장음표시 사용
381쪽
Citrinae aeriis moniae suc-eus ad se bres inte uallata3. vitis vulaarium limo num Limonis cais labra
Monet me limon, ad se bres medicinalis, ut alieno substituam loco, quod exciderat reponendum suo . Solebat Parisijs Germanus medicus interuallatis in febribus, cum instaret accessio, propinare geminum cochlear succi e medulla citrina expressi , cumque bonae notae vino stillatitio eadem cochlearis mensura permisti : cuius singulis potionibus mitior febris accedebat , decedebatque intra paucos dies: ad haec febrilis sitis ardorisque molestia sedabatur. Romae quoque sensit hoc anno in aestiua tertiana vir grauissimus praedicti medicamenti vim saluberrimam. Quare non dubitabat extra lectum deg re , domi ambulare, seque pro sano per omnia propemodum gerere . Vulgarium limonum ignobilis multitudo praeterquamquod
omniUm epulas mortalium parabile condimentum promiscue minisTat, publicae quoque saluti voluptatique suis e floribus , chymico igni expositis, aquam stillatitia in profundit: seque succo liberaliter
expresso euiscerat , ut is cum saccharo compositus citrinae acrimoniae compositionem , citratumque tu lepum obscuro discrimine salubri ter mentiatur. Is autem limon, qui sapore acerrimo vescus nomest, ut, qua palatum fraudat, cum poenore voluptatem oculis repem dat , pulcherrimum eundemque nobilissimum coccineum colorem,
quem familiari Arabum vocabulo chermisinum dicimus, concinnat . Ea propter omnibus annis e ligustica Sancti Remi ora quinquagena succi eius dolia in Galliam transportantur: & rhegino e solo magna eorum copia pomorum transuehitur Messanam : quod utrobique is color peritissimis ab insectoribus elaboratur. Nullus toto calabrico tractu limon prouenit uberius, nullusque tapsus ibidem inter epulas adhibetur, quam qui omnium minimus acrimoniae suauitate ac salubritate praestat. Hic, si tenuiter coniecto additum fac charum sinatur intabescere , i sitim depellit, renum arenas extrahit, & profluuium genitale sistit. Eandem vim auxiliandi lici bet , si mane per horam tui epo maceretur, & matutino diebus sumatur alternis: si guttae quaternae aut senae, illius e medulla expresse,
inter prandium in vini albi cyatho bibantur : si denique octonae seu
denae guttae cum insulso iure matutino tempore sorbeantur. At vero sine aliena conditura conditissimum experimur itidem calabrum
praedicti limonis fraterculum, quem pusilla rotunditas, & a spina
creberrima vocabulum distinguia. Tempestiuus enim omnium horarum cibus est, palato iucundus, ac ventriculo renibusque salutaris: quippe qui cutis tenuitate ac teneritudine concoctioni non ossicit , calore autem prodest: medullae vero temperie stomachum non perfrigerat, ut caetera solent mala Medica: sed multum adiuuat comcoctiones . Manditur autem orbiculata in frusta consectus: non ex-
Primitur, quia parce succosus est. ' Vtrunque minutum limouenta,
382쪽
Genuenses ac Ne politani minutatim concisum , de sale rosarumque aqua conspersum mandere consueuerunt cum carnibus piscibusque. Ad haec manentibus acribus medullis integrum aculeato stylo sodbcant : citreorum instar aqua macerant: elixoque saccharo condiunt.
