Disquisitio generalis ad historiam foetus editi nonimestris quidem & organici, sed emortui, ac paruae adeò molis, seu corpulentiae, vt vix quadrimestris fuerit aestimatus. In adolescentula primipara tam ante, quàm post partum integra sanitate fruente

발행: 1627년

분량: 135페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

Quaesitu primum; Vtriam Praesens Par. tuslegitimus, an abortivusnerit Rationes pro Abortu. Prima ratio ex Hippocra

ro gestatus. secunda ra tio .

11 DIS QUI S. GENER .

ea posthac tantum prccaueatur infortunium,omnino inuestigari debent principales cauta , internoscendaq; praecipua origo deperditiqnis Foetus, dc eorum omnium, quae relata fuere in Historia, ut vi artificiosis coniecturae nunc primum pullulans ad inuenta, averruncetur antequam altiores

figat radices. Idipstim vero iuxta vires a me fiet per Quaesita plura latrophysica, & ea quidem deprompta a rei , de qua agitur, natura, inter quae primo loco ponendum;Vtrum praesens Partus dici queat perfectus & legitimus, nempe congruo,

atque maturo tempore editus, an imperfectus, il- legitimus,ac, ut uno verbo utar, abortivus . Quod enim abortus instar Foetus hic emissus fuerit,probari ex eo posse videtur,quoniam ni modo mortuus editus est; siquidem Hippocrates lib. I. d

Morb. mul. per Abortum vitium illud intelligit, in quo istus quomodolibet deperditur,nimirum

siue mortuus egrediatur, siue intus detineatur ;Cum abortit, inquit,mulier,& puer non excluditur,&c.Gestari enim in utero potest foetus,quamuis mortuus,per annos plures,vt,inter caetera ex

pla nunc breuitatis ergo praetermissa, amplissime testatur portentosa illa petrefacti embryonis per viginti octo annos gestatio , eleganter admodum enarrata a Ioanne Albosio apud Shenhium, Malios; sed propterea etiam quia gracilis adeo,&emaciatus erat, tamque exilis organorum corpu-

12쪽

AD HIS T. FOETUS. I

lentiar, ut vix quadrimestris iudicaretur. Nam de ne gentia essentia partus est , ut in scuta sit conueniens particularum omnium conformatio, non modo penes formam, hoc est figuram, sed & penes materiam, seu quantitatem, quam mox corpulentiam dixi. Vnde cum haec abfuerit, & mortuus esset

Infans, non absque ratione suspicari posset aliquis

huius Fortus editionem abortivam esse, ut putatas '

quadrimestris ad sumnatim , nullo autem pac o i ' nota non inaestris Pueruli. Signum etenim ab eius motione intra uterum desumi nullum potuit,quo fa- ne clarior fieret res haec, licet praegnationis signu Grauidatici quod a motu sumitur parum efficax sit, etia cum hibi: Is Hippocrate χ. Praedi R. eo quod ab ali is Quoauo

caulis pollit euenire motus, praeter quam a foetu: ca .

quia toto gestationis curriculo.ne minimus qui dem a Genitrice in imo vetre perceptus unquam fuit; Super hoc enim non semel interrogata idem semper constanti responsis asseruit. Medicus igi- Ceniiud tur, cui nulla maior certitudo est sensu ipso, faci lius inde abortum credet, quam verum, seu maturum partum. cc stare contra hanc opinionem posse videtur, quod Adolescentula concipere non Obicctio , potuerit quinto mense a sup' essis multo ant tempore menstruis purgationibus, quia mulieres absque menstruis minime concipiunt; quandoquidem voluit Aristoteles mulieres aliquas conl- solutio cipere, etiam si menses non effluant. Ideo de Hist.

13쪽

Reperiri mulieres quae sine mensibus cocipium a

ma notatum

ne menstruis concepisse dictitur apud Gentilem, Nicolaum, Ron deletium .

Opinio Iacobi deFortiuio

apud Gu neriti,& Lu.dovici Ne cati. Auctoris sententia in hoc casu.

