장음표시 사용
364쪽
e boris limoniae sinus. Cop. X X VII
T SI pleraque malus limonia , citro robiistior, hiemalem non aeque s uitiam reformidat: situ tamen consimili laetatur de proficit : eo praesertim , qui terriga vertat aquiloni, de ad mundi teporem oscitans
australis Neptuni halitu inspiretur. Haec sese selicitas illi potissimum plagae indulsit, ubi theatra
lem in speciem, ad assidui veris autumnique lae thim spectaculum , naturae artificio ample lunatus Liguriae sinus, prima videlicet inchoantis Italiae amoenitas, perpetuis a tergo Apennini iugis, sterilem septentrionis hiemem simmouentibus, fertilem ab insinuante se austro marique teporem concipit: vnde selicissimo dignus conceptu, aureus Medici mali toto anno partus existit. Accedit nihil non superans genuensis industria: quae nativa saxa sic edomat dc mansuefacit, ut auriferis arboribus amoenissimu siluescere doceat . Quidni enim opulentiisimae urbis, opes suas iam non capienseti , res quoque agrestis auresceret Quidni amplissima scena villarum , aedibus magnificentissimis urbem ruri continuantium, siluis etiam , intermicante seu istu pulchre virentibus, coruscaret In hoc naturae gaudentis theatro sublimis atque spectabilis contemplatrix tamiratrix Genua, delicijs suis utrinque beata sic fiuitur, ut quibus m gia applaudat, ignoret. Interim odoratae Medicarum arborum fi liae, ligusticae aurae sic e portu soluentibus aspirant, ut, dum vela impellunt, beato e littore aegre abeuntium animos retineant: ipsisq; vectores , quibus aduersi reflant, vehementius ad se rapiant. Quinetiam qui longo tractu ad vigesimum usque milliare marinas per undas porrigitur iucundus odor, illud essicit, ut sinus ligusticus nouo dici debeat nomine Oceanus odoratus. Has primo delicias hortenses intulit Arethusa, peropportuno loci positu invitata. Illic & limonibus suis perelegans pomarium condidit, dc magnificam sibi. Regiam excitauit. Operarios illi suos Imperatrix Genua facile in dulsit, Alcimum videlicet, Dardalum, de Cosmum: quorum opera contiguae ditionis,lapideis de campis de collibus horridae,aspreta in floralia, glabreta in pomaria mutauerat. Igitur dum opus hortense aliquando serueret, ex improuiso sine consueti comitatus pompa fami liariter adfuit Genua, Palladis vultu habituque , sed regali, necnon palmae gestamine indolem praeferens, pacis ac belli studijs inclytam, nempe ingenio manuq, strenuam. Nulla potuit agrestem voluptas tempestiuior laevigare simul& incitare laborem, quam dominantis
aduentus urbanissimus Heroinae. Interrupto protinus opere, accuserunt
optimus, Qualis est lia gusticus o
365쪽
runt cum operarijs Hesperides: & patrocinantem dexteram deosculatae, intimum obsequiose laetitiae sensum non ossiciosa tantum voce, sed gestiente quoque silentio eloquuntur. At ego, inquit Genua , non idcirco huc accessi, ut suauius otio negotium interturbarem. Eia laudabiles conatus redintegrate : &quo vestras arbores artificio auri seraces essiciatis, ostendite. His absque mora dictis obtemperatur: alacritate summa opus resumitur: Hesperidum quaeque suo monitrix instat operario. Tum attentissime singula obseruantem, sic Genuam alloquitur Arethusa. Vides, orae ligusticae magna Regnatrix , praecipuos auriferae arboris educandae ritus a cultu publico non abhorrentes. Vides, ut Alcimus, vires habens nomini pares, in effossum laboriose scrobem aurantiam deponite ac monstrat, nostris in hortis consitionem feliciter usurpari. Vt ingenium Daedalus non appellatione modo, sed manu etiam praeferens, insitionetata commendat: dum arboreo vulnere limoniae vitam educat insiti-uam . Vt & vocabulo & re ipsa Cosmus ornatissimas in aulas hortos mutat: dum celeriter sequacis lentitiae citros in hortensium parietum aulaea contexit. Denique meis in hortis isto sole clarius intueris tuum , Genua, ingenium ac tua decora, viriditatis arboreae simaragdinis, & pomorum aureis notis expressas. od enim in urbo tua, & suburbana in ditione late perfecisti, ut in saxeo sterilique solo urbanae magnificentiae, rus bicaeque amoenitatis miraculum geminaueris: id ego per laborem Alcimi, per industriam Daedali, per ornatum Cosmi in hac hortensi epitome repraesentare studeo . Perhonorifico delectua prieconio Genua, cum gratijs laudes non sine magno scenore rependit: atque illud in digressu addidit: tunc ego mo, quae tribuis, laudum ornamenta promeritam arbitrabor, ubi mea in Hesperidum hortos Liguria uniuersa transierit.