Hos quoque paruos limones ' Io: Baptis a Porta in vitreum vas n ittit, quod a figura matulam chymici vocant: aquam adijcit: ardentevstrina vehementer vaporat, quia illis ustionem non timet: e quinquagenis vix binas olei drachmas elicit. Id oleum cum vino hau stum, aut forinsecus adhibitum viperarum scorpionumque veneno mederi asseuerat. Eodem perunctis naribus contra febres pestilentes, contraque ipsam pestilentiam homines praemuniri. Illitum gutturi & brachiorum ac pedum cacuminibus , ubi euidens est arteriarum pulsus, melancholicis remedio esse: stomacho vim addere, &concoctionibus conferre . Dulci succo limones, si febricitantium, Dulet, . ore tantum contineantur, immodicam sitim sine potu sedant. Quinetiam ij, quibus nomen dedit natalis Lusitania salubrius sumuntur in morbis, quippe nullam mitiore dulcedine nauseam facienteS. SP Cit uti.lendus ultra non est citratus limon , suamet suaeque arboris utilitate memorabilis. Etenim proiecti ramuli tenerrimi saccharo condiuntur, ac digeruntur in pastillos, cordi stomachoque roborando. Iria
oleum quoque stillatilium liquantur, densando capillo essicacissimum: stomachi etiam viiijs , frigidisque distillationibus, si frigidum adhibeatur, saluberrimum . Denique odoris iucundi stillatam in aquam resoluuntur, cuius aspersu cutis in facie laevigatur. Porro radices cruribus humore noxio laborantibus auxiliantur, si aqua iis incoctis medicata crura ipsa madefiant. Eadem contra frigidae pituitae fluxiones egregie medetur. Pomi medulla instar citrinae con dituram accipit, aeque suauis & salubris. Quin etiam pomum to- eum per se suauisiimum, si corcyraeo more saccharo &rosacea conspergatur, extra fabulam ambrosia est. Creditur eius liquore pomi, Poeteuino.
quod ab Adamo nomen habet, foeminarum capillus flauescere, de se. . secies laevigari commendarique: si rotunda illud in frusta concisum vitreo vase , interiecta singulis frustis aerugine , recondatur , subiectoque igne liquor eliciatur. AEque dicitur foemineo capiti serma conciliari, si eodem vase conclusa utraque res habeatur in sole diebus quindenis , succusque postmodum exprimatur . Vsque adeo Adami pomum hominum posteritati vel citra gustum, dum exornat , etiamnum per foeminas insidiatur. h Vniuersorum beneficia li-
monum lumia pnestat, vi tamen suppari. Praecipuum eius auxilium Lumiae.
est contra scabiem, si primum dissecta, deinde tenuissimo sulphuris puluere aspersa clum seruido cinere calefacta scabioso affricetur . Hispaniae lumia decoriata, minutatim consecta, cumque primae no-
383쪽
Lima Potio turei- ea e limonusucco Cassianus
tae saccharo permista in usu est, medica vi refrigerandi. Genuensiualtera non absimilis utilissime datur aegrotis, in ore habenda . Duucis lima citra noxam essicax in ardentissimis febribus sumitur. Acris vero odoris acuti succo sto chum roborat, minusque degrauat.
Vtilitas a d exteros, Cap. XXXV.
ROPINANDA nunc oculis legentium est po
tio illa oriente toto percelebris, ac Turcarum usii patione nobilis: cui vulgarem Sorbetti appellatio. nem latinum sorbendi verbum, Scerbetti vero nomen vox arabica , turcica , persica impertiuit . Potionem enim Arabes scerbeton, Turtae
ac Perta A scerbet appellant. Quanquam hoc ea potissimum M nomine potio a Turcis Persisque
nuncupatur, quae limonis e succo & saccharo conficitur. Id porro nomen a verbo e d sciare ba, nempe bibit, velut a radice, deducitur . Eius au - tem potionis concinnandae rationem accurate conscripsere cum Franciscus Bologninus Eques Bononiensis, qui cum ciue suo Iulio Caesare Comite Isolano ante nonnullos annos impatriam Bygantio remigrauit: tum Petrus Petre cchinus, qui Francisco Savary de Breues apud Turcarum Imperatorem pro Gallorum Rege diuturnam legationem obeunti ab epistolis fuit . Eandem porro rationem mihi descriptam tradidit Eques Cassi anus a Puteo :cuius aeque animus ac domus Musarum omnium Parnasi us est. Qua re nihil admiror, quod