장음표시 사용
21쪽
quasi ciuitatem esse quandam, esseq; omneis inter se homines ciuili quadam societate copulatos. quae qui tenent, ij st quoquo gentium Venerint, nusquam sibi peregrini videntur, & ipsi contra neminem qui homo sit, pro peregrino habendum purant . Neque vero haec a me ita disputantur, quod me patriae poeniteat. non enim ex Scythia quapiam natus sena , ciues ornatissimi, quae tamen ipsa quo que suum protulit Anacharsin; non ex Thracia, cuius ex asperis ct saxosis locis Orpheus tamen enatus est; non ex immani aliqua ct inhospitali barba ria, sed ex ea prouincia, quae cum antiquitus eloquentiae studijs vel maxime floruit, tum hoc tempore , ut uni Italiae facile cedit, ita ceteris omnibus
facile excellit. Et vero quanto semper homines Calli eloquentiae studio flagrauerint, vel ex eo intelligi potest,qubd antequam demissa coelitus sapientia
ampijs falsorum numinum cultibus animos hominum liberasset, tota Gallia Mercurium eloquentiae praesidem deum praecipua obseruantia coluisse perhibetur. Quinetiam Herculem non eodem, quo ceterae gentes, ornatu nostri colebant, sed innumerabilem quandam hominum vim ab eo faciebant trahi, catena quadam aurea, quae e lingua ipsius ad aures circumfusae multitudinis pertineret:
cum illud videlicet indicarent, nullam esse rem adducendos quo velis hominum animos dicendi co
22쪽
pia potentiorem . Iam quid illud memorem, quod
a Strabone proditum nouimus, veteres illos Romanos magnam adolescentum suorum partem,
Massiliam, quod oppidum in Gallia est, solitos mittere, ut ibi cum morum sanctitatem imbiberent, tum honestis artibus instituerentur 3 Sed ct Lugduni annua eloquentiae certamina celebrari solita poetae tradunt, ct iidem peculiari quodam epitheto facundam Galliam nominarunt. Quid in his immoror 3 Marcus ipse Tullius, eloquentiae Romanae parens ac deus, qui unus effecit, ut, cum Roma Vrbium omnium maxima esset, Romae tamen Roma
ipsa maius esse aliquid diceretur; ille , inquam, M. Tullius, cuius admirabilem dicendi vim ac copiam nemo satis pro dignitate ne admirari quidem potest, a Gallo se homine Plotio eloquentiae praecepta didicisse profitetur. Idemq; Plotius primus Omnium Romae ludum aperuisse traditur. Quiqporro unquam vel fando audiuit, ullam fuisse bene institutam ciuitatem, in qua peregrini ab erudiendis adolescentibus repellerentur e Qujs Quintilianum ex Hispania oriundum fuisse nescit ρ at is ct per viginti annos Romanam iuuentutem publice docuit , &, homo Hispanus, consularia Romae Ornamenta sortitus est. Ac ne quis sorte nostris hominibus istam summi honoris viam minus patuis se, quam Hispanis, putet, cundem est honorem
23쪽
Burdigalensis Ausonius Cratiani principis a se eruditi beneficio consecutus. O Atheniensium ciuitas, humanitatis parens, bonarum omnium artium procreatrix. quantum tu a peregrinorum hominum odio ab suisti. tu Apollodoro Cizyceno, tu Heraclidi Clazomenio, tu aliis peregrinis quam plurimis rei p. summam supenumero credidisti. Et quisquam reperietur, qui, cum Romanorum, cum Atheniensum gens omnes in quibus esset aliqua Virtus, nunquam non humanissime complexa sit a Venetorum rcmp. quax & hac, ct ceteris laudibus Omnes superiorum temporum respp.una se perauerit, sui nunc dissimilem in ornandis literis esteo pontere arbitretur Z Praeclare ille apud optimum poc-
tam fortissimus imperator; Hostem qui serier,nil hi erit Carthaginiensis, Qujsquis erit .,PraeclarqVOS quoque, patres amplissii ni, cum ego pro Viriuum modulo specimen ingenij mei iubentibus vobis dedissem, visu sq: essem adhibita diligenti nauare aliquid posse: quod peregrinus essem , nihilo
me minus iccirco humanitate vestra complectendum iudicastis. Quin etiam ut plus mihi antim rum adderctis, ex co me loco docere voluistis, ubi homines ita diuino cultui addictos, ut cum summa integritate & sancti monia vitae se mi na rerum maximarum Cognitionem scientiamq; contud Xerint, quotidianos indultriae meae testes habiturus essem. ibi uci. et P Utinam