368쪽
Quicunque felici pagina , in hortensem Liguriae amoenitatem transformata , oblectatus es: ingeniosi miraculi opificem demirare. Quis autem esse alius quiuerit , nisi Guido Rhenus qui triplicem ligultu Guido Rhecam gloriam feliciter aemulatus, tergeminum unus inter pictores mi- ''' raculum est. Illum quippe credas picturae robusta vivacitate Alcimum, callida inuentione Daedalum, pergraphica demum consormatione Cosmum . Hinc perpetua illa mortalium admiratio, & ho, norifica vox acclamantium , idaeas a Rheno exprimendas, longe nostratibus formosiores, e caeso peti: caelitesq; ipsos eiusdem Rheni coloribus nostrum sub aspectium cadere. Spectabiles vero in primis esse ac caelestissimas Diuorum formas: quae, dum Virginum maximae imsacesio Burghesiorum es quilino ab sacelli utroque latere prope spirantes adstant, ipsos, quibus haerent, parietes beant. Hinc etiam illasiummorum virorum ambitiosa cupiditas pingendarum a Riseno tabularum solam spem arrhabone multiplici coementium. Verum inusitata generis humani ad picturae caelestis authorem suspicienduntacommendandumque conspiratio cum hominum vita, cum voco,
quam celerrime deficit. Illud sane decus Rheni promeritis par,quippe
diuturnum ac perenne: ut eundem ad immortalem memoriam impressa typis non modo principum scriptorum ornatissima praeconia, verum etiam Maphari Cardinalis olim Barberini, nunc autem Vr- Ab urbanobant Octaui grauis ima & vere pontificalia carmina celebrarint et si '' ' Fuerit aliquando usque ad Magni Macedonis inuidiam gloriosa Gm-ci Ducis felicitas caeci poetie canoris laudibus illustrari. Profecto supra humanum votum supraque omnem inuidiam est, ut homo priuatus hominum apicem, dc quodammodo alterum vicaria in terris authoritate Deum habuerit laudatorem. Qui publicum, qui nobilissimum hunc plausum commemorat: satis Rhenum commendat, omnes picturae numeros continentem. Sed indolem pictoris felicis simam ex aequo in pingendo amoenitas ,& in agendo humanitas decorarunt . Vnus ego instar omnium humanissimam eius facilitatem testificari possum: quem idem, quan uis de facie ignotum , & gratuitis picti iris, de ipsam ossiciosa scriptione urbanitatem expingentibus epistolis devinxit. At heu plaudentis illa uniuersitatis acclamatio, tragico exitu funebrem in gemitum repente mutata, commune gaudium sunestauit i Nimirum sic virtutis, ut solis, lux res in terris Iugacissima esst. Heu caelesti sole sol picturae fugacior in ipso,quanuis aetate iam vergente,immortalis gloriae meridie occidit:nec,nisi nouis. sima iudiciali die, rediturus, noctem longissimam reliquit. Veruntamen solatio illud est non mediocri, quod in funebris huiusce noctis moestissimis tenebris,tanquam sidera sui ab occasti solis illustriora,in numerabiles mutuata & vicaria luce intermicant picturae: in quibus
369쪽
coloratum mendacium specioso miraculo in veritatem, ars degendirat in naturam . Licet hoc intueri potissimum in quirinalibus Iulii Cardinalis MaγEarini magnificis ardibus: ubi mirabilis penicillo fabricator Guido Rhenus contiguam celebri viae lateritiam porticum orientali caeso concamerauit. Illic enim matutinus in curru Apollo tam eleganti formositate praeradiat: tam agiles manibus inter sonexis comitantur exultim Horae: tam lucidam praefert antelucanam facem ales puerili vultu Lucifer: &praevolans Aurora sui temperienitoris expletos, candidos rubentesque flores e caeli pensilibus hortis ita praespargit: ut non ex alio nostratem oriente diem exoriri credas . Sed ortus hic meridiem non habet, non occasum: quippe suo cum comitatu Apollo cursum vix initum sistit. Nimirum e pulcherarimo domicilio abire nescit: volucrique fuga repressa , Domino meritissimo felicitatis diem stabilem essicit ac proditistissimam. Pictoris ergo praestantissimi opera prorsus omni videntur arte laudabiliter
carere : quibus unius naturae munus, nempe animam vitamque, cO
lor essicax illeuit. Sed unum amissum solem omnia simul sidera non compensant. Sol alter iste, quotidie redux , extincti nec redeuntis vitia essigies, quippe mundi pictor illustris, dum res omnes luce sua pulcherrime colorat, amoenissima Rhenum pictura terras late illustrantem, plaususque in litos reserentem repraesentat. Verum ego emendicatis istis ad funeris solatium imaginibus non indigeo. Vivit enim in animo meo memoria beneficiorum immortali Guido Rhenus, &ita viuit: ut mihi sol assulgeat inocciduus.
