M. Antonii Mureti Orationes tres de studiis literarum, Venetiis habitae

발행: 1555년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ritur ; ij vero sunt, quorum industriae nulla unquam poterunt praemia satis ampla reperiri. quia bus enim , dij immortales, quamq; praeclaris in rebus eorum disputationes consumi videmus qui hoc primum docent, qui sit finis, quid extremum, quid ultimum bonorum omnium; quem velut ad

scopum omnes actiones, omnes cogitationeS, Omnia consilia referri oporteat: quot sint virtutum,

quotq; vitiorum genera; quibusq; modis illas asesequi, ab his declinare possimus : quomodo exultanti, iactantiq; se, & detrectanti rationis imperium, fraenos inijcere oporteat cupiditati: tum quomodo quisque se in re familiari gubernanda gcr re debeat et postremo, quo nihil pulchrius, nihil praeclarius, nihil denique diuinius ne votis quidem conceptis optari potest, quibus moribus, institutis, legibus temperandae sint ciuitates: quibus illae modis fundari atque institui; quibus augeri, atque amplificari, quibus denique copiosissimae, locu - . pletissimae, uno verbo, beatissina ar effici possint: O res praeclaras, dij immortales, ct ardentissimo studio, summaq; corporis atque animi contentione dignissimas. o vitae philosophia gubernatrix, o Virtutum omnium parens, Vitiorum omnium eXpul. trix. tuum est falsarum opinionum tem critatem diripere: tuum est omnem inanitatem & errorem amputare, ac circuncidere: tuum est vitiorum fibras - euellere,

32쪽

euellere, stirpes elidere, semina extinguere. me , rito diuinus plato nihil te praestantius hominum generi a dijs immortalibus dari potuisse dicebat . eant nunc isti verborum magistri, fabularum interpretes , nugarum architecti : perfricent frontem, si quam habent, ct se ulla ex parte cum philosophiae doctoribus conferendos esse praedicent. qui si aliquod sorte paulo abstrusius loquendi genus, aut

aliquam voculam non ita peruulgatam, aut quam piam paulo reconditiorem fabulam reperire potuerunt, dignos se inaurata statua putant. nonnunquam etiam de eiusmodi tricis ita inter se digladiantur, ut pro aris ct socis certamen suscepisse videantur. laaec sere est, patres amplissimi, eorum, qui studia labore sq; nostros deprimere conantur, Oratio:

qui quod philosophiam laudant, libentibus id nobis , atque approbantibus faciunt: nunquam enim Cuiquam concedemus, ut eam plus amet, plurisve faciat: quod autem nullum censent studijs atque artibus nostris cum ea esse commercium'; in eo quantopere fallantur, facile ex ijs, quae dicturus sum, intelligetur. Nam primum omnium, si hoc ipsis concederemus, nihil aliud a nobis, quam poeticas fabulas, ct exornandae orationis praecepta tradi: non ex eo tamen cfficeretur, quod isti v iunt, inanem quandam,& ludicram nostram mnem esse doctrinam, neque alio, quam ad pu

rorum

33쪽

torum animos vana quadam oblectatione demuti

Cendos, referri. Etenim poetarum fabulae, quas isti tantopere exagitant, ct insectantur, non leuia quaedam , ct frugis expertia ociosorum hominum

Commenta sunt: immo vero sub eis, velut inuolucriS, atque integumentis, omnis doctrina elegans; omnis ingenuo homine digna cognitio, omnis de Dique sapientia continetur. Eratosthenem quenadam fuisse aiunt, qui poeticen ita contemneret, Vt Homerum ineptae loquacitatis magistrum nomia Maret . at hercule Plato, at Aristoteles, quorum non paulo maior est, quam nescio cuius Eratosthenis, auctoritas, ita saepe repetitis ex eo testimonijs

utuntur ad confirmanda ea, quae tradunt, Vt eum

non tantum studiosissime legisse, sed vix unquarii de manibus deposuisse videantur. Itaquc mirari Gleo, cum quidam, qui se philosophos uideri cupiunt , ct quidem eiusmodi philosophos, ut, velut Atlante coelum , ita philosophiam supercilio suo niti putent, ita despicatui ducunt poetas, ut eo rum scripta aspicere se dignari negcnt. qui quidem cuiusmodi philosophi sint, ipsi viderint; cum eos

contemnant, quos philosophorum coryphaeus Plato modo sapientiae patres ac duces, modo deorum interpretes, modo deorum filios vocat. Aristote- aes autem, cuius isti se germanos esse interpretes gloriantur, non tantum, ut ante dixi, in omnibus I scriptis

34쪽

scriptis suis identidem poetarum testimoniis vis-.tur, Verum etiam libro primo de sapientia, philo--soplaum omnem, fabularum amatorem este con--firmat. quod igitur Aristoteleos csse se aiunt: sor te verius, sine dubio quidem verisimilius dicerent, si se ab Epicuro este affirmarent: hunc enim ex O- mni memoria unum tu ille philosophuin accepimus, qui cum omnem elogantiam doctrinae, tum poetarum prae cipue scripta contemneret . quod

quidem se, ncgligendis poetis, ex Aristotelis disciplina ac familia censeri volunt; in eo, meo quidem iudicio,faciunt ct impudenter, ct imperite.At enim id mihi hoc tempore propositum non est, Vide

poetarum laude dicam: quod si esset; facile ostenderem, omnia praecepta Vltae, omnia virtutum OL

icia nihilo ab eis deterius, quam a philosophis ipfs, doceri . non igitu r, cum poetarum libros ir aerpretamur, inanibus fabellis, nutricum mor , animos ducimus; sed sementim quandam virtutis atque doctrinae facimus: non in leuibus, minimc que frugiferis rebus operam sumimus ; sed praecepta sapientiae, quo facilius in animos influant, ansatiabili quadam admirabilium rerum varietate condimus. quid, cum ornate ac copiose loquendi praecepta tradimus, ludere videmur, an ea d cere , quae semper principem locum in omni bene instituta ciuitate tenuerunt e an nescimus, eloquen: tiam

