M. Antonii Mureti Orationes tres de studiis literarum, Venetiis habitae

발행: 1555년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

PATRICIO VENETO, P AT A -

IV multumq; dubitaui, HIERONΥME, ir clarissime, tribraemne, cum has qualescunque oratrones diuulgare in animo haberem , tibi eas I risimum inscribere . nam cum mihi proponerem ante oculos summam personae tuae dignitatem; mx videbar sitis modeste facturus , s rem tantulam in tuar ti Netri nomine apparere vellem. rursum

cogitanti noctes . dira ex plurimu tuis erga me , maximnq; beneficiis , quidam laterdum ob ciebarur metus; ne forte , non tu quidem . qua meum animum bene, ut opinor, perspectum habes ,sed ceterit' rum me ζratum iudicarent ,si diutius di tulissem aliquam prati erga te mimi sigilscationem dare. nam si expectare vellem, dum ad quid excuderem, quod vel dignitati tuae restonderet, vel beneficiorum, qMua te a cepι,magnitudanem adaequaret: vota mihi plane scienda erant, v isque ad illud remprus Titam producere liceret. est autem iniquum , eo nihil reddere, quia plurimum debeas Amul putabam, tibi non ini

cundam fore memoriam illius temporis , quo tua mihi singularis hiemarnitas siιmmo σ auxilio, σ ornamentosuit. nam cum nouitari 2 nou vussis, oe peregrinitari viuidererin mea ; tu Mus extitisti , p. causim meam acerrime si ciperes, qui eam collegis tuis, Tires omni Luriumgenere digni hinu, cludiosissime commendares, qui auctor raris tua pondere plurimorum animos ad me amandum, oe aliquo innumero habendum commoueres. Haec me adduxerunt, I rsarius dum cerem, hoc pusillium testim um dari obsieruaritis erca te mea; quam

3쪽

ia aliquam parum memor imGusticionem Angliresilentio incum

re . habeo autem in manibus cum aba quaedam , rum Ioannis grammatiti commentarios in libros priorum anabricorum .inifloresis , quos ab Hss misere e a oodissime deprauatos, emendare, O, in latinum fermonem conuertere molior. V Ῥbi absiluit erunt, in ruo ipsi quoque n mine ,stu patieris edentur. Vale. Venetys, ad I x Kal. Nouemb. M. D. LV.

4쪽

O RATIO DE LAUDE LITE R A

RUM HABITA VENETIIS,

MENSE OCTOBRI,

'I . I ANNO M. D. LIV.

UAE, singula hominibus ad

dicendum accedentibus timorem facere consecuerunt, patres amplissimi, vosq; ceteri Ciues ornatissimi, ea milii se

se hodierno die obiiciunt uni uersa.Siue enim loci amplitudo afferre perturbationis aliquid potcst, Venetiis dicimus : siue audientium dignitas, magna lectissia morum hominum adstante frequentia dicimus asiue ipsa orationis materia, dicendiq; conditio, ita dicimus, ut sit nobis eodem tempore de ingenio de doctrina, de gloria, ornamentisq; omnibus in hoc literarum certamine periclitanduma Venetijs dicere, si quisquam est, qui parum putet, eum ne cesse est in maximarum, earundemq; toto orbe notissimarum rerum ignoratione versari. Ecquis enim est hodie tam inaccessus, tam ab omni homi num consortio remotus in terris locus, quo non huius praestantissimae ciuitatis fama peruaseritZ quis populus, quae gens, quae hominum natio vel tam Lis A immanis

5쪽

immanis atque barbara, vel tam exculta disciplinis atque artibus, quam non iampridem florentissma a Venetorum respublica non gloria modo & splendore nominis sui, verum etiam admiratione compleuerit Z Haec vero firmamenta reipublicae, haeCornamenta Italiae, haec virtutum omnium, laudandarumq; artium praeclarissima lumina intuentem, non commoueri, tantum id quidem est, Vt, non

