장음표시 사용
161쪽
r 1 B E L c t e Allut putant dictum; vetustum admodum,& nuper adversus hostiles insultus lutire tota insula variis hinc inde munime tis excitatis in valide munitum. Tantum duobus milliaribus abest a Berga ad S
Quarta & ultima insula estoresandia, vel, ut alii volunt, Moeresandia, inter
Scaldiam & Nordbevelandiam sita, sed
huic propior. Haec maxime a civibus Zirizaeis aggeribus vallata est, cum antea marinis fluctibus operta fuisset, idque a1 modum nuper. Cum primum aggere cingeretur, iccc L jugera continebat; sed fluctus marini rursus nonoihil detriverunt , eique graviter minantur, ita ut pene pro derelicta habeatur, alioquin egregie fertilis est, & dominis suis expensas
dudum magno cum si more refudit. Decem igitur in universum sunt Zelandiae urbes, pagi supra centum. Porro
insulis, quas jam attigimus , variis locis
interjacent aut adjacent planicies herbidae; quae nullis licet cinctae aggeribus, tomen ut plurimum e fluctibus extant;quarumque ea conditio est, ut modo hinc avellantur & alio adjiciantur,& crescant decrescantque; ita ut numquam in hisce partibus insularum cingendarum materies videatur defutura. Harum quaedam
162쪽
garsen appellantur; quaedam parcius virentia neque tam uberem pabuli copiam suppeditantia seorren vocant. Ex his, ubi aliquot jugerum millia conglobari contigit, aggeribus circumduetis, insulas eH-cere tentant Zelandi & vicini Hollandi,& valde verisimile est , jam antiquitus nonnullas harum insularum ita undarum dominio esse subductas. Scaldis, qui insultis hasce intersecat, in Veromanduis inquit Lemnius) e geminis sontibus progressus, per Tornacum, perque Gam lavum, reliquosque Flandriae tractus dis. funditur, ac mox Anmerpiam delatus, portum ibi insignem costituit: tum paulo longius progressus , bipartito cursu Brabantiam ac Flandriam a Zelandia discriminat: siquidem sinistra in austrum
contortus ac deflexus , Flandriae oras ac littora persequitur, alioque nomine insignitus, de honte, a latratu & fremitu u darum vocatur; quo per Zuydtbevelandiam ac Walachriam in oceanum patet aditus : dextra vero relictis Brabantiae finibus continuato cursu, servatoque veteri alveo, secundum Scaldiae insulae littora violento vastoque gurgite in oceanum devolvitur, sine ulla nominis mutatione,
163쪽
VRbes pene singulae, quemadmodum& in Hollandia usu venire os tandimus,aliquid singulare & a caeteris diversam habent,quoad magistratuum numerum, eligendique & imperandi modum. Sed id in omnibus ostendere Iongum esset. nos in duobus oppidis id explicabimus.
Middelburgi regimen politicum & civile est penes duos Consules, undecim Scabinos , & duodecim Consiliarios.
Constites autem non tantum praesident in consilio sive senatu : ubi politica tractantur, tam quae urbem quam quae pro vinciarii tangunt: Sed etiam in tribunuli , sive praetorio, atque consessu Stabianorum; ubi omnes caulae civiles ic criminales disceptantur & judicantur, tam ad hastantiam & citationem Ballivi Oppidani in cautis oppidanorum, quam ad citationem Quaestoris ad occasum Sca, dis n causis omnium insulanorum qui limitibus qus sturae illius comprehendumtur. in quibus judiciis adhibentur Se tarii duo unusque & interdum alter Syn dicus , Omnes juris utriusque periti ; Minon modo actis concipiendis praesu nt,
sed*judicibus in gravioribus oc dubiis
164쪽
causis, consilia subministiant. Horum magistratuum duo consules , 5ί media pars scabinorum , sputa uno anno quinque, altero sex in m Mere defunguntur; ita tamen. ut, si contingat, consules munere decedentes non plenum biennium in scabinorum collegio praesedisse, in suturumannii inter primos scabinos adsciscantur. In decedentium locum pridie calend. augusti quotannis alii duplo numero designantur, quorum nomina ad praesectum provinc. HOlland. Zelandiaeque per seniorem apparitorem in litteris obsignatis mittuntur, etiam extra provinciam. Ille autem ex dicto numero, tum consules, tum Scabinos , quot opus est, eligit, dc electorum nomina, obsignatis item lixeris, per eundem apparitorem ad sen tum remittit. Designatio porro dupli numeri e it penes duodecim consiliarios, dc
duodecim electores, ut vocant. Ii XO-
viri electi sunt ex honestissimis incolis, qui neque indigenae sint neque horum,
munerum capaces. Hi XXIV-viri prid. cab augusti ad curiam hora Octava matutina a Ballivo lappidano vocantur, mulcta constituta mille florenorum in absentes s1ne sontica causa: ubi convenerunt,
a ministro verbi divini per concionem brevem, de ossicio magistratuum dc
qualitῆtibus eorum qui elisendi ad hoc
165쪽
piuntur: dein suffragia ineunt occulta per fabas dc pi quorum illae electum num
ro probant: primam autem rationem ha- .