Histanim. . sic ait: Mulieres, quae menstruis carent,steriles magna ex parte existunt ; verum fieri potest,ut aliquae etiam sine eorum profluuio con

cipiant. Quid si hoc ipsum voluisset Hippocrates

a. Epidem. a. tex. i 8. in Uxore Coriarij dicens ; Multos annos iam habebat. Demumque, neque menses fluebant, cum autem peperit, &c

inod quidem licet ex Galeni principijs, ut ait

Hollerius, admitti dissiculter possit, constat nishilominus verum esse in multis mulieribus. Unde Gentilis apud Nicolaum serm. 6.tracL 3.cap. . refert se vidisse foeminam, quae nunquam habuit menstrua, & peperit multos filios. Mulier quaedam Montisalbani nunquam menstrua passa fuit,& tamen peperit duodecies, & liberorum adhuc nostro tepore multi superstites sunt, inquit Ron-

deletius I.Meth.cur.mor. cap. 1 . Consimiles hustorias recensent alij multi multas. Quinimb Iacobus de Fortiuio prima primi mulierem carentem menstruis posse concipere demonstrat aper te , referente Guaynerio traist. de AEgrit. matricis cap. 1. Qua in re legatur etiam Mercatus lib. I .de Morb. Inui. cap. 1. Verumtamen,his non obstantibus,alterius sum sententiae, Foetum scilicet hunc legitimo tempore editum, &, iuxta menses abseluti partus,critica, ut Hippocratis & Galeni more loquar, non symptomatica excretione, videlicet matura,non autem praepropera, ac intempestiua;

Apud

14쪽

AD HIS T. FOETVS. syApud quos quidem medicinae Dictatores partus

velut quaedam crisis est, & iure merito, quia, ut perfectas crises natura nuquam molitur, nisi praeparatus & undique coctus humor fuerit; Vndo Hippocrati t. Epidem. Coctiones & crisis celeritatem,& salutis securitatem indicant, idque crisimis, ut Censerinus vocat,vel criticis omnino diebus, ita nullam foetus exclusionem legitimam un

quam aggreditur, nisi persectiis, & numeris sitis

omnibus ornatus fuerit puellus, & una coueniens ac maturum tempus attigerit. Unde una e causis,

propter quas Hippocl.censet octimestrem partum edi minime vitalem, haec est,quΘd octauus memsis incidat in quartum quadragenarium, qui imsoelix est. Quidni,si partus est quaedam crisis udicaturq; non aliter quam morbi pr sertim chronici, ut non ita pridem cum Hipp. ipso dicebam,de

oc quemadmodu morbi acuti perperam iudicam tur octava die pari, logi vero octauo mese,sic partus,chronicis seu longis morbis respodens,si octomestris, potius vocandus symptomaticus, quam criticus, etsi adauctus cernitur tam penes materiam,quam penes sermam,cum prςter membro rum omnium euidentissme expressam delineationem, quae in alijs etiam Letibus minoris malis non obscure dignoscitur, congruam quoq;eCr-dem magnitudinem, seu corpulantiam obtineat, qua

Partus commparatio eum crisi.

comium.

Censorinus. Octimestris

Partus cur minime vitalis apud Hippo. pruna causa.

15쪽

qua carent manifeste quicunque foetus ante septimum mensem editi. De quo propterea octinae- 'μ' 'stri partu aenigmatice scribens Hipp.lib.de Alim. Dictum quiet. sic ait ;' Est, & non est ; inter quem, ac nostrum λ jς si Hirpisiimilitudo haec tantum, quod neuteri vitalis, dissimilitudo autem in multis, maxime vero in causa obitus, & quia octimestris, praeter dearticul dissimilitudo tionem, habere etiam sol et debitam & persectam' partium molem qua praesens aperte,carebat, Nquod hic delatus usque in legitimum tepus,' qua le est non imestre, quo partus omnis siue sanus , ' siue non sanus, seu sortis,seu infirmus, hoc est,in - ualidus, aut imbecillus, critice editur, non symptomatice , Ut medie octavo, quo infans emissus' praeter quam in AEgypto, alijsque nonnullis calidioribus locis, si tamen vera Ut fama, de qua locuti sitiat Aristot. & Plinius, vel etiam apud nos,' sed quam rarissime) viuere non potest,quantumuis robustus, viribus nempe,quas pessundedit exitum tentans in septimo, quiete unius mensis re- socillatis) ac perbelle nutritus, quae solae conditi nes ad vitalem prolem edendam neutiquam s.fficiunt, ut ex eo pariter constat, quod multi na-Nonimestres scuntur nonimestres male nutriti,cmaciati,elum