24쪽
Vtinam igitur, patres amplissimi, vosq; ceteri craues ornatissimi, utinam mihi parem aut voluntati erga Vos meae, aut beneficiis erga me vestris secutitatem natura tribuisset. essicerem profecto, Ni omnes faterentur, nullum unquam beneficium post hominum memoriam melius.collocatum fui
nunc illud tantum vobis polliceri habeo, cffectu
rum me, ut a me neque diligentia, neque assiduitas; curaturum, Ut ne cetera quidem quae ad hoc munus obeundum necessaria sunt, magnopere de siderentur. Uestrum est, adolescentes nobilissimi , etiam atque etiam prospiccre, ne cum 'uar ad antia mos vestros omni elegantis doctrinae cognitione complendos pertinent, vobis assatim suppetant omnia, tantas opportunitates neglexisse vobisque
ipsimet defuisse videamini. Cogitate nihil vobis claritatem patriae, nihil splendorem generis, nihil Spum ac copiarum affluentiam prodesse posse, nisi
ad haec omnia studium virtutis, ct ingenuarum artium tractatio accesserit. Nati estis in ea ciuitate, quae Una toto orbe terrarum inexhaustum quoddam illustrium virorum seminarium existimaturra qua cum unusquisque vestrum tantum ornamenti ac splendoris acceperit : aequum est, Vt ad eam omnes vicissim, pro sua quisque parte, eXOrna
dam , studia omnia , cogitationcsq; vestras dirigatis. Plato, quod Atheuis natus edet, gratias dijs
25쪽
immortalibus agere solebati: vos qubd Venetijs
nati sitis, est quod vobis non mediocriter gratulemini. effecit Plato, ut Atheniensis ciuitas, quod eum edidisset, merito vicissim dijs immortalibus gratias agere posset: vobis quoque faciendum est, ut haec praeclaisima ciuitas ubi aliquando, qubdVos in lucem protulerit, gratuletur. Qui civobis nobili loco orti sunt, caueant, ne plus accepisse splendoris a maioribus, quam ipsi posteris reliquiuse videantur: quibus non ita clari parentes contigerunt, cogitent nullum esse tam obscurum g nus, quod non virtutis splendore illustrari queat. Praeclare Plato, κοιλὰ, inquit, Θεσαυρὰ vi των πατέρα,
saurus est parentum virtus : sed multo pulchrius est illud Sthenei usurpare posse, Nostra quidem
virtus longe anteferenda paternae est. Hoc igitur assidue volutent animo, quibus datum.est, ut ad summam gloriam recto itinere tendentibus, assidue liceat pedem in maiorum suorum vestigijsponere. Ceteri cum alios multos sibi proponant, tum vel in primis Themistoclem, cui nihil generis obscuritas obfuit, quominus Atheniensium ciuitati summo ornamento suisse diceretur. Itaque cum ei quidam maiorum imaginibus tumens, paren tum ignobilitatem obiiceret, At meorum, inquit, nobilitas
26쪽
nobilitas a me initium capiet, tubrum in te desinet . Haec igitur cum animis Vestris cogitantes, a ripite alacribus animis oblatam vobis discendi o casionem. Ego quidem hoc, adstante hac clarissimorum hominum frequentia, in hoc augusto,&consecrato ad numen colendum loco, sancte polliceor, nihil me omnino squantum quidem in me erit in praetermissurum, quo vestra studia vl- . . . lo modo adiuuari posse vide-
27쪽
ERM VLTos esse intelligo, qui de his literis, quae humanio
u bibere sententiam, Ut Carum tractationem leue quiddam ebia, ac nugatUrium existiment: neque aut magnos admodum
laborcs ab ijs suscipi, qui eas iuuentuti tradant; aut eorum magnopere fructuosam esse reip. industriam: in eis deniquς noo exquisiuam ullam, ac reconditam, sed circumforaneam quandam, haustamq; de triuijs ac circulis requiri doctrinam putent. a quibus ego quoniam ita dissentio, ut ex omnibus, qui se aliquid docere profitentur, horum vel grauissimum munus esse contendam: neque ullos esse, qui aut laborum plus perferant, aut maiores ita rep. pariant fructus: doctrinae denique a nullo hominum genere maiorem aut copiam requiri, aut varietatem arbitrer: constitui hodierno die , patres amplissimi, vosq; ceteri viri ornatissimi, eam mihi ad dicendum materiam sumere , ct nobilissimam studiorum partem, quantum id quidem in me positum erit, a contemptu, atque ab intolera
28쪽