bent consiliariorum; & si qui justo numero desint, tum honestissimorum civium, & eorum qui in insulis ad occidentem Scaldis nati sunt. Horum XI IConsiliariorum , uti Hectorum, in Dus perpetuum est. Consiliarii autem ubi semel consulatu aut scabinatu iuncti fuerint , possent in posterum a consiliari Tum ordine atque alio regimine excludi; licet moribus pene receptum sit, cons ratu aut scabinatu desiictos rursus in consiliariorum numerum adsciscere. Constaliariorum horum electio, sive per mose tem sive alio modo collegio decedant,penes consules oc scabinos est: Electorum vero ubi quis aut oppido aut vita cessit, e triplo numero a Senatu designato electio est penes Praesectum provinciae, e
dem quo supra modo. Est praeterea re aliud collegium, pupillorum curam h
hens , constans e 1 v-viris honoratis secretario, itemque tribunal agrarium, constans Etribus Scabinis , & uno Graphiario, qui a Magistratu eliguntur; e ramque munus est causas agrarias in prima, ut vocant, instantia audire; a quibias
166쪽
Est dc aliud in oppido collegium, toti
Walachriae commune ; unde illius collegae, ordines Walachriae appellantur.quorum munus est, aggerum, quibus salus hujus insulae continetur,viarum publicarum, fluentorum, dcc. rationem habere,oc sarta tecta conservare: in eo sedent, e nobilitate unus, dc ex oppidis Middeuburgo , Vlissinga, Veria linguli; quibus adjunguntur duo ex iis qui latifundia in insula possident, de breeigeerrae vulgo,
dc unus graphiarius. Trizeae Senatus perpetuus costat Xxxvr.
viris; quibus in deliberationibus de rebus magni momenti accedunt scabini, licet
extra horum numerum forte sint xxxvrvixi autem hi, ubi quis eorum decesserit, a Senatoribus reliquis & scabinis designantur, ic a praefecto provinciae eligui tur. Magi stratus constat duobus civium Magistris sive Consulibus, & duodecim
Scabiiss. Conilum alter dominicus, alter communitatis Consul appellatur. Prioris munus est, justitiam administrare, dcres politicas curare ; quare & praeses est Scabinorum,& decimus tertius Scabinus censetur. Posterioris munus est,provid re ut privilegia, quae urbi a suis principibus sunt concessa , sarta tecta conservem turire aggerum totius Scaldiae, quibus f
Ius insulta constat, una cum supremo ag-K α serum
167쪽
quidem altero post natalem domini die a Scabinis eliguntur: prior quidem ex
ipsorum numero ,1 Posterior vero e reliquo senatu auc e lauciorum citrium numero: in hunc pene modum: Primo publice rationes accepti & expensi superi ri anno in aerario urbico coram frequenti populi corona redduntur; quibus absolutis,populo vinum infunditur, dc gratiae aguntur. Dein populo dimisso, consules& scabini secedunt in conclave , posteriorque consul certis ceremoniis magia stratu se abdicat, & exit e conclavis reliqui ad electionem utriusque consulis sese accingunt: qua peracta prior consul, que ex ipso collegio eligi diximus, fores cO clavis aperit, 3c per apparitorem .secuΠ- dum consulem accersi jubet; e quo actis statim populo innotescit qui electi fuerint: dc uxoribus aut familiae utriusque consulis electio nunciatur; quae pro se quaeq; domi convivium parant, amicis dc consanguinos utriusque certatim d pes, dc quae quisque domi jam ante in i
certum paraverat conserentibus . interim ut mora aliqua intercedat, Consules, MScabini,&Bativus, &c. minora quae Grai munia &emolumenta inter se sortiuntur-& quibus nihil eorum sortito obtigit, iis decem solidi Ilandrici sive tres sior eni