huius viri, genere ac virtute pnes antissimi, luculenta merita etiam ante aduentitia decora fatis luce purpurant sua. Consimile aliud rogatu meo chirographum consecit Petrus iValle, Patritius Romanus: qui veteres aemulatus Heroa S, Europae, Asiae, atque adeo Indici Mundi, nostro penitus ab orbe discreti, peragratione non hominum modo multorum mores urbesque curiose vidit: sed aureis quoque gemmeisque peragrati orientis opibus potiorem peregrinarum lingiuarum exteraeque sapientiae gadam utiliter reportavit. Porro cum hic non eadem prorsus elaborandae sorbitionis tua cicae praecepta narret: quicquid ab aliorum praeceptis diuersiam afferet, opportune sparsimque interseretur: ut quam quisque viam velit, in sententiarum bivio persequatur . Igitur supradictae serbitioni sic vasa, sic instrumenta caetera praeparantur . Alienis decoquendo limo num succo & saccharo destinatis albium, plumbum de integro incoquitur . Quin etiam , quotiescunquo idem recoquitur succus, alienum denuo incoct1le adhibetur . Vsque adeo
384쪽
adeo periculum est, ne, transinisso aerei vasis ingrato amaroque sapore, succus ipse vitietur . Lineo quoque panno est opus, quo humente vasis orae sepius refrigerandae , ac, si quid sordis adhaeserit, abste gendum. Ad haec virgae praetenues, aut scopular in fasciculum colligantur ovorum albumini commouendo: quo saccharum purificatur,& claritatem coloris acquirit. Rutabulum nuceum, vel ex alia quacunque robusta materia in mallei, vel clauae faciem figuratur, ad saccharum succumque, dum coquitur, agitandum : idemque in aqua excoquitur, ut, si quid habet amaritudinis odorisue, dimittat. Ferreum batillum lati scalpri aspectu extenditur, ad saccharum, ubi iam refrixerit, ab alieno reglutinandum . Denique turcicum pondus praenoscendum est, quod a Turcis Hoc ca nominatur, ByZancij praecipue usitatum . Drachmas pendet quadringentas. Decem drachinae unciam pondere essiciunt. Hocca igitur uncias quadragenas, siue libras ternas & uncias quaternas aequat . Sed ' Nicolai de Nicolais computatione pondus habet librarum quatuor, quarum qua que uncias pendeat undenas . Nunc enimuero turcicae sorbitionis compositio apertius enarrabitur . Ad illam sic paratur acrimonia . Numerus limonum simitur arbitrarius, qui multi succi, recenteS,& quam optimi sint. Cortex ijs detrahitur. Deinde manus diligenter lauantur, ne amarum corticis saporem odoremque peracutum
conta medullae resipiant . Dissechorum succus pomorum in catinum fictile manu exprimitur. Expressus linteo transmittitur. Deinde in aereo vase, recens incoctili, decoquitur. Interim, ne bulliatvraturque, lignea rudicula peragitatur: idque tandiu , donec e decem partibus nouem absumantur: quaeque superest, mellis crassitudinem reserat: vel certe usque in quartam partem coctura subim dat. Absumpti enim succi iaci uram vehementior eiusdem , de essicacior acritudo compensat. Ita excoctus ab igne remouetur, & agitatur eo usque, dum intepescat: ne vase adhuc praefervido peruratur . Vbi satis intepuisse immisso digito sentitur , in vas defunditur
laeuoris incocti, non tamen in cupreum . Eiusmodi vase reconditus
succus seruabilis est in vetustatem , addito praesertim sacchari momento . Idemque poterit arguti saporis acumine cibum quemlibet condire. Acidi huius decocti succi maximam vim insula Creta in potionis praedictae misturam cum locis compluribus, tum maxime Byetantio AEgyptoque suppeditat. Iamuero sorbilis eiusdem compositionis pars altera, saccharum, sic praeparatur. In sacchari singulas hoccas sumitur aquae hocca dimidia & oui unius album en . Quantum aquae albuminumque res exigit, in ahenum confunditur: de eo usque virgeo fasciculo permovetur, donec vertatur in spumam . Tum saccharum frustatim comminutum in eam aquam sic Z et mergi -
385쪽
mergitur, ut frusta multum extent. Id autem faccharum noli e debet ex eo, quod Venetijs perpurgauim fuerit: sed quod crassum& coquinarium vocant, eius tamen nosae perquam Optimum. Porro