bili ineruditorum hominum insolentia vindicare. ct vero quid aut huic tempori,aut omnino meo muneri facere conuenientius possum; quam Vt,quae mihi studia celebritatis aliquid cum alijs in locis, tum hac ipsa in ciuitate pepererunt; a quorum ego Veluti fontibus ad hanc quantulana cunque profluxi hominum famam ; ijs quoque vicissim oratione mea splendoris ac claritatis asserre aliquid coner ppraesertim cum qui hoc literarum genus aspernantur, facere nullo modo possint, quin de vestra, patres amplissimi, singulari, spectataq; in omnibus rebus,ac pene diuina sapientia non nihil eadem superbia detrahant. Etenim si haec tota res tam te, uis est, quam isti eam videri volunt: quae vos tan dem causa commouit, ut proximo superiore au
no, propositis publice libellis , studio rum hominum animos ad nobilem illam ingenii doctrinae q: Contentionem excitaretis; utq; ijs, qui vobis in eo certamine probati essent, honestissimum postea
praemium ex arario deccrneretis P quae mehercule una res ad coercendam istorum temeritatem satis ponderis habere debebat : ut si hebetiores eos natura, stolidioresq; finxisset, qu m ut pervidere harum rerum praestantiam postent; quod tamen vestro talium virorum iudicio probatum foret, magnum esse aliquid, ae preclarum suspicarentur. Sed quoniam cum ijs, qui auctoritate non mouen-
29쪽
Iur, rationibus agendum est: adeste aii 1lς nil hiq; breviter ostondenti, quam Varia, quamque multiplex cruditio requiratur in ijs, qui literas humaniores docent; eademq; opera, quantOS CX eorum naultate atque industria rcsp. percipiat fruictus ; non aures modo, sed mentes quoque attentas, quaeso, paulisper adhibete. Atque adeo, ut haec tota controuersia melius dijudicetur, operaepretium est, initio, quaenam sit istorum contempto- rum humanitatis oratio, cognoscere. qui quoniam eos, qui hasce literas tractant, ad nullum sero maioris momenti negotium adhiberi vident, non ad iudicandas lites, non ad agendas causas, non ad dicendam de rebus grauioribus sententiam : facile incam opinionem prolabuntur, ut ab eis, praeter
poeticas quasdam fabulas ad pueriles animos hil randos compostas,& aliquot leuia comendae, ac poliendae orationis praecepta, nihil omnino teneri putent i quid autem magni negotij est, inquiunt, in puerorum consessu de eiusmodi figmentis com memorare, ac modo de Thcbano, modo de Troiano bello, modo de Vlysiis, aut Aeneae erroriabus, molli, & ad inanem oblectationem composiam sermonis genere disserere; identidemq; velut e
quibusdam arculis accommodata colorandae orationi pigmenta depromere e Ecquae autem magn cruditio est, scire, quot nauibus Graeci ad oppu-
30쪽
gnandum Ilium accesserint: quot filios habuerit
Priamus 3 Helenam rapuerit Alexander, ut Homerus , an Helenae simulacrum, ut Euripides prodidite quod emolumentum ex istorum omnium scientia; quod detrimentum ex ignoratione percipi potest e Nam ceterarum quidem artium prosesi sores quantum utilitatis asserant,perfacile est ad in telligendum . sue enim dialecticos spectes ; ab ijs certa quaedam veri falsiq; in rebus omnibus cognoscendi ratio traditur : ij se, quid cuique cora sentaneum si, quid repugnans, quid ex quoque xfficiatur; quae sit diuidendi, quae finiendi, quae - argumentandi ratio, ct tenere, ct alios docere praese ferunt. quid physici e qui rerum principia, cautasq; tractant; qui, quomodo quidque gignatur iquoq; modo intereat, edisserunt; qui nimborum; ulminum, tempestatumq; causis; qui corporum coelestium magnitudines, interualla, cursuS, pro gressiones, inititiones; qui animi naturam, qui rationem sensuum, qui animantium omnium ortus .
victus, figuras; qui stirpium, qui omnium ferme
rerum, quae gignuntur e terra, naturas ita pers quuntur, nulla ut pars ab eis coelo, mari, terra, ut poetae loquuntur, praetermissa st; haec cum tractant, mediocri lcrne reip.prosuntZ Nam si ad eos te sonuertas, qui eam susceperunt philosophiae par tem , in qua dς rebus expetendis fugiendisq; da iter D a ritur;