E QV E hac parte d*generat vel a parente, vel a sorore citro malus limonia, ut alio velit in solo fi moue viuere. Quare cum qu*cunque, tum praecipue leuior humus, eaque stercoratissima utiliter adhibetur. De olida re nihil habeo praeterea, neque cupio dicere, quam quae in citro dixi.
IMONIA malus semine seri haud solet: quia lento profectu augescit,& austeri saporis pusilla & siluatica poma progignit. Huc adde complura
esse genera limonum, qui seminis omnino expertes plane que spadones congenerem posteritatem reseminare non possunt. Vt magistra discamus natura , seminationem in limonibus non requiri. Vna tamen semianis , interdum speciose degenerantis, fortuita & rara varietas hunc
370쪽
nonnemini satum persuadet: crediturque proseminata soboles suorum quoque surculorum insitione saepius iterata feritatem posse dediscere. Seritur autem limonia, ' sicut serendam citrum ante prae- ubi seratur. cepimus. Datae nuper ex insula Corcyra litterae testantur, ab eius loci colonis semine seri limonias malos: atque cum eas, tum alias, quarum plurimae voluntario satu nascuntur in siluis , insitionis beneficio ad bonam frugem mansite fieri et v namque Sextili & Septembri menses noculationem usurpari At vero Athiopes (vt ab oculato teste supradicto, Hieronymo Lobo nostri ordinis Sacerdote, coram didici)nullam praeterea limoniae mali nouere culturam, nisi sationem . Et eiusmodi quidem arboris pomis abundant, sed perminutis: quae noricibi , sed voluptatis & medicinae multiplicis gratia colunt: praecipue
vero aquam ex ijs eliciunt , oculis maxime salutarem . Caeterum qUT Quae oculo,
nullis aut raris aculeis horrent, limonum arbores, oculos: quae penu Tin' 'tus aculeatae sunt, surculos insitioni aptiores suppeditant. Limonia malus utiliter in aurantiam inseritur, ut felicius eualescat, perennet lidiutius. Vt autem ipsius pomum vas ius grandescat,& iucundius Quaa in al-
sapiat: in citrum & lumiam . Vt idem sapore sit ab lutissimo, in siluatici generis malum limoniam , Qu*cunque maxime frugifera est
limonia, aptius aurantiae committitur: quod haec , utpote robustior , vires sussicit ramis, pomorum oneri sustinendo pares . Florentina amoenitatis cultor insignis limonijs malis compluribus insitioner ita praescribit. Limon citratus in omne genus arboris Medicae surculo gemmaque inseri potest: felicius tamen inseritur in aurantiam : in eam praesertim, quae dicitur genuensis: dum eadem nouella sit, robusta, incorrupta , & sine cicatrice . Ita suas aurantiae gemmas hoc
limoniae genus foeneratur, ut optimum pomorum aurum eliciat. Lurma quoque cum omni Medicae arbori, tum aurantiae libenter
adhaerescit. Sed utilius ramis depangitur: quod ij cito exeunt in arbores, & pomis exuberant grandioribus eximiaeque s lauitatis. Spon-gmus aurantiae melius insitivo calamo adiungitur . Vulgaris dulci medulla limon& oculis & surculis hospitatur. Conditioris quoque dulcedinis Lusitanus utroque insiti genere aurantiae nubit. Nomen a pyro formamque sortiti limonis, & hispanicae limae insititias
gemmas & surculos aeque accipit aurantia. Haec florentini cultoris commendanda praescriptio . At vero citrati limonis arborem Corcyraei, tertio quoque anno amputatis, quos senium exhausit, ramis,
multa insitione renovellant. Ex quo ni, ut illa iuueniliter luxurians poma pariat mediocris instar peponis praetumida . Si pusillae statues ins te id , rae limonias malos in fictilibus cupimus educare , inuersis deorsunta se foculis inserimus: qui retardato exitu breues ex se ramos e ijciant, ochumiliter arborescant.Xx et consulo ,