ahenum tripodi imponitur . Ignis modicus e leuibus lignis succeiditur , quae bene splendideque ardeant . Vbi saccharum calore tabescens in aqua bullire incipit, ne feruore exultante superfluat, exigu* aquae, ligula subinde affuta, frigore temperatur. Idaec autem aqua partem ad summum tertiam eius aequabit, quae prius suerit ire, ahenum infusa . Posteaquam saccharum aliquandiu ferbuit, spumosamquc sordium saliuam velut expuens ad vasis labrum regetiit :sedulo despumatur . Deinde lineo aut laneo colo in aliud vas eliquatur . Inde primum in ahenum, bene ante emundatum, lotum siccumque refunditur: & leni pruna recoquitur. Cum bullire incipit candida cera ciceris magnitudine in singulas hoccas mergitur: aut certe dulcium amygdalarum olei gutta infunditur. Utraque enim res non modo bullantem feruorem sistit; verum etiar
sacchari spurcitiam, si qua reliqua est, euocat in si immum , ligula eximendam. Quare, si, cum primum decoquitur saccharum, praedicta cera vel oleum demittatur, aliquid afferet puritatis. Quamquam hoc permagni non interest. Illud autem custoditur, ut ora vasis madido linteolo identidem perfricentur, ne quid sacchari adhaerescat. Verum in eo purificando supradicta percolandi solertia Petro a Ualle non admodum probatur: quippe quae, licet limpidas saccharo munditias faciat, robusti tamen saporis nonnihil delibat. Quare set ille habet saccharum igne purgare, minusque defaecatum , quam viribus ac sapore infirmum mavult adhibere . Subijcit hoc loco idem Petrus, tempestiue saccharum, dum purificatur, ii coctis recentium porum foliis inodorari: herbisque, vel aromatum, scobe aut farina medicari. Et se quidem vidisse refrigerandi natura pollentem incoqui portulacam : & eiusmodi potionem albo
rubroque santalo temperatam perdiu adhibuisse. Oportere autem, flores, si amari sint , rite macerari , ut mitigentur Postquam saccharum lignis modo additis, modo subductis, modo etiam igno aqua modica insperso, sic ebullitiit: adhuc bullire sinitur sere semihoram, donec videlicet: nauum duxerit colorem: immersoquo rutabulo tam tenaciter haereat, quam solet mastiche, aut gummi ratque inter digitos glutinosa concretione lentescat. Denique absolutae coctiirae, summaeque spissitudinis, acido limonum succo recupiendo tempestiuae, id signi erit. Sacchari seruentis bullae non imsublime nitentur, sed agentur introrsim . At vero si supradie uim Petrum, consilio exemploque praeeuntem sequaris, coctura saccharum validiore densabis. Neque enim illi sat est, ut aeque saccha
386쪽
rum, atque in compositionibus caeteris, lentum & visco par adhaereat: utque e cochleari non defluat: sed illud exigit, ut antequania ab igne remoueatur, ad sacchari densioris, quod candidum vocant,pissitudinem prope concrescat: utque postmodum usque adeo ru-
tabulo agitetur, donec agitationem ultro concretio non permittat. Huiusce cocturae saccharum cum acido succo recte miscetur , ut mistura densior aetatem ferat, circunferrique commodius possit. DOpartium pondere miscendarum sententiae inter se geminae dissentiunt. Nonnulli enim in sacchari singulas hoccas acrimoniae unciam ad ij ciunt. At vero cum eodem Petro alij consentaneum acidi succi pondus praescribunt , cuiusque multum aut parum acidam potionem amantis arbitrium. Equidem cum illis et , qui multitudini: cum his autem illi, qui sibi hanc sorbitionem praeparat , sentiendum esse censuerim'. Porro illos, quibus ego incredibilis sum, ad peritiores Turcas dimitto & ablego. Ergo excoctum faccharum ab igne remouetur , de rutabulo agitatur . Interim vero Macer succus paulatim guttatimque ins hillatur, non ubertim ingeriatur: quia saccarum refrigesceret, iterumque colliquescens iustamuspi intudinem deperderet. Qui bibulis quoque naribus odorarias
delicias sitiunt, moschum & ambarum exigua rosarum aqua macerant . Cumque infunditur acrimonia, tempestiue confundunt.