168쪽
DE sc RIPTIO. I snumerantur. quibus peractis, magna
pompa consules cum funalibus cnam plerumque actus in noctem protrahitur ab amicis domum ducuntur, & cum licdem laute coenant. Stabinorum vero
electio mense majo peragitur. ii duplo numero a Senatu squem diximus designantur ex Senatoribus aut honesti Tum civium numero, & a Praesecto provinciae eliguntur. Porro magistratus ri-rizeae non tantum in oppido, sed tota Scaldia jurisdictionem obtinet; Balivus civitatis, idem quoque omnium pagorum illius insulae balivus censetur, ocin singulis pagis vicarios suos instituit; rei tamen coram tribunali opidano citantur , & ibidem judicium subeunt. Idem magistratus δc jurisdictionem habet in vicina Duy velandia in tribus ca sis, homicidio, pacis ruptura, & sceminarum raptu: In pagis quoque insulae Tolenae, qui vulgo S. nnenland ct 'avenis appellantur, in omnibus causis: In
Someldithia denique amplissimo sane manicipio, & in proxima insula sito in in
causis criminalibus. Atque haec de singularum urbium regimine dicta sunto; min singulis persequi longum esset.
169쪽
tico, tum o im rum maxime hodierno.
Elandia olim eundem cum Hossandia Comitem habuit, suis tamen legibus & insti tutis, neque alteri cuiquam provinciae obnoxia: nisi quod interduinti driae Comes non minimam illius partem delibavit, praesertim sub Diederico IV Hollandiae dc Zelandiae Comite; cui Babduinus insulanus Flandriae Comes Wal chria abstulit, ut scribit Reygersbergius; vel, ut Meyerus memoriae prodidit, quinque insulas Zelandicas, V lachriam , Scaldiam, Suydbeveram, Normeveram,& Borsaliam; quae tamen omnes postea ab Hollandiae Comitibus recuperatae; t laque Zelandia post Iacobam una cum aliis provinciis ad Burgundos atque A striacos pervenit. Deinceps Zelandia eamdem cum provinciis sortunam subiit, de demum excusso feliciter Hispani jugo suis ordinibus regi coepit; qui olim quia dem tribus membris constabant; Abbate inimirum S. Nicolai ordinis Praemonstra tensis, qui Middelburgi agebat, totius e clesiastici ordinis nomine; Marchione Vertae,nobilitatis universae vice;dc urbiucommunitate. Nunc Icclesiastico ordine una
170쪽
Dyse RIPTIO. Is Iuna cum dominio papali abdicato, duobus tantum membris Ordinum comitia constant; nobilitate nimirum, dccommunitate urbium. Nobilitatem universam, uti olim, ita hodie, repraesentat Marchio Ueriae & Aissingae, qui jam est
Princeps Auraicus: communitatem a
tem Deputati urbium Middelburgi, Ziri-zeae, Goeta, Flissingae, Veriae, & Tolenae. Hi, uti & in Hollandia diximus, certis temporibus, aut quum necesse est, comitia publica celebrantMiddelburgi,dclaminum provinciae imperium moderantur. Praeter haec publica comitia collegium est deputatorum, ut vocant, ordinum,quod vi I-virorum liceat appellare . constat enim ex uno nobili, quem Princeps A
raicus, Marchio Flissingae & U eriae, designat, & qui illius vice sententiam dicit; dc sex aliis, quos sex jam dictae urbes delegant. Delegati autem hi fere perpetui sunt, secus quam in Hollandia, nisi quod delegatus Middelburgensis singulis trienniis muneris prorogationem tenetur postulare a senatu civitatis. Caeterum munus illorum fere idem est, aut parum ab Hollandorum instituto diversum; nimirum in eo, quod iidem etiam maritimarum rerum curam habent, dc in
collegio deputatorum Admiralitatis ad ident. His autem, ab ordinibus adjun-