admista, febribus acutis de contagiosis mire stic currit. N pueris epota ventris tineas enecat: id quod etiam praestat succus recens e pomo expressus unciae pondere, plus minusue pro puerorum aetate. Idem , elimonibus immaturis si modo simili exprimatur, sorbeaturque ses
cunctae pondere ex cretico vino, valide calculos CX turbat. Sed ho- Limonum ta
rum in cibatu pomorum, quae citreum oleant, &percoctam colo 'M'' ratamque maturitatem habeant, usum non ita frequentem, ac per summos duntaxat calores concedit iuuenili aetati, & choleritae temperaturae rum Balthassar Pisanellus: contra vero senibus de pituitosis interdicit . Ea quippe stomachum perfrigerant , coli dolores cient,
corpus emaciant, & atram bilem augent. Quanquam eorundem succus in cibis auiditatem incitat, vomitionem sistit, crassos humores extenuat , febribus, quas malignas nominant , aduersatur . Adhiberi autem ex eodem Pisanello debent perraro & perparce, cortice purgata, aquae humore macerata, & cinnamomo aspersa . Monet