Neque vero post inditam acrimoniam ( ut idem Petrus assirmat) recoqui saccharum tuto potest: quippe illud ex facili vitiaretur . Idem praeterea subijcit, diligenter custodiendum esse, ne nimia coctura compositio praedicta in acidum densitatis pellucidae saccharum duretur . Id suo doctus periculo alios monet. Cum enim aliquando saccharum siue ante, siue post additum limonis succum, liberalius excoqueret: quod in potum parabatur, lapidescere animaduertit in cibum . Quare, dum adhuc aliquam ipsi misturae teneritudinem faciebat calor , in varias eam formas frustillatim insecuit, quae postmodum imsiccharum, ab immisto acido succo fliua perspicuitate translucens, dulci duruit infortunio . Caeterum prima quoque sacchari coctura mitior ( ut alij testantur j limonis acidum succum, qui tamen refiixerit, congruenter admittit. Hic autem dum insunditur, &: ab ipsbinsusu, breuia per interualla faccharum rutabulo miscetur, donec ad pristinae concretionis gradum redigatur. Deinde ab igne remota compositio, ne qua eius pars vasis fundo uteroue adhaerescat, imomnem fortiter partem commouetur: idque donec ita deferbue rit, ut summi vasis calorem manus arbitra ferre contactu queat. Denique cum obluctante densitate rutabul um versari praeterea notia
potest, persecta est sorbilis compositio: statimque fictilibus vasculis reconditur , verum haec non ante operculantur, quam illa, c
387쪽
lore penitus exhalato , refrixerit. Eadem vero ad hunc modum recondita, quandiu libet, servaeur: de quocunque transfertur. Cum illam adhibere quis vult potionis gratia : cochlearis mensura cum
aqua miscet in scutella , & agitato cochleari facit, uti paulatim colliquescat. Integrum cuique est plus minusue compositionis huius admiscere . Sunt, qui ventri ciendo purgandoque iucunda media camina , velut rosam , similemve florem , aut quid aliud non insuaue ad ijciant. Quin etiam eadem compositio in cute curanda magno usui est . Nam si manibus iam lotis eius particulam, avellanae nucis dimidium aequantem, saponis vice adhibeas: postmodum vero mattiacam pilam siue molliorem saponem agrices: heuorem tactumque mollissimum conciliabis. Creditur etiam in facie vitiligi nes emendarer immistaque specularis lapidis farina, laevigare cutem& candidare . Sed parum est saluberrimo pomo , quod extima cusis vitia deterget. Illud sane permagnum, quod intimam luem, non sine impatibili cruciatu foras eminentem, essicacissime abolet. Modbus est, quem veteres Medici stomacacen , siue oris vitium Vocabant, quod dentes deciderent: aut scelotyrben, siue crurum paralysin, quod compages in genibus soluerentur. Faciebat hunc morbum sons aquae dulcis, teste ' Plinio, trans Rhenum in Germanic is
fluens. Eandem in Arabia luem popularem sui sie in Hiij Galli expeditione h Strabo testatur. Iam vero seu vetus ille, seu nouuS non b Lib. is. absimilis morbus belgico nomine ' Scorbutus dicitur, eodem quo Fventrem apertum sonat: quod inter alia incommoda tenas inurn et-ficit, nempe crebram oc inanem egerendi voluntatem : ut eius, qui enititur, venter aperiri dis umpique videatur. - Haec lues ante an- d pravi. G. nos circiter centum aut nata primum est , aut reuixit in Dalaia ,
Noruegia& Lithuania. Nunc autem infelici propagatione maritimos omnes Septentrionis populos, de Asiae Ai iccequet littorales in- Reus .i' o
colas infestat. Caeterum qui nostratem sibi mundum nimis angu stum rati, longa & perdissicili traiecinone Indicum petunt, in hunc facile morbum incidunt: f quia cibos sumunt succi crassioris, sal
multisque aromatis acribus conspersos, ac proinde atram bilem procreantes: quia praeterea putres dc grauioris halitus aquas potant. Eadem calamitas miserandum in modum afflixit s Hollandos, qui an- ,
nis ab hinc sere quinquaginta, inita per glacialem oceanum ad Si- '
nas nauigatione, marinas undas naufragos in scopulos,& in promontoria non bonae spei, sed salutis desperatissimae obduruisse senserunt. Vt mirandum non sit, quod lues haec inde latius disse.
minata vulgo morbus hollandicus appelletur . h B triplici au- hiem creditur iam origine prouenire , nimirum ex prauo ciborum succo, ex regionis intemperie, atque ex vitiosa corporis consti Putione.