α;hr:ρ besque , qui nihilominus diligenti adli alto regi-

tandem reualescunt, sensimq; mltaurandiu νiuvox. tur,ac diutissime viuunt, contra, octimestres non

16쪽

habitus, sed non ita post, dico, ut plurimum, in- ostimestre, tra hebdomadam, quae recens natos probat, unde ζ: circumcisio die octavo,quia iam non imperfectus

foetus, sed i mo vitali* esse cognoscitur, rosarum aliter ee tin morem arescetes extinguuntur, tanquam symptomatici partus; ut portenti, aut etiam miraculi eis die

loco haberi debeat quod legitur cum apud alios quosdam, tum maxime apud Cardanum Tracti 3. Contrad. 8. hunc in modum: Et quidam n bilis habens duos filios, eos habet ambos octim stres, & ambo in infantia usque ad extremum vi: 'rae peruenere. Huiusmodi quoq; sunt ante septi- umum mesem foeturae omnes, ad abortum tamen, non ad partum merito relatae, quoniam ante id tempus cruda etiamnu omnia in eis sunt. Quan- Cur antes,

doquidem licet in foetu partium adsit dearticulatio, non inde tamen partus persectio arguenda, quia de hac ratione quadrimestris foetus editio vere partus diceretur; Ad illam enim,praeter delineationem , requiritur similiter earundem pamtium robur, requiritur & -χητο corpulentia,quae ante septimum mensem puerulo minime acce- ' , dit,ideoq; nulla ante huiusmodi tempus talus e. 'clusio partus vocatur,sed abortus. .are miran- Coneiliator,

dum no parum esse videtur, quod Cardanus ipse Met Ii post Conciliatorem memoriar mandauit, quandoque visit m esse scotum in sexto mense vixis . Idem censendum de eo,quod legitur apud Ferd,

i sitir a

17쪽

handum Menam; qui seis comm . ad lib.Hippude

Septim partu, quinto mense vitales partus in Hi-stania editos fuisse narrat, ut non tam mirum sit,

si & ochimestres ibidem vivere literis traditu est ;Qinnim ὁ & Valles ius de Sacra Philosc. 1 8.scribit sua aetate natam esse scemellam haud dubio quinquemestrem,adhuc vivente,plusquam duodecim annos natam. An idem sensiis de Pincerna Herici Secundi Gallorum Regis,qui,amrmante Montuo eiusdem Regis Medico,natus quinto mense,uiu momodo bat tamen robustus in aetate adolescetiae An non, I . . ,ihi' inquies,partus respondet consermationi,& qui ci-' tius consermatur,citius etiam,ac velocius editur Hoc enim in foetu maris, ac sceminae elucet,necnon & in brutis cernitur, inter quae elephas no nisi secundo anno parit, seia columbae domesticae singulis mensibus nouos creant foetus, quia scilicet grandiorum animalium istus incrementi persectionem tam cito non assequuntur, Aristot. Ratio physi- testimonio lib. 4. de Gen. anim. cap.vit. Quidni ergo fieri potuit, ut, quemadmodum caloris, &. ἡ ω sermatricis impotentia, nec non humoris contumacia cosermatus infans tantummodo quinquagesimo, aut sexagesimo die, atque simul paruus, bigidus, & imbecillis, nulla , propterea aeris, lo-' i ci ,& alimenti solidioris neceditate coactus Vte rum ad excretionem sellicitare, exit undecimo, ac aliquando duodecimo mese, nam & id stimus

18쪽

AD HIS T. POETVS. 1s

monumentis esse consignarum.vnde Conciliator affirmat se suisse undecimestrem, S pater Cardani duodecimo mense natum se praedicabat, imo etiam decimusquartus est apud Auicennam , Pli. Opinio Aui. nium, & Conciliatorem, ita ex aduersis, sit calor tisuerit tam potens,consormatrix adeo robusta,materia tam obsequens,ut in embryone valido vigesima die sit facti dearticulatio,quidni inquam sic esse potuit, ut natus quinto, aut sexto mense vita- .lis euaserit Prosecto si hac in re sensum & experientiam tantorum virorum testimonio nixa contemnere non volumus, cui etiam non parui-ficienda physica ratio magnum robur conciliat, nil aliud pro veterum reuerentia respondere po-