dicam in meam hanc mediocritatem ingenij, sed Vix in quenquam hominem, qui ceterorum de stiudicia extimescat, cadere polis videatur. Et nim si eloquentissimos olim viros accepimus, cum ad dicendum venissent, unius principis aspectu ita conturbatos fuisse, ut obmutescerent i quid mihi tandem animi esse oportet, qui neque comparat dus cum illis omnino sim, & apud vos dico, sena tores amplisiimi, ad quos cum oculorum comaen to aciem, totidem mihi consessum principum via deor intuerist Ac ceteri quidem saepe ad eam excusationem confugiunt, ut se, cum tenuitatis suae conscii tessent , tamen vel nec ii talei, vel offici0 impulsos, vel amicorum siue precibus, sue tempore aliquo adductos, dicendi munus non tam appetiuis se, quam detrectare non potuisse dicant; quam tatam rationem nobis hodierno die ipse rei natura conditioq; praecludit. Non enim detrectantes, sed

ultro nobis deposcentes hanc dicendi prouinciam.

Diuitias i

6쪽

ad eam non alienis precibus impulit, sed vestra inia credibili benignitate admissi sumus: ut si milius ex aliqua parte nostra uobis approbata fuerit indu-λia , causa nulla sit, quin omnes accusandam potius nostram: temeritatem , quam imbecillitatem subleuandam putent. Equidem cum 2 ab ineunte aetate,tum domesticis excitatus exemplis, tum ipsa hortante natura, honestarum artium studia coluerim , ct ubi primum per aetatem licuit, quae mihi meo ipse labore pepereram, aliis tradere ingres- , nouem prope iam annos in hac dicendi, ac docendi exercitatione:consumpserim; tamen sup riora illa consderans, ita commouebar animo, facile vi hoc potuerim abstinere consilio, nisi me huc sinama de vestra singulari humanitate concepta spes, st magna quaedam approbandae vobis, si minus eruditionis, at certe voluntatis meae cupiditas

impulisset. Ac mihi quidem, &, cuius rei causa in hunc locum ascenderim, ct ad quos verba factu

Tus sim, Cogitanti, prorsus ita videtur; nullo in argumento meam Commodius orationem polle veravi, quam s, literarum disciplina quantum non ornamenti solum, Verumetiam praesidij bene temseratis ciuitatibus asserat, tum adhibitis rationi buri tum etiam exemplis, atque ex veteribus f Culis repetita memoria exponam : minime id quidem , quo Vos, tales viros, commonefaciam , eX- . . A a cellentibus

7쪽

culleutibiis a fatura ingeniis praeditos eruditos a studiis liberalium doctrinarum , a diuturno asSi dudq; magnarum rerum usu peritos 2 sed quia libenter facio, ut, quarum artium percepta icientia

numquenque vestrum Vehementer aflici Conia stat, earum animos vestros iucunda commem

ratione delectem. Quae cum ita se habcant; mihiq; ipsa per se delectae ad dicendum materiae dignitas

satis magnam audientiam ractura videatur: tamen magis consuetudine, quam quod ita necessarium iudicem; petam A vobis, ut mihi res pulcherrimas breui oratione comprehendere meditanti, exigui temporis attentionem ne denegetis .ilbMagna o Iniimo vis, magnumq; momentum positum est in literis, viri amplissimi, ad conseruandas, bonisq; cumulandas omnibus ciuitates. Nam cum felicitas publica, ad quam humana omnia referenda sunt, si singulorum ciuium felicitate constet : singulo rum autemselicitas in excolenda, exercendaq; virtute praecipue sita sit; &ad perfectam virtutem

Consequendatra, necessariam quandam praecursio ncm adhibeant literat: illud profecto consequi tun, ut, nisi in qua literarum cultura vigeat, florcre absolute ciuitas nulla possit. Ponite vobis ante ocu IOS , omnes aetatis humanae partes: omnem publia Corum temporum varietatem, omnes instituendae vitae rationes & vias animo ct cogitatione percur-