388쪽
tione . Praecipua morbi huius damna, & venenatae affectionis indicias, gingiuarum putredo : dentium casus : faucium ulcera virulenta . foetida oris anima retotius corporis , & crurum in primis ac pedum citra sensium doloris tumor , qui vocatur a medicis cede ma : liuentes in cute maculae, ac tetra in ulcera degenerantes . Proinde genus humanum incolumitatem debet ac vitam limonio malo, cuius medica vi contra exitialem scorbutum validissime adiuuatur . Consuetis enim medicamentis , quae Vocantur a medentibus uniuersalia, prius adhibitis, scorbuticorum artus dissecto limonio, discutiendi abstergendique vim habent , salubriter perfricantur . h Quare vectoribus in Indiam transmi tentibus id esse remedij perfamiliare narrant. Sed Franciscus Ma tinus Vittaeus , ex ijs unus gallicae socijs expeditionis, qui traiecere in Indiam primi , quique praedictum morbum oculata cognitione perspexere , perbrevi opusculo scorbuli causas, damna , &medicamenta complexus, aperte ait, nullum esse contra scorbutum praemuniens remedium valentius, quam si limonis , seu citrei , siue auraniij succus praesumatur et vel poma eadem comedantur et vel limonis soruptis adhibeatur. Nullum praeterea scorbulo remouendo praestantius antidotum limonis & auraniij succo, aut pomorum eorundem brupo inueniri . Alium praebet usum Taprobanes incolis limon: ut legere est in gallica ad orientalem Indiam expeditione, quam supra dictus ' Vitretus patrio sermon describit . Etenim cum indicam oram aestiui solis vapor maxime accendit, abluta saluberrimo in flumine Indi corpora bipartito diuisis pusillis limonibus perfricant , ut magis refrigerent ac detergeant . Caeterum Ethiopes (vt ab ijs ipsis alijsque accepi) Echiopes, inquam, nocte ac tenebris Offuso vultu limonum suorum vires medicas vident. Propterea cum varios morbos ijsdem curant, tum praecipue illorum aqua oculorum vitia diluunt . Author est q Simon Paullus, Germanus medicus, quod rara in Germaniam ci trea mala importantur , e limonum corticibus oleum a cinymicis igne prolici, vel manu exprimi: permistumque cum saccharo venditari pro citrino oleo, siue pro citrei mali quinta, ut aiunt , essentia, cum ad omnes corporis, tum praecipue cordis vires instaurandas valentissima . Denique aliquis e limonum umbratili re fructus
colligitur: quando (vtidem ' Simon Paullus affirmat )quibusdam in regionibus & ipsa solia matribus familias usui sunt: ut ijs aeque , ac lauri solijs, baccisque iuniperi, cibos condiant . Crediderim sitis ea filia pomis condimenti gloriam inuidere . Itaque quod expres si profusione succi as qui non possunt, odoriserae animae impendio pe
Limonis usus Indis lauantibus . Apud Aethiopes usus inedIcus. Oleum e li
389쪽
dio perficiunt: & beneficio immoriuntur , dum inodorant. Sic nulla sui parte , quanuis superflua , limon inutilis est: quando
alienis quoque cibis ea gratiam conciliat. Sic sua se umbra dum priuat , suas laudes cumulat & coronat. Vt quantum se ipso prosit, ex eius umbra saporis odorisque argutiam epulis conserente , intelligamus .
390쪽
Similitudo in auranti'. Caput ILTIM A Hesperidum Hesperthusa iam suum
vocat in pomarium, sane pulcherrimum , quippe Coruscum ardentiore pomorum auro. Et hoc etiam , antequam excolatur, particulatim cognostendum. Malus igitur aurantia radice niti- Axhorum .
tur crassa , Iignosa, ramose discessu partim improsundum acta, partim late porrecta, satis lutea , suiqe multum auri colorandis alumnis pomis promittent i . Trunco assurgit intus candido , spisso , duroque : foris e viridi subnigro, colorisque ferrei. Ramis siluescit numerosis, nitide virentibus, & complures in ramulos fruticantibus: frequenti prassongaque spina hispidis, sed insitione mitigante parcius aeuleatis. Foli s opacatur magnis, in exilitatem fastigatis, saturi viroris, & pediculi pyxidato aspectu seliati. Floribus vernat Maio potissimum mense pro- Florum. uenientibus, & racemi seu fasciculi essigie plerunque confertis: duos in digitos patescentibus: sex plurimum in folia diradiatis: sincero candore niualibus: stantium in medio staminum capillitio summa. tim flauis, cetera candidis et rarenter intacundis: interuirente sepius inchoati pomi globulo frugiferis: odore iucunde acuto quicquid uspiam est suavitatis inhalantibus. Eorum non pauci arboreae parentis, nimiae taturae alendae imparis, ramosis e brachiis decidui, de ante humati quam extincti , odoratam in sepulcrali solo animam suarumiter exhalant g