terimus, ni inquod admodum ram contingis, pa- merum opirum id obseruandum iudicas,respicientes ad id, quod non aliquando, & alicubi fit, ut puta non naturale, sed quod, si non semper, saltem ut plurimum euenire consileuit, sic loquentes,ut exclu- dant illam exactam veritatem, ac necessitatem,

quae habetur in mathematicis quoad nos,& in se-piternis quoad naturam,ut ait Cardanus, eo Pod non portenta, sed regulae pro lege habendae sint. Atqui constat omnibus vix quidquam dari in natura tam certum,ac stabile,quod contrario aliquo exemplo redargui, seu reselli interdum non poLsit, quia videlicet naturae ipsius opera multis si biacent circunstati;s cum materiae,& motus,tum C 1 loci,

Di tiroci s

19쪽

xo DIS VIS. GENER

loci, ac deniq; temporis, quorum omnium causa quam plures accidere possunt mutationes, ut ob id cunnon sim seripserit Aristot. loco nuper allato, non exquisite .et seni per cuncta a natura fieri, propter materiae in-- 4- , definitionem , & quod multa incidant principia, quae generationes destinatas secundum naturam saepe impediant, atque ita causa sint earum , qua Actis, solis veniant prςter naturam;Id quod ipse attribuit po- h. tissimum actioni Solis cia cultus, & Lunae in haec instriora. inisiora,temporumq;diuersitati,a qua magna in calore & frigore inaequalitas, prae qua aut generationes fiunt,aut corruptiones.Calores enim & r frigerationes cum moderatione quadam gener tiopes, sine moderatione corruptiones efficiunt. Quamobrem M5tuus,Vallesius, Mena,Cardanus,&Conciliator reserunt quod rarissimum quidemm duabui est, sed non impossibile. Idipsum responsum de-ζω hzεω. th, qui quod asserunt non minori cum admi-

u pis' ratione accipiendum est,nimirum visas esse puel

las annoru nouem utero gellule. Hoc enim Iampride scripsit Sauonarola, & de alia a se visa Ioannem Capellam Medicum Francisci Regis Gali rum idem sibi assirmasse ait Sylvius. An non de-

Averrois di. cantatissimum est illud Averrois: Monstra in om-- ' nibus artibus , quemadmodum in natura, selere quςdam accidereὶQuare cum haec habeantur pro monstris,dc vix semel per longa iacula obseruem tur,mirum nemini sit,si annis proxime transactis

20쪽

AD HIS T. FOETUS. a I

Romana Rota in Auximana Aliment. coram Pi- Romana Ro.

rouano decreuit cotra partum quinquem estrem, 2A Ebis & sextimestrem, posthabitis historiis a Syenhio

relatis lib. 4. Obler. rar. Tit. de Partu. Super qua mellaem. tamen re contrarium sentit Zacch. in sitis stlon. Medicolegalibus. Nisi potius nos dicamus Aliud Aucto erratum ex parte mulierum in temporis supputatione . Verum etenim est,ut vel laodie non semel experimur, quod scribit Arist. sepe decipi & hs- ranilis meum

lucinari mulieres in numerandis mentibus con- cum Arist.

ceptus, ut sextum credant mens , qui septimus est. Latet,inquit Philosephus lib. .de Hist. anim. cap. . mulieres conceptus mitium, si, cum ante inflatus fuerit uterus, postea coierint, & conceperint. Hoc enim esse principium conceptus exilΗ-mant, cum non sit. A quo errore non longe diL Alter error fert ille alter,qui ab eisdem committitur mulieribus, sepe vero etiam & a Medicis, in distinguenda rei, quae utero gestatur,natura, morbum a tu, ac viceversa hunc ab illo discernere nescientibus; quem errorem notat Hippocrates lib.de Aere, aquis, de locis, in Scythis mulieribus, eo quod autumant se in utero conceptu ferre,cum aquam 'serant, & hydropicae sint. Nec obijciatur idem . 'Hipp.hb de Septim. partu dicens , Mulieribus de hoein Hippi partu fidem derosare non oportet ; quia mox seipsum declarans subiungit;Qs vero iudicio prς- mulieribu 'ditae simi, semper dicunt,ac telluntur, nasci septi

SEARCH

MENU NAVIGATION