35쪽

tiam 3 grauissimis auctoribus rerum omnium reginam vocari e haec enim est illa virtus, quae quamlibet in partem arbitratu suo flectit audientium animos , eosq; pulchritudinis suae splendore obstupefactos, quibusdam velut habenis numerosae orationis regit. haec illa est, quae consolatur moerentes, afflictos excitat, iacentes erigit: quae sceleratis exitio eli; innocentibus praesidio: improbis terrori; probis ornamento . hac Cicero fretus Catili nar surores, ct nefarie in patriam inita consilia dissipauit: hac togatus superauit armatos: ut uel inimicorum Consessione omnibus triumphis maiorem adeptus lauream diceretur. hac instructi qui sunt, maius omnibus tyrannis imperium in homines obtinent. siquidem tyranni possunt illi quidem

corpora constringere ; animis nullam adhibere vim possunt: hi vero dominantur in animis: quaeque ipsis honesta atque utilia videntur, ea non se cere modo alios , sed etiam velle cogunt: illi inui tis imperant; hi volentibus: illi ct oderunt omnes,

ct odiosi sunt omnibus; hos in omne hominum genus bencficos, perpetua omnium beneuolentia comitatur . neque Vero non qui eloquentiam con-aemnere se smulant, illius praestantiam intelligunt: sed quod assequi non queunt, inuidiose vituper

re malunt, quam ingenue de imbecillitate suarum virium confiteri. Orationis igitur meae summa ed

36쪽

redit denique: etiam si nihil aliud a nobis requireretur , quam ut explicaremus poetarum fabulas, ct iuuentuti quasi vias, quibus addicendi faculta tem peruenire posset, indicaremus : tamen neque mediocriter rei p. prodesic nos, neque paruis in re buς contemnondssq; uersari. Nunc tantum abest Vt ea solum requirantur a nobis; ut nulla si ars digna hominis liberaliter educati studio, cuius non aliqua cognitione oporteat tinctum esse eum , quimu ius hoc cum laude sustinere meditetur. itaque hoc inter nos & alios intercst,quod alij eos tractant scriptqres, quorum uno aliquo de genere tota di sputatio eli. non enim stre in libris dialecticorum, physicorumve, aut in iis quibus medicinae, iurisve civiliς scientia continctur, quicquam reperias, cu

maintelligentiam non ex illis ipsς, de quibus instrim sunt, artibus repetere possis: at nobis is quotidie sunt explicandi libri, qui cum scripti sint is viris omni scientia excultis; ipsi quoque innumera biles locos ex omni disciplinarum genere depromptos habent. itaque ceteri etiam si eam unam'artem teneant quam docent, aliarum omni hin sint omnino rudes : tamen sufficere posse suo muneri existimantur : neque unquam aut medico turpe habitum est, nescire leges; aut iurisperito vel me dicinam, vel astrorum: seientiam non tenere. nos uni sumus, quibus omnis illa liberalium aptiuiri va

37쪽

rietas non pertractandaquHem, ac pernoscenda penitus; sed degullanda tamen, & delibanda necessario cst. non longe abierimus . superiore anno Ciceronis orationes in Verrem interpretati lumus. quam multa ibi nos explicare meminerunt, quitum aderant, in quibus alios propemodum Omnes

iuris ciuilis ignoratio fefellerat Z libros eiusdem definibus nunc ipsum interpretandos suscipimus. quam multa nobis ex omnibus philosophiae partibus depromenda erunt,quibus ignoratis, hos quoque libros ignorari necesse est Z quid astrorum ratio e quid terrarum situs e nisi qui haec utraque u cunque teneat, satisne se quisquam idoneum poetarum interpretem profitcri potest di tamen viaque eo alienis laboribus iniqui homines reperien tur, qui ludere nos, ac iocari, di nihil in docendo aliud, quam puerilem voluptatcm, aucupari putenti nam illud quoque minime praetermittendum est,qubda grauiorum artium doctoribus neque Ornata, neque elegans, neque, multis quidem in locis, latina oratio postulatur. Itaque ruant licet indicendo, ct impuro,improprie,barbare loquantur; suo id eis quodam iure licere creditur. at nobis dicentibus,sunsiqui quosdam quasi laqueos tendant; ut si quid exciderit paru expolitum,diem nobis continuo dicant violatae latinitatis. quodq; postremae iniquitatis est, peccare nos putant, nisi in ijs etiam,

38쪽

quae subito fundimus, plurimi illigati sint ' verbo

rum 2 sententiarum lepores. quae cum ita sint, quis est, qui non intelligat, si hominu expectationi huius professionis satisfacere cupiamus, infinitos esse nobis labores exhauriendos P desinant igitur, desinantisti alienae industriae contemptores, gloriae obtrc-ctatores: comprimant uocem stultitiae atque inui dentiae indicem. Vos vero, patres amplissimi, pergite, ut facitis, benignitate vestra labores nostros uere: ut haec florentissima, ct bonarum artium studijs deditissima iuuentus, exercitationibus hisce nostris ad virtutem praeparata atque praeculta, vestram olim

SEARCH

MENU NAVIGATION