8쪽

riter nullam omnino reperietis, quae non ita lite rarum auxilio indigeat, ut eas si quis sustulerit, socilem ipsum de mundo sustulisse videatur. Eae nos ivbi primum firmius incedere, atque articulatius loqui coepimus, de ipso prope nutricum acceptos sinu, titillatione quadam honestissimae voluptatis alliciunt, allectos praeceptis saluberrimis complent:

non tantum bene dicendi, verum etiam bene vi uendi common strant Vias e eXcitant in animis no astris igniculos gloriae: quantus si in virtute splendor, quanta in vitiis deformitas, edocent: quae qui semel bene penitus imbiberint, ij nunquam non postea ct viiij turpitudinem omni studio refugient, ct officii honestatisq; rationem rebus alijs omni bus anteponent. Ut autem in senaen te posita spes messis est, ita totius reliquae vitae expectatio ab educatione pueritiae pendct .i Ubi vero infirmam illam

ineuntis aetatulaea teneritatem vigor adolescentiae excepit, quae tandem alia res aut animum praeesa- rarum rerum studio accendere,' aut effercntibus

-sese cupiditatibus, quibus ea pars insgniter agitari solet, fraenos iniicere, praeter literarum tractati nem, poteste Themistoclem olim, cum somnum caperc adolescens non posset, dicere solitum tradunt, se Miltiadis trophaeo, quiescere volentem, excitari: quanto eos acrius incendi, atque infla- mari necesse est, qui quotidie non unius, sed in-I a numerabilium

9쪽

numerabilium hominum virtute prestantium tro

phara non c marmore constituta ad exigui praedi cationem temporis , sed ad omnem aeternitatem commendata literis intuentur Z Neque vcro pertimescendum est, ne aut labore frangantur, aut Vo

Iuptatis irretiantur illecebris ij, qui aetatis suae sto. rem literarum studiis dedicandum esse statuerunt. Tanta siquidem est oblectatio paulatim acquiren

da cognitione rerum sese pascentis animi, ut ea qui fruuntur, ab iis neque ilaboris tardium, neque auocantium voluptatum blanditiae sentiantur. Itaque sapienter poetae, cum Ceteros omnis deos Veneris imperio subdidissent, in Mineruam modo ec in studiorum praesides Musas nihil ei, nihil Cupiadi ni iuris esse voluerunt. Quinetiam illud ab ijs

dem memoriae proditum est, Iasonem olim Cet rosq; Argonautas, cum cani insulam, quae ab amoenitate, florumq; copia nomen inuenerat, praeto nauigarent, periculumq; esset; ne molli, am delia fato Sirenum cantu, quae eam insulam incolebant, ad exitium perducereutur, unum in Orpheo pe

fugium habuisse : qui cum assedisset in puppi, tam sitq; fides blandis impellere digitis, simul vocem

illam, qua rupes nemoraq; traxerat, Explicare coepisset, tanta simul aures animosq; audientium V Iuptate compleuit, ut iam Sirenum vocibus nemo nauigantium moueretur. Hoc figmento, quid rans L , dem

10쪽

deni aliud doctissimi homines, nisi id, quod nos

volumus, indicarunt e Florida videlicet illa insula iuuentus est. cam qui quas praeteruch tantur, magno in periculo sunt, ne Sirenum, id est, voluptatum blanditiis decepti, ' a rccto itinere abducti, in vada ct scopulos deferantur. Quodnam igitur huic tanto periculo comparatum remedium est Θquod, nisi Orphei, optimi ac sanistissimi vatis lyra i cuius suauitatem qui percipiunt, ij ct Acheloidum cantus pro nihilo putant, ct tandem institutum illud iter emens, vellus aureum, id est, vir tutem cum immortali coniunctam gloria consequuntur. Nimirum ut maior lux minorem k ita minoris voluptatis sensum perceptio maioris eX- tinguit . Quanto autem Voluptas ea, quae discen do sentitur, ceteris omnibus maior, sinceriorque sit, vel illud indicio est , quod aliarum , etiam qui eis plurimum tribuunt, fatietatem tamen quandam esse, ac tedium, confitentur; huius ut quis. que percepit plurimum, ita eam acrius, atque auidius concupiscit. Quod si cui sorte dubium est, prodeat in medium Chrysippus, qui tape studio

intentus tanta voluptate perfruebatur,ut cum Velut

extra se postum cibi potionisq; caperet oblivio. Prodeat solertissimus ille coelestium orbisi non perscrutator tantum, sed etiam imitator, Syracusanus Archimedes, qui non modo earum rerum quas na

tura

SEARCH

MENU NAVIGATION